? 1429-1430 ?

Cosa si sa

Un Iacobus de Iudicibus, sacerdote genovese, è nominato in una serie di suppliche a papa Martino V fra il 1429 e il 1430.

Roma, 17 gennaio 1429

Supplicat S.V. devotus orator vester Iacobus de Iudicibus, clericus Ianuensis, quatenus, sibi specialem gratiam facientes, de canonicatu et prebenda ecclesie Ianuensis, vacantibus per obitum quondam magistri Arpini de Collis de Alexandria, litterarum apostolicarum scriptoris et abbreviatoris ac registratoris supplicacionum apostolicarum, apud Romanam curiam defuncti, quorum fructus etc. sexaginta florenorum aurii de camera secundum communem extimacionem valorem annuum non excedunt …[omissis]… eidem Iacobo dignemini misericorditer providere, non obstante gratia …[omissis]… Fiat ut petitur. O. Fiat. Datum Rome, apud Sanctos Apostolos, sextodecimo kalendas februarii, anno duodecimo.

233, 178 r.
in Atti della Società Ligure di Storia Patria,
Nuova serie, XIII (LXXXVII)
«Suppliche di Martino V»
Relative alla Liguria
I. - Diocesi Di Genova
a cura di Barbara Nogara, Dino Puncuh, Antonietta Roncallo
Genova - MCMLXXIII
pag. 261

Roma, 20 gennaio 1429

Beatissime pater. Nuper S.V. devoto vestro Iacobo de Iudicibus, clerico Ianuensi, de canonicatu et prebenda ecclesie Ianuensis, per mortem Arpini de Colis vacantibus, provideri concessit, prout in supplicacione plenius continetur Cum autem, pater sancte, ab aliquibus asseratur canonicatum et prebendam predictos subdiaconales vel diaconales seu sacerdotales existere et dictus Iacobus quartumdecimum etatis sue annum attigerita, dubitetque dictam supplicacionem de subrepcione posse notari, supplicatur S.V. pro parte dicti Iacobi quatenus litteras super dicta gratia conficiendas expediri mandare quod dictus Iacobus predictos canonicatum et prebendam, eciam si subdiaconales vel diaconales aut sacerdotales existant, libere et licite retinere possit, etatis premisse defectu …[omissis]… dispensare dignemini de gratia speciali. Fiat ut petitur. O. Datum Rome, apud Sanctos Apostolos, terciodecimo kalendas februarii, anno duodecimo.

233, 247 v.
Ibidem, pag. 262

Roma, 3 giugno 1429

Beatissime pater. Dudum S.V. per suas litteras, videlicet tertiodecimo kalendas februarii, anno duodecimo, devoto vestro Iacobo de Iudicibus, clerico Ianuensi, de canonicatu et sacerdotali prebenda ecclesie Ianuensis, tunc certo modo vacantibus et dispositioni apostolice generaliter reservatis, gratiose mandavit provideri et nichilominus sibi ut, non obstante defectu etatis quem, in quartodecimo huiusmodi etatis anno constituto, patiebatur, eosdem canonicatum et prebendam, si sibi dictarum litterarum vigore conferrentur, recipere et retinere posset, duxit indulgendum, prout in ipsis litteris, quarum tenores presentibus haberi placeat pro expressis, plenius continetur. Cum autem, pater sancte, in statutis et consuetudinibus predicte ecclesie inter alia caveri dicatur expresse quod fructus prebendarum inibi ex obitu vel facto quorumcumque canonicorum vacantium pro primo anno a tempore assecutionis non immediate successori sed capitulo dicte ecclesie cedere dinoscantur, quodque etiam fructus etc. cuiusvis prebende eciam quavis auctoritate coliate non dantur nisi capaci illius quem prebenda ipsa requirit ad quem se etiam facere promoveri et ad deserviendum in dicta ecclesia in illo sit astrictus, supplicat igitur E.S. humiliter dictus Iacobus, cui etiam dicti canonicatus et sacerdotalis prebenda dictarum litterarum (vigore) collati extiterunt, quique illos, litterarum et collationis predictarum vigore, fuit pacifice assecutus, quatinus sibi ut, predicto defectu non obstante, fructus, redditus et proventus perinde recipere possit cum ea integritate ac si esset in etate legitima constitutus indulgere dignemini de gratia speciali, defectu …[omissis]… Fiat. O. Datum Rome, apud Sanctos Apostolos, tertio nonas iunii, anno duodecimo.

242, 129 v.
Ibidem, pag. 262

Roma, 9 marzo 1430

Beatissime pater. Dudum archipresbyteratu ecclesie Sanctorum Gervasii et Prothasii de Rapallo, Ianuensis diocesis, qui in eadem ecclesia dignitas principalis existit, per obitum quondam Leonardi de Albareto, ipsius ecclesie archipresbyteri, extra Romanam curiam defuncti, vacante, vestra S. de illo sic vacante et antea dispositioni apostolice reservato Luce de Oliva de Sigestro, presbytero dicte diocesis, gratiose concessit provideri. Cum autem, sanctissime pater, dictus Lucas per se vel procuratorem suum ad hoc legitime constitutum, concessionis gracie huiusmodi, apostolids super ea litteris non confectis, in manibus E.S. sponte et libere cedere proponat et ex nunc cedat, supplicat E.S. devotus vester Iacobus de Iudicibus, canonicus Ianuensis, qui in quintodecimo vel circa sue etatis anno constitutus existit et in iure canonico quam primum gramaticalibus quibus insudat sufficienter inbutus fuerit studere proponit, et cum legitimam attigerit etatem ad omnes etiam sacros ordines promoveri desiderat, quatinus, cessionem huiusmodi admittentes sibique specialem gratiam facientes, archipresbyteratum predictum, cui cura imminet animarum, cuiusque fructus etc. sexaginta florenorum auri de camera secundum communem extimadonem valorem annuum non excedunt, sive adhuc ut prefertur vel per cessionem eandem …[omissis]… eidem Iacobo per eum donec vicesimumsecundum eiusdem sue etatis annum attigerit utc interim in huiusmodi studio decentius et commodius substentari valeat tenendum etc. commendare. Cum vero dictum vicesimumsecundum annum attigerit ut prefertur, huiusmodi tunc cessante commenda, de archipresbyteratu ipso in titulum sibi cum oportuna ad hoc necnon ad sacerdotii promotionem huiusmodi super defectu etatis premisse dispensacione misericorditer providere seu commendari et provideri mandare dignemini, non obstante quod ipse Iacobus canonicatum et ex dispensacione apostolica prebendam que presbyteralis est ecclesie Ianuensis, quorum fructus etc. sexaginta florenorum similium secundum extimacionem predictam valorem annuum non excedunt, noscitur obtinere …[omissis]… Fiat quod habeat in administrationem ad beneplacitum Sedis Apostolice. O. Fiat. Datum Rome, apud Sanctos Apostolos, septimo idus marcii, anno tertiodecimo.

254, 164 r.
Ibidem, pag. 262