? 1453-1454 ?

Cosa si sa

In un documento del 1435 in cui si denunciano una serie di furti avvenuti a Pera dopo la conquista turca di Costantinopoli, si fa esplicito riferimento, fra le vittime, a un certo Giovanni de' Giudici che ivi abitava.

1453, dicembre 22, <Chio>.
Tommaso di Capriata, teste prodotto da Aron Maiavello, oltre a confermare un debito di Bonifacio de Rogerio nei confronti del Maiavello, descrive quanto avvenne a Pera, dopo la conquista turca di Costantinopoli, in casa di Armi, ove risiedeva con Giovanni Caneta e Francesco Forcherio e denuncia una serie di furti compiuti dai due in compagni di un certo Lodisio, maestro d'ascia.


Die XXII decembris. Thomas de Capriata, testis productus per Aron, super his infrascriptis, videlicet quod dictus Iohannes Caneta promisit dicto Aron presenti dare et solvere omne id et totum quicquid et quantum sibi Aron dare debebat Bonifacius de Rogerio; super eo quod dictus Iohannes aperuit et descancavit seu desiavavit capsias ipsius Aron in domo dicti Aron, in Pera, absente ipso Aron, et si accepit aliquid ex eis, sive panos, sive vestes, sive carnisias, sive aliquid aliud; item, super eo quod dictus Iohannes Caneta ivit in domum dicti Aron cum aliquibus Teucris, quibus ostendit certos pannos dicti Aron, volendo eos Teucris predictis vendere, inscio et ignorante dicto Thoma; item, si, a die qua dictus Thomas intravit in domum dicti Aron usque ad diem qua Teucri scripserunt res domus dicti Aron, si sibi Tome videtur quod panni dicti Aron, existentes in dicta domo, defecerint an non.
…[omissis]…
item aliam maistram, ipso inscio, portaverunt in magazenum dicti Aron et posuerunt, in una magna arca frumenti et, querens ipse frumentum, dixerunt: — Non queras granum quia illud posuerunt super maistram pro coperiendo illam; quam postea vidit dictus Franciscus extraxit de dicto loco et scrolabat granum et parabat illam ponere in uno carratello, in quo carratello non potuit intrare. Item portaverunt in dictam domum sartiam, caserum, scutellas stani, tapeta et alia, quorum non recordatur, que postea intellexit partim ab ipsis quomodo illa acceperant furtim hinc inde, scilicet vellum de Sancto Micaelle, scutellas de domo Iohannis Iudicis et similia, que est pudor dicere, et quod habebant secum quendam Lodisium, magistrum asie, quem ducebant secum cum uno ma[cio] clavium, et ibant ad aperiendum portas et magazenos; quem Lodisium sepe cum illis vidit et quem secum ducebant in domum, ad comedendum et bibendum. …[omissis]…

#61, pag. 95
Ausilia Roccatagliata
"Notai Genovesi in Oltremare - Atti Rogati a Chio - (1453-1454, 1470-1471)"
Collana Storica di Fonti e Studi diretta da Geo Pistarino
Vol. 35 - Genova 1982


In un atto di quello stesso mese e anno, Giovanni de' Giudici è testimone di un altro atto che vede in qualità di parti Tommaso Spinola e Andrea Campofregoso.

1453, dicembre 28, Chio.
Tommaso Spinola del fu Gaspare ed Andrea Campofregoso formulano un compromesso valido sino al 15 gennaio 1454 e nominano arbitri delle questioni vertenti fra le parti Franco Giustiniano e Antonio Spinola.


[99 a] In nomine Domini, amen. Thomas Spinula condam Gasparis, ex una, et Andreas de Campofregoso, ex parte altera, de et super causis et questionibus et dífferentiis inter ipsos vertentibus causa et occasione tam partitarum bancorum quam certorum cambiorum et alia quacumque de causa, occasione et ratione, propter quam ipse partes agere ad invicem habuerint habeantque ad invicem differentiam, questionem seu controversiam, deque omnibus generatim et speciatim causis ipsorum, per quas controversiam habeant usque in diem et horam presentem, sese compromiserunt et pienum, liberum, largum, generaleque et speciale compromissum fecerunt et faciunt in dominum Francum Iustinianum et Antonium Spinulam, arbitros, arbitratores ac amicabiles compositores et comunes amicos, electos et assumptos per et inter ipsas partes de comuni concordio et voluntate ipsarum;
…[omissis]…
Actum Chii, videlicet in bassali Chii, in medio dicti bassalis, anno a Nativitate Domini MCCCCL IIIIto, indicione prima secundum cursum Ianue, die XXVIII decembris, paulo post vesperas, presentibus testibus Iohanne de Sarzana et Iohanne Iudice, vocatis et rogatis.

#64, pag. 99
Ausilia Roccatagliata
"Notai Genovesi in Oltremare - Atti Rogati a Chio - (1453-1454, 1470-1471)"
Collana Storica di Fonti e Studi diretta da Geo Pistarino
Vol. 35 - Genova 1982


Giovanni de' Giudici è anche nominato in un atto del 1454, sempre rogato a Chio, per conto del fratello Geronimo Giudice.

1454, marzo 1, Chio.
Geronimo Giudice del fu Andrea promette a Gregorio Magnono che suo fratello, Giovanni Giudice, salderà con una lettera di cambio diretta a Bartolomeo Duca, in Samastri, un debito di 123 perperi e 12 carati.


[150a] In nomine Domini, amen. Cum verum sit quod Iohannes Iudex condam Andree debeat Gregorio Magnono perperos argenti de Pera centum viginti tres et haratos XII, resto rationis currentis facte de acordio, videlicet inter ipsos Gregorium et Iohannem, cumque verum sit quod dictus Gregorius contentus fuerit accipere dictos perperos in Samastro, quos mittit ad recipiendum illuc in Samastro in Bartholomeo Duca et dictus Iohannes eos mittit ad solvendum per ipsummet Iohannem dicto Bartholomeo, ut apparet litteris cambii scriptis manu dicti Iohannis, quas quidem litteras cambii díctosque perperos in Samastro ut supra contentus fuerit ipse Gregorius accipere sub hac conditione, scilicet si et in quantun Ieronimus Iudex, frater dicti Iohannis, dicto Gregorio presertem infrascriptam promissionem fecerit et non aliter,
…[omissis]…
Actum Chii, ad apotecam Ieco sive Francisci de Pissis, mersarii, in bassali Chii, anno a Nativitate Domini MCCCCL quarto, indicione prima secundum cursum Ianue, die prima martii, paulo ante tercias, presentibus testibus Antonio Rogerio condam Iohannis, cive Ianue, et Senturio de Capriata condam Percivalis, habitante Chium, vocatis et rogatis.

#110, pag. 190
Ausilia Roccatagliata
"Notai Genovesi in Oltremare - Atti Rogati a Chio - (1453-1454, 1470-1471)"
Collana Storica di Fonti e Studi diretta da Geo Pistarino
Vol. 35 - Genova 1982


Sempre nel 1454, Geronimo Giudice fa rogare l'atto di vendita di una nave di sua proprietà, con il consenso di Giovanni Giudice e Ambrogio Giudice, compartecipi della proprietà in oggetto.

1454, aprile 5, Chio.
Geronimo Giudice del fu Andrea vende ad Ambrogio e Quilico De Franchi una nave, di cui è proprietario e patrono, all'ancora nel porto di Chio, di circa 2.500 cantari dì portata, per il prezzo di 600 ducati d'oro di Chio, da pagare entro nove mesi, con il consenso di due compartecipi, Giovanni ed Ambrogio Giudice.


[154a] In nomine Domini, amen. Ieronimus Iudex condam Andree, dominus et patronus unius sue navis nunc existentis in portu Chii, portate cantariorum ĪĪD in circa, per se et suos heredes cessit, vendidit et tradidit iure proprio et in perpetuum Ambrosio et Quilico de Francis, presentibus, pro se suisque heredibus ernentibus, dictam suam navim cum omnibus eius conredis, vellis, sartiis, ancoris, compagna seu panatica et omnibus aliis fulcimentis et seu armamentis et conredis dicte navis et omnibus iuribus et pertinentiis ipsius navis, tam scriptis et contentis in quodam inventario de ipsa navi et rebus ac conredis ipsius facto et per ipsos emptores viso quam etiam non contentis in dicto inventario, que modo in ipsa navi reperirentur, exceptis tamen eis rebus quas per suum iuramentum ipse Ieronimus dixerit non esse dicte navis, pro precio et finito precio ducatorum auri Chii sexcentum, dandorum et solvendorum per ipsos Ambrosium [et Q]uilicum [dicto Ieronimo] hinc ad menses novem proxime venturos.
…[omissis]…
Quam venditionem dicte navis et omnium antescriptorum dictus Ieronimus patronus facit in presentia Iohannis Iudicis et Ambrosii Iudicis, suo et seu alieno nomine participum in dicta navi patronizata antehac per dictum Ieronimum presentem, ad omnia et singula tam venditionem quam alia suprascripta consentientium. Actum Chii, videlic et in burgo Chii, in contract a que vocatur Tripoli Campane, que est etiam contracta ferrariorum, in domo Francisci de Portufino, in qua ad presens habitant dicti Ambrosius et Quilicus mercatores, in carninata terranea dicte domus, anno a Nativitate Domini MCCCC°L quarto, indicione prima secundum cursum Ianue, die quinta aprilis, hora circa complectorium, presentibus testibus Nicolao Iustiniano de Banca domini Andreoli, Ieronimo Varelli condam Iohannis et Nicolao de Rapallo Ieronimi et Cavalino Cavalo, vocatis et rogatis.

#131, pag. 231
Ausilia Roccatagliata
"Notai Genovesi in Oltremare - Atti Rogati a Chio - (1453-1454, 1470-1471)"
Collana Storica di Fonti e Studi diretta da Geo Pistarino
Vol. 35 - Genova 1982