Data di nascita

?

Periodo di riferimento

11 ottobre 1528

Data della morte

?

Cosa si sa

In fondo al testo delle "Reformationes Novæ" viene nominato, fra i Procuratores, anche Hieronimus Vivaldus de Iudicibus, uno dei de Judicibus che proprio in quegli anni era stato albergato presso la casa dei Vivaldi.

[1r] Hae sunt leges atque sanctiones Reipublicae Genuensis, quibus civibus latoribus quibusque ordinibus supremus magistratus caeterique creantur, qua de causa conditae fuere, et a quo tempore. Nam Genuensium urbs anno MDXXVII imperio Antonioti Adurnii parebat, qua in tempestate a Gallis tum mari, tum terra Andrea D'Oria suarum triremium praefecto atque duce, una cum Caesare Fregosio gallorum militum in Liguria tribuno iamdiu obsessa fuerat, tandem iulio mense Adurnius a Fregosio ex urbe fugatur, et Francisci Valesii gallorum regis nomine urbis imperio potitus fuit. Inde XXII Augusti Theodorus Trivultius regis iussu Gubernator acceptus fuit, ut ex Francisci Botti tabellionis atque cancellarii scriptis apparet. Ipsoque Theodoro assentiente et approbante concilia celebrata, et leges conditae fuere ut infra legitur.
…[omissis]…
Nomina quorum XII Reformatorum fuere:
Francus de Flisco, Baptista Spinula quondam Antonii, Augustinus Pallavicinus, Simon Centurionus, Augustinus Lomellinus Baptistae, Philippus Cattaneus quondam Christophori, Ioannes Baptista de Furnariis, Ioannes de Marinis de Davania, Vincetius Sauli de Rapallo, Hieronimus de Auria quondam Augustini, Thomas Iustinianus, Paulus de Grimaldis quondam Lazari [20v]
Qui XII Reformatores anno MDXXVIII die XI Octobris, ut in actis Francisci Flisci Botti his verbis constituere Reipublica Gubernatores infrascriptos. Hodie convocatis civibus in sala magna pallacii in qua venerunt tot quot sala ipsa capax fuit ipsos recipiendi, facta fuit publicatio, et nominatio Ducis, et Gubernatorum, et aliorum officialium electorum per Magnificos dominos XII iamdudum deputatorum Reformationi civitatis ipsis dominis XII presentibus, et de eorum ordine et mandato.
Et primo pro duce Obertus Cataneus de Lazario.

Gubernatores:
Nicolaus Iustinianus alterius Nicolai F., Petrus Lercarius, Thomas Cattaneus, Laurentius Fliscus Ragius, Hieronimus Lumellinus, Ioannes Baptista Saulius, Nicolaus Negronus, et Panthaleo Imperialis Balianus

Procuratores:
Baptista Lumellinus, Andreas Iustinianus, Hieronimus Vivaldus de Iudicibus, Francus Spinula, Nicolaus Grimaldus, Simon Auria Bozolus, Petrus Ioannes Cibo Clavica, Augustinus Pinellus quinque praeterea supremi sindicatores illustris Andreas Auria, Baptista Spinula, illustris Sinibaldus Fliscus, Thomas Nigronus Bigna et Paris Gentilis.

Reformationes Novæ
Testo trascritto dall'originale e gentilmente fornito da Andrea Torello.