Data di nascita

?

Periodo di riferimento

1216

Data della morte

?

          

Cosa si sa

Petrus de Judicibus è mezionato in una collezione di scritti da parte di autori milanesi come un illustre membro della famiglia de Judicibus nell'anno 1216.

C M X X I V.
de JUDICIBUS ANTONIUS.

NOn paucos Clariſſimos Viros ex Familia de Judicibus hujus Metropolis prodiiſſe novimus & ex publicis , quæ adhuc ſuperſunt Monumentis , & ex Colleƈtionibus Archintea, Fanniana, ac Sitoniana inferiùs citandis . Habemus enim plures in Mediolanenſi Republica Juſtitiæ Conſules , antiquiſſimus quorum Gualterius anno MCXLII. quem in munere , atque prudentia ſecutus eſt Conradus annis MCXC. MCXCVIII. & MCIC. Hunc autem aliis quoque annis idem munus geſſiffe indicant Placita bina apud erudirum Virum Nicolaum Sormanum Ambroſiani Collegii Doƈtorem extantia, quorum primum datum eſt die XX. Maji , anno MCLXXXVIII. , alterum verò die XIX. Decembris MCXCI. Paſſaguerra quoque anno MCXCV Petrus anno MCCXVI., & Gerardus anno MCCLXXVII. Conſules fuere Juſtitiæ . Antonius autem , de quo nunc ſermonem inſtituimus , alterius Petri filius , in Juriſperitorum hujus Urbis Collegium anno MCCCCLVI. cooptatus, maiorum premens veſtigia , immortale Patriæ ſuæ contulit beneficium . Etenim anno MDII. cum aliis VIII. Sapientibus Viris leƈtus fuit , ut Municipale jus in melius reſtitueret ; quod cum indefeſsâ vigilantiâ præſtitiſſet , apud Contribules ſuos ad annum uſque MDIX. quo exeſſit è vivis , magni ſemper eſt habitus .

Commendatur igitur ob

  1. Statuta Mediolanenſis Civitatis correƈta, & reſtituia. Agit de Antonio noſtro Snonus in Chronico JCC.pag.48. art. 195.

Bibliotecha Scriptorum Mediolanensium.
Tomi Primi Pars Altera
pag. 747


C M X X V I I I.
de JUDICIBUS PETRUS..

CUm in Operibus Hiſtoriecrum , qui Mediolanenſium Rerum Monumenta poſteritati ſervarunt , ſæpius occurrat mentio Familiæ de Judicibus , cujus illuſtres Viri non rarò diƈti ſunt Judices , monendos credimus Leƈtores Optimos gentis illud non officii nomen eſſe . Paret id in Alberto ejuſdem Stirpis ſtrenuo Milite , qui anno MCXXI. adversus Comenſes fortiter dimicavit , quemadmodum x Corio hauſit Comes Oƈtavius Archintus in inſigni Colleƈtione Familiarum hujus Metropolis , cujus teſtimonio millies uſi ſumus . Eadem etiam conſuetudo Judices appellandi Viros ex hac Familia progenitos ad ætatem uſque noſtram perſeverat, ut probant plures Inſcriptiones . Floruit inter hujus poſteros Petrus de Judicibus , quem Juriſprudentia clariſſimum fecit apud Concives ſuos præcipuè ; ipſe enim Anteſignanus quodammodo cenſendus eſt eorum omnium, qui anno MCCXVI. mandato Brunatii Porchæ Prætoris Mediolanenſis Conſetudines Patriæ collegerunt. Nam in ipſa Compilatione hæc verba leguntur :

“Qui volentes ( ſcilicet eleƈti ad hujuſmodi Compilationem ) & quæ juraverant ad finem congruum perducere , convocatis hujus Civitatis Viris peritis , illis diſtriƈtè præceperunt , ut ſi quas conſuetudines haberent illis oſtenderent , recepiſque conſuetudinibus &c. habitoque , & inſpeƈto libello , quem diƈtus Petrus Judex de conſuetudinibus Civitatis Mediolani ſub certis titulis ſtudiosè poſuerat , ſequentes eumdcm ordinem , & titulum , quos diƈtus Petrus ſcripſerat , hanc Compilationem &c.”


Habemus ergo Petri noſtri

  1. Colleƈtionem Conſuetudinum Civitatis Mediolanenſis anno prædiƈto MCCXVI. compilatam . Extat MS. in fol. ſign. num. 110. in Biblioth. Monachorum Sanƈti Ambroſii Mediol. in Codice, cui titulus : Statuta & Privilegia Mediolani.

De eo fuſiùs agit in hiſt. ſua Typograph. Clariſs. Joſeph Antonius Saxius.

Bibliotecha Scriptorum Mediolanensium.
Tomi Primi Pars Altera
pag. 749