Data di nascita

?

Periodo di riferimento

1218-1233

Data della morte

?

Cosa si sa

Raimondo Giudice, cittadino di Ventimiglia, si reca a Genova per implorare la liberazione dei prigionieri ventimigliesi catturati durante l'assedio di Ventimiglia da parte dei genovesi, iniziato nel 1219. Di lui non sappiamo altro.

Non conosciamo il luogo e la data della morte.

Documenti

Qui di seguito è riportata una serie di documenti riguardanti il personaggio in oggetto.

Clicca qui a sinistrasopra sulle singole voci per vederne il contenuto.
1218 GSulla presa formale di Ventimiglia da parte di Genova28 settembre 1218
1220 ASull'ambasciata a GenovaAnno 1220
1220 BSugli eventi del 1220Anno 1220
1222 ASulla resa di Ventimiglia a GenovaLuglio 1222
1222 CSul giuramento di Oberto de' Giudici22 agosto 1222
1222 DSull'istanza di pace con GenovaAnno 1222
1233 ASulla convenzione fra il conte di Maro e Genova16 settembre 1233
1233 BSulla convenzione fra Anselmo di Lingueglia e Genova12 settembre 1233

Sulla presa formale di Ventimiglia da parte di Genova

28 settembre 1218

Nell'atto in cui i legati del podestà di Genova prendono formale possesso di Ventimiglia per conto del comune di Genova, viene nominato diverse volte Oberto Giudice, mentre Gherardo Giudice e Raimondo Giudice vengono menzionati come rappresentanti del comune di Ventimiglia.

430✓

1218, settembre 28, Ventimiglia

Oberto Spinola ed i legati di Rambertino ‘Guidonis de Bovarello’, podestà di Genova, preso atto della sottomissione dei Ventimigliesi, prendono formale possesso di Ventimiglia per conto del comune di Genova.

De legatis Vintimilii denunciantibus domino Rambertino ut pro comuni Ianue in Vintimilio poni faciat insignam comunis Ianue.

Cum dominus Rambertinus Guidonis de Bovarello, Ian(uensium) potestas, cum stolo galearum octo et aliorum multorum lignorum cum multis nobilibus civitatis Ianue cum ipso in eisdem galeis et lignis existentibus de Monacho versus Ianuam remearet et ante civitatem Vintimilii pervenisset, Balduinus Marosus et Alnaldus Intraversatus, pro comuni Vintimilii, cum uno bucio parum longe a terra dicte potestati obviam extiterunt, asserentes quod pro comuni Vintimilii venerant, dicentes, nomine ipsius comunis, quod dominus Rambertinus, potestas prenominatus, pro comuni Ianue sive cum multis sive cum paucis, sicut de sua procederet voluntate, veniret in civitatem Vintimilii et ipsam acciperet pro comuni Ianue et nomine ipsius comunis insignam cruxatam comunis Ianue poni faciat in civitate dicta, dictus dominus Rambertinus potestas ipsis respondit dicens: «Nostra voluntas est ut faciatis venire consules Vintimilii ut intelligamus si hec ita de ipsorum voluntate procedent» et cum predicti Balduinus et Arnaldus continuo versus Vintimilium recessissent, redierunt cum Oberto Iudice, Willelmo Valloria, Willelmo Guercio, consulibus Vintimil(ii), parum longe a terra distantes ante plagiata et Iacobus Milotus venit cum ipsis et ipse et Obertus Iudex et Balduinus Marosus ascenderunt galeam potestatis, Willelmus Valloria, Willelmus Guercius et Arnaldus Intraversatus remanserunt in terra asserentes «sufficit si Obertus Iudex illuc ascendit cum predictis» et inde erant contenti. Unde dictus Obertus Iudex locutus fuit dicens: «Domine potestas, nos venimus pro comuni Vintimilii et volumus quod vos civitatem ipsam veniatis accipere et ponere insignam vestram pro comuni Ianue et civitatem ipsam accipiatis et teneatis pro velle vestro sicut de vestra processerit voluntate et ex consulibus Vintimilii quam cito Ianuam accedent pro mandatis vestris et ordinationibus recipiendisd et in omnibus et per omnia complendis et observandis». Dictus dominus Rambertinus ipsis respondit: «Ego volo quod vos habeatis consilium sociorum et consiliatorum vestrorum si ita est voluntas ipsorum sicut et vestra. Et si vultis precepta nostra omnia observare quia nichil inde faceremus nisi si precepta nostra vultis in omnibus et per omnia adimplere». Qui continuo recesserunt et habito consilio inter ipsos ut asseruerunt, redientes ad potestatem responderunt quod «voluntase comunis Vintimilii est ut vos civitatem Vintimilii accipiatis vel faciatis accipi pro comuni Ianue et insignam vestram ibi poni faciatis et faciatis de ipsa civitate tanquam de re vestra quemadmodum de vestra processerit voluntate et ex consulibus dicte civitatis ad vos Ianuam accedent, tam de facto sigilli quam de ceteris aliis preceptis, mandatis et ordinationibus pro comuni Ianue nomine suo et comunis Vintimilii in omnibus et per omnia parituri». Acta sunt hec ante plagiam Vintimilii. Testes Obertus Spinola, Obertus Galleta, Enricus Domusculte, Çacharias de Castro, Opiço Fallamonica, Rainaldus Ceba et Paganus Symia. Anno dominice nativitatis millesimo ducentesimo octavo decimo, indictione viª, xxviii° die septembris, circa terciam.
(S.T.) Ego Nicolaus Panis notarius his interfui et iussu dicte potestatis scripsi.

De supplicatione quam fecerunt consules Vintimilii domino Rambertino, Ianue potestati.

Cumque ita ut supra scriptum est supplicassent consules et legati Vintimilii supra determinati prefate potestati, dictus dominus Rambertinus, Ian(uensium) potestas, nobiles et discretos viros Obertum Spinolam, Çachariam de Castro, Obertum Galletam legatos suos et cum ipsis Manuelem Aurie, Cunradum de Castro et Opifonem Fallamonicam in civitatem Vintimilii direxerunt qui antequam pervenissent in civitatem Obertus Spinola dixit Oberto Iudici et sociis eius consulibus Vintimilii: «Balduinus Marosus et Arnaldus Intraversatus venerunt ad potestatem et subsequenter Iacobus Milotus et socii dicentes quod voluntas comunis Vintimilii est adimplere precepta potestatis Ianue pro comuni et civitatem ipsam tradere in eius beneplacito et mandato et insignam ibi ponere pro comuni Ianue». Qui responderunt quod bene est voluntas ipsorum. Cumque pervenissent in ecclesia Sancte Marie de Vintimilio ubi fuerunt dicti tres consules Vintimilii et Peire Perno et Beleeme, consules dicti comunis, et multi cives Vintimilii, plena fere ecclesia et convocatis omnibus qui intrarent, locutus fuit dictus Obertus Spinula qualiter potestas Ianue apud Monachum venerat pro comuni et cum in reditu pervenisset ante civitatem Vintimilii pervenerunt ad ipsum in quodam bucio Balduinus Marosus et Arnaldus Intraversatus, asserentes quod voluntas comunis Vintimilii erat precepta comunis Ianue adimplere et civitatem ipsam tradere in virtute et potestate comunis Ianue et nomine ipsius comunis insignam comunis Ianue ponere in civitate Vintimilii et subsequenter venerunt Obertus Iudex, Willelmus Valloria et Willelmus Guercius Vintimilii cum Iacobo Miloto et Bauld(uino) et Obertus Iudex dixit quod voluntas comunis Vintimilii est et vestra attendere, observare et complere precepta potestatis Ianue pro comuni tam de sigillo quam ceteris observandis et quod quidam ex consulibus Ianue accedent pro mandatis comunis Ianue per omnia adimplendis et quod civitas Vintimilii potestati pro comuni Ianue tradatur in virtute sua et in eius beneplacito et mandato «et volo scire si ita est vestra voluntas». Et hoc dixit coram omni populo, in ecclesia congregato, et ipsi clamaverunt dicentes «Sic, sic et sicp». Et postea fuit locutus Obertus Iudex asserens coram omnibus quod ita est voluntas Vintimilii de his omnibus observandis et attendendis et Obertus Iudex coram omnibus surrexit coram populo congregato et prefatum Obertum Spinolam de civitate Vintimilii pro comuni Vintimilii recipit dicto Oberto pro comuni Ianue investivit et possessionem et dominium et inde5 dedit, scilicet quod sit de cetero comunis Ianue et exposita ipsius comunis beneplacitis et mandatis et quod comune Ianue civitatem ipsam tamquam rem suam accipiat et ipsam de cetero custodiat, teneat, protegat et defendat. Et prenominatus Obertus Spinola, antequam investisionem acciperet de ipsa civitate, dixit coram consulibus et populo universo: «Vos vultis civitatem Vintimilii nobis dare pro comuni Ianue et vultis quod in ipsa insignam pro comuni Ianue poni faciamus et inde nos vultis investire. Nos volumus ita ipsam accipere, scilicet quod vos universa precepta comunis Ianue adimpleatis et contra precepta vobis tradita minime faciatis et quod quidam ex vobis consulibus Ianuam accedent, mandatis et ordinationibus potestatis Ianue pro comuni per omnia parituri» et ipsi exclamaveruntu dicentes «Fiat, fiat». Et ita ipse Obertus Spinola capellum accepit quem porrexit ei Obertus Iudex et ipsum investivit dictus Obertus Iudex de civitate et ipsi dominium et possessionem de civitate dedit et dictus Obertus Spinola civitatem suscepit in protectionem et defensionem comunis Ianue et tanquam rem propriam comunis Ianue recepit eam. Et quidam de consulibus insignam cruxatam, inspicientibus omnibus et videntibus, acceperunt et ipsam in campanili ecclesie Vintimilii posuerunt et ipsam vidi in eo positam. Acta sunt hec in ecclesia Sancte Marie de Vintimilio, in presentia dictorum legatorum et sociorum ipsorum suprascriptorum et Iacobi Miloti, Willelmi Gensane, Raimundi Curii, Raimundi Iudicis, Geraudi Iudicis, anno dominice nativitatis millesimo ducentesimo octavo decimo, indictione viª, vigesimo octavo die septembris, inter terciam et nonam.
(S.T.) Ego Nicolaus Panis notarius his interfui et iussu dictorum legatorum scripsi.

(S.T.) Ego Lantelmus, notarius sacri palatii, hoc exemplum ab autentico et originali instrumento manu Nicolosi Panis notarii scriptoz ut in eo vidi et legi transcripsi et per omnia exemplavi, nichil addito vel diminuto preter forte litteram vel sillabam, titulum seu punctum et hoc absque ulla mutatione, corruptione vel diminutione dictionum vel sensus, ad quod corroborandum, iussu domini Pegoloti, dicte potestatis, propria manu subscripsi.

(S.T.) Ego magister Nicolaus de Sancto Laurentio, sacri palacii notarius, transcripsi et exemplificavi hec ut supra ab illis que Lantelmus quondam notarius sumpsit ab autenticis et originalibus quondam Bertoloti Alberti et Nicolai Panis notariorum ut <in> subscript(ionibus) illorum continetur et per manum eiusdem Lantelmi in registro comunis scripta sunt, nichil addito vel dempto nisi forte littera vel sillaba, titulo seu puncto plus minusve aut causa abreviationis seu protensionis litterarum, sententia in aliquo non mutata, precepto tamen domini Henrici Confalonerii, potestatis Ianue, millesimo ducentesimo quinquagesimo tercio, indictione xi, die prima octubris, presentibus Rufino de Ast iudice et Oberto de Langasco, scriba comunis, in quo<rum> presentia statuit et laudavit quod predicta eandem vim et forciam habeant cum original(ibus).

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol I/2, a cura di Dino Puncuh,
Genova 1996,
pagg. 437-441.

Sull'ambasciata a Genova

Anno 1220

Durante l'assedio di Ventimiglia da parte dei genovesi, iniziato il 10 maggio 1219, il console Raimondo Iudice e don Andrea da Sesto si recano a Genova per implorare la liberazione dei prigionieri ventimigliesi. Al termine della missione il podestà di Genova Rambertino di Bovarello invita i due ambasciatori a riferire ai loro concittadini che Genova vuole soddisfazione attraverso un'ampia ammissione di colpa, fatta pubblicamente a Genova dal massimo numero possibile dei più insigni cittadini ventimigliesi.

… placet itaque michi, si Victimilienses suum cognoscentes errorem nostre cupiunt satisfacere voluntati; ideoque approbo et affirmo, quod inde fiant duo scripta, quorum unum penes nos remaneat et alteri deferati vobiscun; et redeuntibus nobis apud Victimilium, si prout dicitis adimplere voluerint, de melioribus illius civitatis pro hiis perfitiendis nobiscum usque ad quantitatem maximam conducatis.

Pietro Gioffredo,
«Storia delle Alpi Marittime»,
Libri XXVI, Volume I,
Torino, dalla Stamperia Reale, 1839,
pag. 329

Caffaro e cont.ri,
«Annales Ianuenses», Vol. II, 1174-1224,
a cura di C. Imperiale di Sant'Angelo,
Tip. dei Lincei, Roma 1901
pag. 164.

I due ambasciatori tornano a Ventimiglia e mostrano il documento del podestà genovese, ma i notabili della città, che non si fidano della benevolenza del Bovarello, noto per la sua severità ed impulsività, rifiutano di andare in massa a Genova. Benché sappiano benissimo come il rifiuto verrà preso, Andrea e Raimondo tornano a Genova come promesso e dopo una terribile sfuriata del Bovarello, vengono messi ai ceppi.

Sugli eventi del 1220

Anno 1220

1220. — E l'anno di mille ducento venti il consiglio confirmò la seconda volta il prefato podestà Rambertino, del governo del quale la città assai si laudava: ed ebbe in compagnia per governo dell'entrata e dell'uscita della Repubblica otto nobili, Olivero di piazza lunga, Nicola Barbavaro, Ugolino Cavaronco, Oberto Uso di Mare, Enrico della Demecotta, Pagano di Rodulfo, Nicola Embruno ed Ogerio Falamonica; e per le cause forensi, quattro legisti Bolognesi. E nel principio di questo anno la città fu consolata della presa della città di Damiata, la quale il legato del Papa, per sue lettere, le significò. E fu tanto maggior l'allegrezza, quanto che la città fu presa senza morte di alcuno cristiano; conciossiachè dei Saraceni ne morissero grandissima quantità, e ne fosse fatto prigione gran numero. E la città si trovò piena di tutti i beni del mondo, dei quali fu arricchito grandemente l'esercito dei Cristiani: e conclude il legato la sua lettera in questa sentenza, dicendo: « Noi con tutto l'esercito rendemo grazie infinite alla comunità vostra, perchè le galere, che avete mandato per soccorso della Terra santa ne hanno dato aiuto nel tempo che di quello grandemente bisognavamo, e l'esercito, al quale era mancato l'animo e smarrita la virtù per causa della rotta avuta il giorno della festa della decollazione di S. Giovanni, in l'advenimento delle vostre galere ripigliò le perdute forze e la smarrita virtù, e stette fermo, e combattette virile e prudentemente ».

Perseveravano i Vintimigliesi in ribellione; per il che parve al podestà di tirare a sè il conte di Vintimiglia Manuello, non sapendolo però il conte Guglielmo suo fratello: e gli promise stipendio di cento cinquanta lire il mese per lui e per suo fratello, durante la guerra. Ed accaddette che i Vintimigliesi, facendo un assalto ad un castello nominato Cespelle, furono presi di loro quarantacinque uomini, e menati a Genova, e posti in prigione. E per la presa dei soppraddetti uomini, quelli di Vintimiglia tentarono maliziosamente (pensando ricuperare i prigioni per mezzo del priore dell'Abbadia di S. Andrea di Sestri e di Raimondo Giudice cittadino di Vintimiglia) di riconciliarsi con Genovesi e ritornare alla loro ubbidienza. E non si fece cosa alcuna per cagione delle malizie e delle infidelità loro; anzi il podestà sopraddetto con volontà del consiglio per tutto il tempo del suo reggimento tenne continuamente il marittimo assedio in le parti di Vintimiglia, ch’ erano tre galere e molti altri vascelli minuti. Per la spesa della quale armata tutti gli uomini del distretto di fuora la città, da Portovenere insino a Cogoleto, da’ sedici anni in più, furono tassati a pagare da tre soldi insino in nove; di modo che cinque uomini, computati i ricchi, pagavano trenta soldi, ovvero davano un uomo. Si mandò ancora uno podestà in la terra di S. Remo, Oberto Advocato, il quale diede danni assai ai Vintimigliesi. E questo anno l'imperatore Federico secondo venne in Italia per incoronarsi dell'imperio di Roma, e richiese il podestà che dovessi andare da lui; il quale vi andò accompagnato da molti nobili, e fece compagnia a sua maestà da Modena insino ad Imola, stimando che l'imperatore dovesse esser grato dei beneficii ricevuti da Genovesi, e che li dovesse rimeritare. Il quale non fece altro, nè pur volse confirmare i privilegii, salvo in una piccola parte, allegando certe frivole escusazioni: e richiese il podestà e gli altri ambassatori che gli volessino far compagnia insino a Roma. Ed essi, vedendosi mal trattati e poco apprezzati da sua maestà, ricusarono l'andata, dicendo che nol potevano compiacere senza licenza del consiglio. E parendoli ancora non essere ben fatto introdurre questa consuetudine, che la città dovessi sempre mandare ambassatori all'incoronazione dell'imperatore, ottenuta licenza, se ne ritornarono a Genova. E quanto l'imperatore accarezzò poco il podestà con gli ambassatori, tanto più gli accarezzò il cancellero principale vescovo di Mes e di Spira, il quale si esibì loro molto famigliare, propizio e benevolo: si adoperò per le cose ch'avevano a trattare; e fu, da parte della comunità, dagli ambassatori benissimo presentato; e l'imperatore circa mezzo il mese di novembre fu in coronato da Papa Onorio.

Prof. Cav. G. B. Spotorno,
«Annali della repubblica di Genova»,
Genova, 1854,
pagg. 322-324.

Sulla resa di Ventimiglia a Genova

Luglio 1222

Nel luglio 1222, Raimondo de' Giudici, console di Ventimiglia, giunge a Genova assieme ai colleghi Raimondo Priore, Ottobono Maroso, Guglielmo Saonese, Guglielmo Intraversato e Pietro Curlo, per tentare di ottenere condizioni di resa il meno disastrose possibile. Con loro c'è anche il vescovo di Ventimiglia Guglielmo, poi Beato. Ebbene, se si tiene conto della rovina provocata dalla ribellione ad ambo le parti, delle perdite umane, delle grandi risorse spese che Genova ha dovuto spendere e di quanto disposto dal severo rescritto imperiale, le clausole imposte sono sì dure ma, tutto considerato accettabili. In pratica si ripristina lo stato di vassallaggio già esistente, sebbene…

…la massima autorità comunale sarà d'ora in poi nominata da Genova. Genova avrà totale giurisdizione su Ventimiglia, costruirà a sue spese altre fortificazioni e potrà installarvi dei presidi. Si fanno salvi la vita ed i beni di tutti i cittadini di Ventimiglia, inclusi i conti. Gli accordi politici e commerciali precedenti la guerra vengono confermati, fatti salvi i reciproci diritti finanziari e fiscali.

Queste condizioni, portate a conoscenza della cittadinanza, vengono accettate e giurate da nobiltà e probi viri.

Sul giuramento di Oberto de' Giudici

22 agosto 1222

Il 22 agosto 1222 Raimondo Iudex è uno dei cinque testimoni del rogito compilato dal notaio Rinaldo relativo al giuramento di obbedire agli ordini del nuovo podestà di nomina genovese, che Oberto Giudice e Giacomo de Cannelli sottoscrivono a Genova, nella cappella di S. Gregorio.

442✓

1222, agosto 22, Genova

Oberto Giudici e Giacomo ‘de Canellis’ dichiarano che le due scritture allegate presentate al podestà dì Genova, contenenti i preliminari degli accordi di cui ai nn. 439-440, sono i soli documenti approvati dal conte e dagli uomini di Ventimiglia.

De confessione duorum rescriptorum pro illis de Vintimilio.

Ianue, in capella Sancti Gregorii, Ianuensis archiepiscopi. Confessi fuerunt Obertus Iudex et Iacobus de Canellis quod hec duo scripta inferius denotata sunt illa scripta que habuerunt et receperunt ab hominibus Vintimilii facere volunt comuni Ianue et que comes Willelmus et ceteri infrascripti iuraverunt attendere et observare sicut continetur in instrumento inde facto per manum Rainaldi notarii nec alia scripta habuerunt necd receperunt nisi hec duo que potestati Ianue obtulerunt, presentibus domino Conrado et domino Opicione, iudicibus potestatis, Willelmo Ususmaris, Ansuisio de Sancto Çenesio et Raimundo Iudice, anno dominice nativitatis millesimo ducentesimo vigesimo secundo, indictione nona, xxii° die augusti, inter primam et terciam. § Hec duo scripta.

In nomine Domini amen. Hec petit commune Ianue Vintimiliensibus: in primis quod ipsi debeant iurare, attendere et observare mandata et ordinationes comunis Ianue sine fraude et ponere civitatem Vintimilii in virtute et potestate eiusdem comunis, accepta sufficienti securitate per sacramentum ab ipso comuni quod persone hominum Vintimilii, tam masculorum quam feminarum, debeant salvari et custodiri et totum eorum mobile et avere et civitas Vintimilii et possessiones ipsorum tam interius quam exterius. Et quod comune Ianue eos habebit et tenebit per cives et tractabit sicut cives, dando ipsis in collectis maris et terre et expensis civitatis Ianue tanquam alii cives et faciendo in omnibus aliis sicut Ianuenses cives, ita tamen quod comune Ianue habeat dominium et iurisdictionem civitatis Vintimilii et introitus pertinentes ad comune Vintimilii et insuper quod sit in arbitrio et voluntate eiusdem comunis edificandi et construendi castra infra civitatem Vintimilii et extra et si voluerint edificata tenere et faciendo de castro Apii et muris factis extra civitatem quicquid voluerit et retinendi castrum vel castra ab ipso comuni facta si voluerit.

In nomine Domini amen. Hec volunt facere Vintimilienses: in primis homines Vintimilii iurabunt attendere et observare mandata et ordinationes comunis Ianue sine fraude et ponere civitatem Vintimilii in virtute et potestate eiusdem comunis, accepta sufficienti securitate ab ipso comuni per sacramentum et cartam sigillo dicti comunis munitam quod ipsi deinde recipiant et teneant homines Vintimilii in cives suos sicut cives deintus civitatem Ianue et quod salvabunt et custodient et tractabunt homines Vintimilii et specialiter personam domini Willelmi comitis et uxoris et filiorum eius et castrorum et possessionum ipsius comitis quas habet extra civitatem Vintimilii et districtum et presertim illarum possessionum quas habet in Vintimilio, scilicet domum et furnum et vineam sicut dictum est superius et omnes alios viros et mulieres, magnos et parvos, in perpetuum, tam presentes quam in eternum futuros, sicut cives deintus civitatem Ianue et quod salvabunt predictis hominibus Vintimilii totum mobile et civitatem Vintimilii, domos et possessiones quas habent vel habebant in principio guerre vel habuerint pro tempore in perpetuum, sive in civitate sive extra civitatem, et specialiter illas possessiones et iura que dictus comes et quidam alii de Vintimilio habebant in Roccabruna et quas et que quidam alii cives Vintimilii habebant in Casteiono et in Coiolo et in Mamelonep, ita quidem quod dicti homines Vintimilii presentes vel futuri remanere debeant in domibus suis infra civitatem et in ipsam morari et numquam inde removeri, excepto quod si comune Ianue voluerit facere castrum infra civitatem Vintimilii et aliquas domos que impediant edificium castri habere voluerint aut removere, debeant5 ipsas emere sub arbitrio bonorum virorum. Item homines Vintimilii debent dare in collectis maris et terre et expensis civitatis Ianue tanquam alii cives deintus civitatem Ianue secundum suum posse et facere in omnibus aliis sicut cives deintus Ianue. Comune autem Ianue habeat dominium et iurisdictionem civitatis Vintimilii et introitus pertinentes ad comune Vintimilii et expense comunis Vintimilii debent fieri ab utriusque comunitate sicut alie expense. Item comune Ianue debet solvere debita que debentur a comuni Vintimilii, quorum summa est libre mille. Preterea debent servare et dimittere incantus hominibus Vintimilii qui ipsos emerunt usque ad terminum illis datum vel saltem reddere precium quod in ipsis dederunt, computato eo quod iam exinde perceperunt. Item venditiones quas comune Vintimilii fecit de domibus et possessionibus et aliis bonis illorum hominum qui exierunt de Vintimilio vel qui contra ipsum comune fecerunt stabiles maneant et firme ipsis emptoribus vel saltem precia que dederunt in ipsis a comuni Ianue vel a primis dominis ipsarum rerum dictis emptoribus reddantur. Insuper sit iny arbitrio et voluntate comunis Ianue edificandi et construendi castra infra civitatem Vintimilii et extra et si voluerint edificata tenere et faciendi de castro Apii et muris factis extra civitatem quicquid voluerint et retinendi castrum vel castra constituta2 ab ipso comuni si voluerit. Hec omnia predicta scribantur in statuto sive registro comunis Ianue. Item videtur nobis equum et iustum esse ut pecunie deposite vel companie facte ante guerram vicissim debeant salvari et reddi ab utrisque.

(S.T.) Ego Marchisius quondam Oberti de Domo, notarius sacri Imperii et iudex ordinarius, hiis interfui ac rogatus scripsi.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol I/2, a cura di Dino Puncuh,
Genova 1996,
pagg. 464-467.

Sull'istanza di pace con Genova

Anno 1222

[1221-1222] Erano giunte a tal punto le cose, quando gli assediati chiesero con istanza la pace, offrendosi di stare alle condizioni che verrebbero prescritte dai vincitori. Inviati dal Comune partivano per Genova, Guglielmo vescovo della Città, Raimondo De-Giudici, Raimondo Priore, Ottobono Maroso, Guglielmo Saonese, Guglielmo Intraversato e Pietro Curlo.

Nicolò Peitavino, Intemelio
«Conversazioni storiche, geologiche e geografiche
sulla città e sul distretto Intemeliese»
Savona, Stab. Tipografico Ricci, 1923,
pag. 126.

Sulla convenzione fra il conte di Maro e Genova

16 settembre 1233

Raimondo Giudice è testimone in un atto del 16 settembre 1233 col quale il conte di Maro stipula una convenzione col comune di Genova.

448✓

1233, settembre 16, Genova

Raimondo, conte del Maro, anche a nome del fratello Filippo, ed il comune di Genova stipulano una convenzione.

Conventio Raimundi et Philipi, comitum de Macro, facta tempore domini Pecoloti, potestatis Ianue.

Ego Raimundus, comes de Macro, pro me et Philippo, comite de Macro, promitto et convenio vobis domino Pegoloto Ugueçonis de Girard(ino), Ian(uensium) potestati, recipienti nomine et vice comunis Ianue, quod de cetero in perpetuum ego et successores mei expendemus in collectis comunis Ianue pro libris ccc ianuinorum pro castro de Macro et castellania eius et tam pro terris quam hominibus et quod faciam et curabo quod dictus comes Philipus et successores eius de cetero in perpetuum expendent similiter in dictis collectis comunis Ianue pro libris dcc ianuinorum pro infrascriptis terris et hominibus earum, videlicet pro Conio cum castellania eius et pro villa Aurigi et pro Vesinasco et Chisce cum suis castellaniis et pro Lavina cum sua castellania et pro Cena et Petralata Suprana cum sua castellania et pro eo quod habet in valle Unegie. Item promitto et convenio et faciam quod si comune Ianue fecerit exercitum vel cavalcatam per terram, facient homines mei et comitis Philippi de dictis locis nostris exercitum et cavalcatam et ibunt et stabunt in eo exercitu vel cavalcata sicut ceteri de Riveria qui facient exercitum et cavalcatam pro comuni Ianue et quod ibimus nos in eo exercitu vel cavalcata. Et si ire non posset aliquis ex nobis, mittet per se ydoneum cambium. Item promitto et convenio quod si comune Ianue fecerit armamentum galearum decem, dabimus in eo ego homines tres et comes Philipus homines quinque nostris expensis et si plus armaret ad eandem rationem et si minus usque in sex ad eandem rationem et a sex infra nichil, salvo quod si ego vel dictus comes Philipus pro aliqua possessionum deberet expendere in Albingana, quod per predicta non fieret in eo preiudicium. Item promitto et convenio quod omnes rectores omnium locorum predictorum, tam mei quam dicti Philippi, iurabunt annuatim deveta generalia comuni Ianue et specialiter de facto salis in voluntate comunis Ianue vel eius missi. Item promitto quod per me et dictum Philipum et successores nostros fiet ratio in Ianua civibus ibi habitantibus super contractibus et obligationibus futuris et nascituris tantum et de contractibus in Ianua factis hinc retro. Item promitto quod aliquem forestatum per comune Ianue non receptabo nec comes Philipus nec receptari permittemus in ipsis locis. Item concedo et faciam et curabo quod comes Philipus concedat comuni Ianue quod ipsum comune possit hominibus ipsorum locorum banna imponere et exigere si comuni predicta vel aliquod predictorum fecerit. Predicta omnia et singula pro me et dicto comite Philippo promitto et convenio vobis potestati predicte, pro comuni Ianue recipienti, attendere et observare et observari facere per dictum comitem Philipum et successores nostros in perpetuum et promitto me facturum et curaturum quod comes Philipus predicta observabit que pro eo promisi et quod inde simili modo se obligabit comuni Ianue et pro predictis omnibus et singulis observandis bona mea habita et habenda vobis pro comuni Ianue pignori obligo et ut supra per omnia continentur1, tactis evangeliis, attendere et observare et non contravenire.

Ad hocm nos dictus Pegolotus, Ian(ue) potestas, nomine et vice comunis Ianue et de voluntate consiliatorum Ianue, more solito per cornu et campanam convocatorum, et insuper hominum duodecim per compagnam et eorum consensu et auctoritate, recipimus te Raimundum comitem et comitem Philipum suprascriptum et heredes vestros in cives Ianue ita quod non teneamini facere rationem in Ianua nisi civibus Ianue tantum ibi habitantibus super contractibus tantump futuris et nascituris et de contractibus in Ianua factis hinc retro. Item promittimus tibi, pro te et dicto comite Philippo, quod ultra quam dictum est comune Ianue vel aliquis pro comuni non petet vel exiget in dictis terris et hominibus contra voluntatem vestram et heredum vestrorum, salvis devetis generalibus comunis Ianue et salvo quod non debeat ibi aliquis forestatus per comune Ianue receptari et salvo quod comune possit hominibus ipsorum locorum banna imponere et exigere si contra predicta vel aliquod predictorum fecerint. Item promittimus tibi, pro te et dicto nomine, quod comune Ianue destruet bona fide rassas et iuras presentes et futuras hominum ipsorum locorum et regimine presentia et futura facta et facienda per ipsos homines inter eos que facere non consueverunt. Item promittimus quod comune Ianue non manutenebit ipsos homines vel aliquos ex eis contra vos supradictos vel heredes vestrosq. Item promittimus quod si homines ipsorum locorum vellent esse rebelles his que per te superius promissa sunt comuni Ianue, quod comune Ianue dabit fortiam ad ipsos homines ad predicta facienda compellendos. Predicta omnia et singula pro comuni Ianue promittimus tibi, tuo nomine et nomine dicti comitis Philipi et heredum vestrorum, attendere et observare et non contravenire de beneplacito et auctoritate dicti consilii Ianue et insuper hominum duodecim per compagnam et sub obligatione bonorum ipsius comunis. Plura fiant instrumenta eiusdem tenoris. Actum Ianue, in domo illorum de Volta. Testes Ansaldus Falamoneca, Bonvassallus Sardena, Manuel Aurie, Sorleonus Piper, Ansaldus Mallonus, Porchetus Streiaporcus, Iohannes Guertius, Ansaldus Bolletus, Willelmus Ventus, Willelmus Pictavinus et Raimundus Iudex de Vintimilio. xvi° die septembris, inter nonam et vesperas.

(S.T.) Ego Lantelmus, notarius sacri palatii, hoc exemplum, de mandato domini Guillelmi de Guilienfono, iudicis et assessoris domini Romedei Rusche, Ianuen(sium) potestatis, extraxi et exemplavi de quodam papiro sive cartuiario inbreviaturarum Bonivassalli Caligepalii, quod exemplum fecit et testavit inter partes et secundum quod in eo vidi et legi per omnia contineri, nichil addito vel diminuto nisi forte littera vel sillaba, titulo seu puncto, iussu dicti iudicis, ad ipsum corroborandum propria manu subscripsi.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol I/2, a cura di Dino Puncuh,
Genova 1996,
pagg. 474-477.

Sulla convenzione fra Anselmo di Lingueglia e Genova

12 settembre 1233

Raimondo Giudice è testimone in un atto del 12 settembre 1233 col quale Anselmo di Lingueglia stipula una convenzione col comune di Genova.

456✓

1233, settembre 12, Genova

Anselmo di Lingueglia, anche a nome di suo padre Bonifacio e del consanguineo Giacomo di Casanova, stipula una convenzione col comune di Genova.

Conventio dominorum de Vinguilia facta tempore domini Pegoloti, tunc potestatis Ianue.

Ego Anselmus de Linguilia, pro me et domino Bonifacio, patre meo, et pro Iacobo de Casanova, consanguineo meo, promitto et convenio vobis domino Pegoloto Ugueçonis de Girardino, Ianuensium potestati, recipienti nomine et vice comunis Ianue, quod de cetero in perpetuum pater meus dictus et ego et successores nostri expendemus in collectis comunis Ianue pro libris septingentis quinquaginta ianuinorum pro castris, villis et hominibus infrascriptis, videlicet pro castro Velego cum castellania et pro Monte Calvo et pro Condegna et pro Casanova cum castellania et pro Podio Buterio et pro Garlanda cum castellania et pro eo quod habemus in valle Vellomi et pro eo quod habemus in Andoria et Castellanello et valle Andorie et pro medietate castri Roche Corvarie et castellania, salva fidelitate marchionum Cravexane in ipsa Rocha et conventione Albingane sive comunis Ianue pro Albingana et pro eo quod habemus in Vaesalego et in Lavina et in Linguilia et Castellario et conventionis Linguilie et Castellarii tam pro ipsis terris quam pro hominibus. Item promitto me facturum et curaturum quod Iacobus de Casanova de cetero in perpetuum ipse et successores eius expendent in collectis comunis Ianue pro libris CCL pro castro Maremi et castellania et pro eo quod habet in Linguilia et Castellario et valle Andorie tam pro ipsis terris quam hominibus. Item promitto et convenio quod si comune Ianue fecerit exercitum vel cavalcatam per terram, facient homines nostri et patris mei de dictis locis nostris exercitum et cavalcatam et ibunt et stabunt in eo exercitu vel cavalcata sicut ceteri de riveria qui facient exercitum et cavalcatam pro comuni Ianue et unus ex nobis ibit in exercitum vel cavalcatam et si ire non poterit, mittet pro se ydoneum cambium et quod faciam et curabo quod Iacobus de Casanova per se et homines suos de dictis locis suis similiter facient. Item promitto et convenio quod si comune Ianue fecerit armamentum galearum decem, dabimus pater meus et ego et Iacobus de Casanova in eo homines septem ad expensas nostras et si plus armaverit ad eandem rationem et si minus usque in sex per eandem rationem et a sex infra nichil, salvo quod si nos vel Iacobus dictus pro aliqua possessione dictarum deberemus expendere in Albingana, quod per predicta non fieret in eo preiudicium. Item promitto et convenio quod homines rectores omnium locorum predictorum tam patris mei quam dicti Iacobi iurabunt annuatim deveta generalia comunis Ianue et specialiter de facto salis in voluntate comunis Ianue vel eius missi. Item promitto quod per me et patrem meum et successores nostros et me facturum quod per ipsum Iacobum et successores eius faciemus et fiet ratio in Ianua civibus tantum ibi habitantibus super contractibus et obligationibus futuris et nascituris tantum et de contractis in Ianua factis hinc retro. Insuper promitto quod aliquem forestatum per comune Ianue non receptabimus nec ipse Iacobus in dictis locis nec receptari permittemus. Item concedo et faciam et curabo quod pater meus et dictus Iacobus concedent comuni Ianue quod ipsum comune possit hominibus ipsorum locorum banna imponere et exigere si contra predicta vel aliquod predictorum fecerint. Predicta omnia pro me et dicto nomine et singula promitto et convenio vobis potestati predicte, pro comuni Ianue recipienti, attendere et observare et observari facere per patrem meum et per me et successores nostros et per ipsum Iacobum et eius successores in perpetuum et promitto me facturum et curaturum quod dictus Iacobus et pater meus predicta observabit que pro eis promisi et quod inde simili modo se obligabunt comuni Ianue et pro predictis omnibus et singulis observandis bona mea habita et habenda vobis, pro comuni Ianue recipienti, pignori obligo et ut supra per omnia continetur iuro tactis evangeliis attendere et observare et non contravenire.

Ad hec nos dictus Pegolotus, Ian(ue) potestas, nomine et vice comunis Ianue et de voluntate consiliatorum Ianue more solito per cornu et campanam convocatorum et insuper hominum duodecim per compagnam et eorum consensu et autoritate, recipimus te Anselmum et Bonifacium patrem tuum et heredes vestros et dictum Iacobum et eius heredes in cives Ianue ita quod non teneamini facere rationem in Ianua nisi civibus Ianue tantum ibi habitantibus super contractibus et obligationibus tantum futuris et nascituris et de contractibus in Ianua factis hinc retro. Item promittimus tibi, pro te et dicto patre tuo et pro dicto Iacobo, quod ultra quam dictum est comune Ianue vel aliquis pro comuni non petet vel exiget in dictis terris et hominibus contra voluntatem vestram et heredum vestrorum, salvis devetis generalibus comunis Ianue et salvo quod non debeat ibi aliquis forestatus per comune Ianue receptari et salvo quod comune Ianue possit hominibus ipsorum locorum banna imponere et exigere si contra predicta vel aliquod predictorum fecerint. Item promittimus tibi pro te et dicto nomine quod comune Ianue destruet bona fide rassas et iuras presentes et futuras hominum ipsorum locorum et regimina presentia et futura facta et facienda per ipsos homines inter eos que facere non consueverunt. Item promittimus quod comune Ianue non manutenebit ipsos homines vel aliquem ex eis contra vos supradictos vel heredes vestros. Item promittimus quod si homines ipsorum locorum vel aliqui ex eis vellent esse rebelles his que per te superius promissa sunt comuni Ianue, quod comune Ianue dabit fortiam ad ipsos homines ad predicta facienda compellendos. Predicta omnia et singula, pro comuni Ianue et nomine comunis Ianue, promittimus tibi, tuo nomine et nomine patris tui et nomine suprascripti Iacobi et heredum vestrorum, attendere et observare et non contravenire de beneplacito et auctoritate dicti consilii Ianue et insuper hominum duodecim per compagnam et sub obligatione bonorum ipsius comunis. Actum Ianue, in domo illorum de Volta. Testes Ansaldus Fallamonica, Bonusvassallus Sardena, Manuel Aurie, Sorleonus Piper, Ansaldus Mallonus, Porchetus Streiaporcus, Iohannes Guercius, Ansaldus Bolletus, Willelmus Ventus, Willelmus Pictavinus et Raimundus Iudex de Vintimilio, duodecimo die septembris, inter nonam et vesperas, M°CC°XXX°III°, indictione V. Et inde plura instrumenta fiant eiusdem tenoris.

(S.T.) Ego Lantelmus, notarius sacri palatii, hoc exemplum, de mandato domini Willelmi de Guiliençono, iudicis et assessoris domini Romedei Rusche, civitatis Ianue potestatis, extraxi et exemplavi de foliatio sive cartulario imbreviationum domini Bonivassalli Caligepallii, quod exemplum fecit et testavit coram partibus ut eius littera edocebat, secundum quod in eo vidi et legi per omnia contineri, nichil addito vel diminuto nisi forte littera vel sillaba, titulo seu puncto, absque ulla mutatione, corruptione seu diminutione ditionum vel sensus et ad ipsum corroborandum, iussu dicti iudicis, propria manu subscripsi.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol I/3, a cura di Dino Puncuh,
Genova 1998,
pagg. 28-31.