Data di nascita

?

Periodo di riferimento

15 maggio 1492

Data della morte

?
  Rapallo

Cosa si sa

Matteo Gaggini da Bissone, maestro d’Antelamo e scultore promette a Monsignor Leonardo de’ Fornari il lavoro d’un’arca marmorea con statua di Vescovo in abiti pontificali. Fra i testimoni presenti all'atto del 15 maggio 1492, Thoma de Judicibus, arcipresbitero della Basilica dei Santi Gervasio e Protasio di Rapallo (GE).

In nomine Domini Amen : Matheus de Bissono magistro antelami (sic) sive marmorarius sponte promissit et solemniter convenit Rev. in Christo Patri D. Leonardo de Furnariis Episcopo Marranensi presenti et solemniter stipulanti etc. se ipsum Matheum prefato Rever. D. Episcopo dare et consignare archam unam marmoream prò sepultura in muro cum ymagine unius Episcopi in pontificalibus bene et diligenter sculptam cum litteris illis ordinandis per prefatum Rever. D. Episcopum bene et diligenter laboratam et pulitam ab extra in longitudine de parmis octo cum dimidio et in latitudine de parmis duobus cum dimidio et in altitudine de parmis tribus infra et per totum mensem Julii proxime venturum absque aliqua exceptione prò precio et nomine precii librarum quadraginta seu januinorum quas dictus D. Episcopus dare et solvere promissit dicto Matheo presenti et ut supra stipulanti videlicet libras decem presentialiter ad liberam voluntatem et simplicem requisitionem dicti Mathei et reliquas libras triginta sex in consignatione diete arche etc. — Renunciantes etc. — Actum Janue in contracta nobilium de Auria videlicet in domo habitationis de presenti prefati Rever. D. Leonardi Episcopi : Anno a Nativitate Domini MCCCCLXXXXII Indictione nona secundum Janue cursum die Martis XV Maij paulo ante Vesperas: presentibus testibus Venerab. D. Thoma de Judicibus archipresbitero Ecclesie SS. Gervasii et Protasii de Rapallo et Stephano de Belinis de Lexime q. Henrici famulo prefati Rev. D. Episcopi ad premissa vocatis et rogatis.

Archivio di Stato in Genova.
Atti Not. Bat. Castronovo.
Fogliazzo 1, 1490-93.