? 1454 ?

Cosa si sa

In un atto del 1454, rogato a Chio, si nomina Geronimo Giudice fra i testimoni.

1454, febbraio 7, Chio.
I fratelli Percivalle e Baldassarre Gatellusii, procuratori del padre Nicola, trasferiscono il mandato procuratorio a Giacomo Grimaldi del fu Leonardo ed a Geronimo Cattaneo e li nominano propri procuratori per la cura dei loro interessi, la riscossione dei crediti e le liti.


[136 a] In nomine Domini, amen. Percival et Badasal, fratres, Gatellusii, tanquam procuratores et procuratoriis nominibus in solidum domini Nicolai, patris sui, ut de eorum procura constat instrumento publico scripto manu Bartholomei de Massa notarii, per me notarium infrascriptum viso et lecto, habentes ipsi et quilibet ipsorum in solidum, vigore dicti instrumenti, bailiam substituendi et alia faciendi, ut ex dicto instrumento apparet, fecerunt et substituerunt suos dicto nomine et sive dicti domini Nicolai, patris sui, certos nuncios et procuratores legitimos et loco sui dicto nomine posuerunt et ponunt Ieronimum Cataneum et Iacobum de Grimaldis condam Leonardi, absentes tanquam presentes et quemlibet ipsorum in solidum, ita quod occupantis conditio melior non existat, sed quod unus ipsorum inceperit, alter possil pro[se]qui, mediare et finire, ad faciendum, exercendum, agendum, procurandum et adminìstrandum omnia et singula in dicto instrumento procuratorio contenta, cum omni ea potestate et bailia, que sibi ipsis Percivali et Badasali substituentibus est attributa virtute dicti instrumenti, transferentes totaliter vices suas in dictos Ieronimum et Iacobum et ipsorum quemlibet in solidum, donec eos duxerint revocandos, rato tamen manente dicto instrumento procure facte in personas ipsorum substituentium scripto per dictum Bartholomeum de Massa notarium.
…[omissis]…
Actum Chii, videlicet in bassali Chii, ad apotecam Pelegri de Sancto Iohane, mersarii posita circa medium dicti bassalis ligneam, mobilem, anno a Nativitate Domini MCCCCL quarto, indicione prima secundum cursum Ianue, die VII februarii, mane, ante tercias, presentibus testibus dicto Pelegro et Ieronimo Iudice condam Andree, cive Ianue, vocatis et rogatis.

#110, pag. 190
Ausilia Roccatagliata
"Notai Genovesi in Oltremare - Atti Rogati a Chio - (1453-1454, 1470-1471)"
Collana Storica di Fonti e Studi diretta da Geo Pistarino
Vol. 35 - Genova 1982


In un altro atto del 1454, sempre rogato a Chio, è lo stesso Geronimo Giudice questa volta attore del documento.

1454, marzo 1, Chio.
Geronimo Giudice del fu Andrea promette a Gregorio Magnono che suo fratello, Giovanni Giudice, salderà con una lettera di cambio diretta a Bartolomeo Duca, in Samastri, un debito di 123 perperi e 12 carati.


[150a] In nomine Domini, amen. Cum verum sit quod Iohannes Iudex condam Andree debeat Gregorio Magnono perperos argenti de Pera centum viginti tres et haratos XII, resto rationis currentis facte de acordio, videlicet inter ipsos Gregorium et Iohannem, cumque verum sit quod dictus Gregorius contentus fuerit accipere dictos perperos in Samastro, quos mittit ad recipiendum illuc in Samastro in Bartholomeo Duca et dictus Iohannes eos mittit ad solvendum per ipsummet Iohannem dicto Bartholomeo, ut apparet litteris cambii scriptis manu dicti Iohannis, quas quidem litteras cambii díctosque perperos in Samastro ut supra contentus fuerit ipse Gregorius accipere sub hac conditione, scilicet si et in quantun Ieronimus Iudex, frater dicti Iohannis, dicto Gregorio presertem infrascriptam promissionem fecerit et non aliter,
…[omissis]…
Actum Chii, ad apotecam Ieco sive Francisci de Pissis, mersarii, in bassali Chii, anno a Nativitate Domini MCCCCL quarto, indicione prima secundum cursum Ianue, die prima martii, paulo ante tercias, presentibus testibus Antonio Rogerio condam Iohannis, cive Ianue, et Senturio de Capriata condam Percivalis, habitante Chium, vocatis et rogatis.

#110, pag. 190
Ausilia Roccatagliata
"Notai Genovesi in Oltremare - Atti Rogati a Chio - (1453-1454, 1470-1471)"
Collana Storica di Fonti e Studi diretta da Geo Pistarino
Vol. 35 - Genova 1982


Sempre nel 1454, Geronimo Giudice fa rogare l'atto di vendita di una nave di sua proprietà, con il consenso di Giovanni Giudice e Ambrogio Giudice, compartecipi della proprietà in oggetto.

1454, aprile 5, Chio.
Geronimo Giudice del fu Andrea vende ad Ambrogio e Quilico De Franchi una nave, di cui è proprietario e patrono, all'ancora nel porto di Chio, di circa 2.500 cantari dì portata, per il prezzo di 600 ducati d'oro di Chio, da pagare entro nove mesi, con il consenso di due compartecipi, Giovanni ed Ambrogio Giudice.


[154a] In nomine Domini, amen. Ieronimus Iudex condam Andree, dominus et patronus unius sue navis nunc existentis in portu Chii, portate cantariorum ĪĪD in circa, per se et suos heredes cessit, vendidit et tradidit iure proprio et in perpetuum Ambrosio et Quilico de Francis, presentibus, pro se suisque heredibus ernentibus, dictam suam navim cum omnibus eius conredis, vellis, sartiis, ancoris, compagna seu panatica et omnibus aliis fulcimentis et seu armamentis et conredis dicte navis et omnibus iuribus et pertinentiis ipsius navis, tam scriptis et contentis in quodam inventario de ipsa navi et rebus ac conredis ipsius facto et per ipsos emptores viso quam etiam non contentis in dicto inventario, que modo in ipsa navi reperirentur, exceptis tamen eis rebus quas per suum iuramentum ipse Ieronimus dixerit non esse dicte navis, pro precio et finito precio ducatorum auri Chii sexcentum, dandorum et solvendorum per ipsos Ambrosium [et Q]uilicum [dicto Ieronimo] hinc ad menses novem proxime venturos.
…[omissis]…
Quam venditionem dicte navis et omnium antescriptorum dictus Ieronimus patronus facit in presentia Iohannis Iudicis et Ambrosii Iudicis, suo et seu alieno nomine participum in dicta navi patronizata antehac per dictum Ieronimum presentem, ad omnia et singula tam venditionem quam alia suprascripta consentientium. Actum Chii, videlic et in burgo Chii, in contract a que vocatur Tripoli Campane, que est etiam contracta ferrariorum, in domo Francisci de Portufino, in qua ad presens habitant dicti Ambrosius et Quilicus mercatores, in carninata terranea dicte domus, anno a Nativitate Domini MCCCC°L quarto, indicione prima secundum cursum Ianue, die quinta aprilis, hora circa complectorium, presentibus testibus Nicolao Iustiniano de Banca domini Andreoli, Ieronimo Varelli condam Iohannis et Nicolao de Rapallo Ieronimi et Cavalino Cavalo, vocatis et rogatis.

#131, pag. 231
Ausilia Roccatagliata
"Notai Genovesi in Oltremare - Atti Rogati a Chio - (1453-1454, 1470-1471)"
Collana Storica di Fonti e Studi diretta da Geo Pistarino
Vol. 35 - Genova 1982