? 1454 ?

Cosa si sa

Andrea Giudice è ricordato quale padre di Giovanni e Geronimo, in un atto del 1454, rogato a Chio, per conto dello stesso Geronimo Giudice.

1454, marzo 1, Chio.
Geronimo Giudice del fu Andrea promette a Gregorio Magnono che suo fratello, Giovanni Giudice, salderà con una lettera di cambio diretta a Bartolomeo Duca, in Samastri, un debito di 123 perperi e 12 carati.


[150a] In nomine Domini, amen. Cum verum sit quod Iohannes Iudex condam Andree debeat Gregorio Magnono perperos argenti de Pera centum viginti tres et haratos XII, resto rationis currentis facte de acordio, videlicet inter ipsos Gregorium et Iohannem, cumque verum sit quod dictus Gregorius contentus fuerit accipere dictos perperos in Samastro, quos mittit ad recipiendum illuc in Samastro in Bartholomeo Duca et dictus Iohannes eos mittit ad solvendum per ipsummet Iohannem dicto Bartholomeo, ut apparet litteris cambii scriptis manu dicti Iohannis, quas quidem litteras cambii díctosque perperos in Samastro ut supra contentus fuerit ipse Gregorius accipere sub hac conditione, scilicet si et in quantun Ieronimus Iudex, frater dicti Iohannis, dicto Gregorio presertem infrascriptam promissionem fecerit et non aliter,
…[omissis]…
Actum Chii, ad apotecam Ieco sive Francisci de Pissis, mersarii, in bassali Chii, anno a Nativitate Domini MCCCCL quarto, indicione prima secundum cursum Ianue, die prima martii, paulo ante tercias, presentibus testibus Antonio Rogerio condam Iohannis, cive Ianue, et Senturio de Capriata condam Percivalis, habitante Chium, vocatis et rogatis.

#110, pag. 190
Ausilia Roccatagliata
"Notai Genovesi in Oltremare - Atti Rogati a Chio - (1453-1454, 1470-1471)"
Collana Storica di Fonti e Studi diretta da Geo Pistarino
Vol. 35 - Genova 1982


Sempre nel 1454, Geronimo Giudice fa rogare l'atto di vendita di una nave di sua proprietà, con il consenso di Giovanni Giudice e Ambrogio Giudice, compartecipi della proprietà in oggetto. Di nuovo è nominato Andrea Giudice quale padre di Geronimo, ovviamente.

1454, aprile 5, Chio.
Geronimo Giudice del fu Andrea vende ad Ambrogio e Quilico De Franchi una nave, di cui è proprietario e patrono, all'ancora nel porto di Chio, di circa 2.500 cantari dì portata, per il prezzo di 600 ducati d'oro di Chio, da pagare entro nove mesi, con il consenso di due compartecipi, Giovanni ed Ambrogio Giudice.


[154a] In nomine Domini, amen. Ieronimus Iudex condam Andree, dominus et patronus unius sue navis nunc existentis in portu Chii, portate cantariorum ĪĪD in circa, per se et suos heredes cessit, vendidit et tradidit iure proprio et in perpetuum Ambrosio et Quilico de Francis, presentibus, pro se suisque heredibus ernentibus, dictam suam navim cum omnibus eius conredis, vellis, sartiis, ancoris, compagna seu panatica et omnibus aliis fulcimentis et seu armamentis et conredis dicte navis et omnibus iuribus et pertinentiis ipsius navis, tam scriptis et contentis in quodam inventario de ipsa navi et rebus ac conredis ipsius facto et per ipsos emptores viso quam etiam non contentis in dicto inventario, que modo in ipsa navi reperirentur, exceptis tamen eis rebus quas per suum iuramentum ipse Ieronimus dixerit non esse dicte navis, pro precio et finito precio ducatorum auri Chii sexcentum, dandorum et solvendorum per ipsos Ambrosium [et Q]uilicum [dicto Ieronimo] hinc ad menses novem proxime venturos.
…[omissis]…
Quam venditionem dicte navis et omnium antescriptorum dictus Ieronimus patronus facit in presentia Iohannis Iudicis et Ambrosii Iudicis, suo et seu alieno nomine participum in dicta navi patronizata antehac per dictum Ieronimum presentem, ad omnia et singula tam venditionem quam alia suprascripta consentientium. Actum Chii, videlic et in burgo Chii, in contract a que vocatur Tripoli Campane, que est etiam contracta ferrariorum, in domo Francisci de Portufino, in qua ad presens habitant dicti Ambrosius et Quilicus mercatores, in carninata terranea dicte domus, anno a Nativitate Domini MCCCC°L quarto, indicione prima secundum cursum Ianue, die quinta aprilis, hora circa complectorium, presentibus testibus Nicolao Iustiniano de Banca domini Andreoli, Ieronimo Varelli condam Iohannis et Nicolao de Rapallo Ieronimi et Cavalino Cavalo, vocatis et rogatis.

#131, pag. 231
Ausilia Roccatagliata
"Notai Genovesi in Oltremare - Atti Rogati a Chio - (1453-1454, 1470-1471)"
Collana Storica di Fonti e Studi diretta da Geo Pistarino
Vol. 35 - Genova 1982