Data di nascita

?

Periodo di riferimento

1502

Data della morte

?

          

Cosa si sa

In una lista di scrittori illustri della città di Milano, si riporta che Antonius de Judicibus (1502) fa parte di una famiglia molto antica che ha dato a Milano uomini illustri e se ne nominano alcuni: Gualtiero (1142), Corrado (1190, 1198 e 1199), Nicola (1188 e 1191), Passaguerra (1195), Pietro (1216) e Gerardo (1277). Antonio è figlio di Pietro (1456) e sembrerebbe essere morto nel 1509.

CMXXIV.
de JUDICIBUS ANTONIUS.
NOn paucos Clariſſimos Viros ex Familia de Judicibus hujus Metropolis prodiiſſe novimus & ex publicis , quæ adhuc ſuperſunt Monumentis , & ex Colleƈtionibus Archintea, Fanniana, ac Sitoniana inferius citandis . Habemus enim plures in Mediolanenſi Republica Juſtitiæ Conſules , antiquiſſimus quorum Gualterius anno MCXLII. quem in munere , atque prudentia ſecutus eſt Conradus annis MCXC. MCXCVIII. & MCIC. Hunc autem aliis quoque annis idem munus geſſiſſe indicant Piacita bina apud eruditum Virum Nicolaum Sormanum Ambroſiani Collegii Doƈtorem extantia, quorum primum datum eſt die XX. Maji , anno MCLXXXVIII , alterum verò die XIX. Decembris MCXCI. Paſſaguerra quoque anno MCXCV Petrus anno MCCXVI., & Gerardus anno MCCLXXVII. Conſules fuere Juſtitiæ . Antonius autem , de quo nunc ſermonem inſtituimus , alterius Petri filius , in Juriſperitorum hujus Urbis Collegium anno MCCCCLVI. cooptatus , majorum premens veſtigia , immortale Patriæ ſuæ contulit beneficium . Etenim anno MDII. cum aliis VIII. Sapientibus Viris leƈtus fuit , ut Municipale jus in melius reſtitueret ; quod cum indefeſsâ vigilantiâ præſtitiſſet , apud Contribules ſuos ad annum uſque MDIX. quo exceſſit è vivis, magni ſemper eſt habitus .
Commendatur igitur ob
I. Statura Mediolanenſis Civitati, correƈta, & reſtitutâ. Agit de Antonio noſtro Sitonus in Chronico JCC. pag.48. art. 195.

Philipphi Argelati,
«Bibliotheca Scriptorum Mediolanensium»,
Tomi primi pars altera.
Mediolani, in ædibus Palatinis, 1745,
pag. 747