Data di nascita

?

Periodo di riferimento

1684-1724

Data della morte

19 marzo 1724

          

Cosa si sa

Cesare de Judicibus è mezionato in una collezione di scritti da parte di autori milanesi come un illustre membro della famiglia de Judicibus nell'anno 1684.

Cesare nasce da Giovanni Paolo e ha a sua volta un figlio, Giovanni Battista, che farà realizzare una lapide alla morte del padre, avvenuta il 19 marzo 1724.

C M X X V I.
de JUDICIBUS CÆSAR.

EQues ac Vir nobilis Cæſar de Judicibus ex Joanne Paulo in Phyſica facultate Doƈtore , atque Annâ Blanconâ Patritiis Conjugibus Mediolanenſibus primam diem adſpexit in hac Urbe anno MDCXXXIV. die vigeſima quinta Junii, nec tantum Juri tam Cæſareo, quàm Pontificio deditus fuit, atque in ipſa laureatus extitit , ſed etiam litteris humanioribus excultus , ingenium ſuum in iiſdem prodidit , ut facilè patebit ex infra recitandis ejus Operibus . Prima Scientiarum erudimenta Novocomi accepit deinde in Univerſitate Braydenſi ſub egregiis diſciplinis Patrum Societatis Jeſu , ſe erudivit : Solidiora verò ſtudia in Collegio Papienſi Borromæorum Virum iſtum exornaverunt , in quo Laureâ ſupradiƈtâ inſigniri meruit ; ſed quietiùs in commodis à Deo Optimo Maximo illi collatis Vitam dulciſſimam traducere uſque ad exitum inſtituit, quod ei optimè evenit anno ætatis ſuæ LXXXIX. A curis Civicis, aliiſque animi perturbationibus alienus, amicorum, Virorumque doƈtiſſimorum ſocietate contentus hilariter mortem aſpexit in amœno Rure ſuo Galliani in Plebe Incini , Ducatus Mediolani , anno Chriſti Domini MDCCXXIV. die XIX. Martii, Sanƈto Chriſti Nutritio Joſepho, quem ſummopere colebat, ſacro . Ibi Sepulchrum habuit fequenti Inſcriptione exornatæm .

DON CAESAR DE IVDICIBVS
PIVS
I. C. ET AVREA CRVCE DECORATVS
VATES
VNDIQVE AVDITVS
NONAGENARIVS DECESSIT
MDCCXXV. XIX. MARTII
IO. BAPTISTA FILIVS IN OBSEQVIVM
POSVIT .

Sed ob Lapidarii errorem , qui loco MDCCXXIV. ſcripſit MDCCXXV. , & occaſione qua ſolum ejuſdem Templi, ubi Inſcriptio exiſtebat , ſublatum fuit . Eandem Inſcriptionem in hanc formam reſtituere animus erat , ut audivi , Cæſaris hæredibus .

NOB. D. CAESAR DE IVDICIBVS
I. C. ET AEQVES AVRATVS
QVIESCIT HIC
IVDICIVM EXPECTANS
MIGRAVIT ANNO MDCCXXIV.
XIX. MARTII .

Scripſit quæ ſequuntur partim ſoluta , partim ſtriƈta Oratione .

  1. Le Pazzie per far cerveIlo. Milano , per il Malateſta, 1709 in 12.
  2. La Bottega de’ Chiribizzi. Milano, per il Ramellati, 1685. in 8.
  3. L'Oſteria Magra. Milano, per il Malateſta, 1704. in 12.
  4. Le Fantaſie Rurali . Milano , per il ſudetto, 1704. in 12.
  5. Le Novellette.
  6. Il Genio Mercuriale . Milano, per il ſudetto , 1711. in 12.
  7. La Zenobia , Dramma dedicato a Leopoldo I. Imperatore . Milano, per il Ramellati , 1672. in 12.
  8. Il Mondo ſenza giudizio . Milano, preſſo il Malateſta, 1674. in 12.
  9. Il Bellorofonte.
  10. La Maga diſperata.

Hæc duo, etſi partim in ſupradiƈtis aliis hujus Auƈtoris Lucubrationibus edita fuerint, attamen nunc muliò ampliora reperiuntur inedita; alia verò Opuſcula reliquit MSS. , quæ ſervantur apud Suos.

Prefato Doƈtori Joanni Paulo Auƈtoris noſtri Parenti Clariſſimus olim Jatroſophus Joannes Baptiſta Sitonus ejuſdem Sororius Traƈtatum XXXIX. Jatroſophiæ Miſcellaneorum An. 1641. , & 1669., ac iterum 1676. impreſs. in hæc verba dicavit :

“Egregio Philoſophim & Medicinæ Doƈtori D. Jo. Paulo de Judicibus ; Cur è Mulieribus pulchriores in melancholicos , & alios affeƈtus ex pravis ſuccis ortos frequentiùs incidant. Vale ex Lyceo noſtre VII. Id. Decembris MDCXLL”

Bibliotecha Scriptorum Mediolanensium.
Tomi Primi Pars Altera
pagg. 747-748