? 6 aprile 1223 ?

Cosa si sa

I genovesi, manifestano gratitudine alla famiglia de' Giudici ventimigliese per aver tenuto fede, durante la ribellione di Ventimiglia, agli impegni che la legge feudale impone al buon vassallo. Infatti il podestà  di Genova "... in perpetuum feudi jure concedit" a Oberto Iudex e ad alcuni dei suoi familiari "annuas libras quindecim ianuenses" (15 lire genovesi l'anno). I familiari sono Giroldo, suo fratello, Raimondo e Ottone, figli di Oberto, e Rinaldo e Ottone Iudex, suoi nipoti.

Decretum ianuaensis potestatis qua, ob fidem servatam ab Oberto Iudice et ab aliis de domo sua in defectione Ventimiliensium, iisdem annuas libras quindecim ianuenses in perpetuum percipiendas feudi jure concedit. Ianuae, in domo fornariorum, dominus spinus de suresina ianuae civitatis potestas, laudavit quod obertus iudex de vintimilio et giroldus fratres, et raimundus filius eiusdem oberti, pro se et aliis de domo eorum, videlicet ottone filio eiusdem oberti et rainaldo atque ottone nepotibus oberti et giroldi dicti, de cetero habeant et percipiant et habere et percipere debeant a comuni ianue nomine feudi in perpetuum et eorum heredes annuatim libras XV ianuenses et quod comune ianue dictas libras quindecim, annuatim ad kalendas aprilis eis ut supra dare et solvere teneatur, quod ideo factum est, quoniam cum predicti Iudices comuni ianue fideliores preceteris vintimiliensibus extitissent, et multa grata servitia impendissent, et maxime tempore quo vintimilienses rebelles extiterunt ianuensi comunitati, quo tempore dicti iudices comuni ianue obedientes extiterunt et possessiones proprias relinquentes pro servitio dicti comuni vintimiliensibus guerram fecerunt, usquequo estiterunt rebelles, placuit dicte potestati et consilio civitatis ianue, et insuper ultra hominibus quatuor per compagnam pro remuneratione predictorum serviciorum prefactis iudicibus ut supra concedere ex parte comunis ianue et laudare, et de predictis libris quindecim annuatim eis dandis et supra, eosque ex partis comunis ianue, investivit. Testes, oliverius scriba, iohannes portonarius et martinus tornellus, millesimo ducentesimo vigesimo tertio, indictione X, sexto die intrantis aprilis. Ego bonusvassallus calige palacii notarius iussu supradicte potestatis scripsi. Ego opizo guillelmi guertii subscripsi. Ego honorato bolleto subscripsi.

"Liber Jurium Januenses", Doc. DLXXIX