Data di nascita

13??

Periodo di riferimento

1396

Data della morte

𝒶.1396

Cosa si sa

Giovanni Iudicis vive a Ventimiglia. Non conosciamo il nome dei genitori. Si sposa. Non conosciamo il nome della moglie. La coppia ha avuto almeno un figlio:

  • Pietro (❀𝒶.1396-𝓅.1404✟).

Non conosciamo il luogo e la data della morte, ma sappiamo che è morto prima del 1396.

Documenti

Qui di seguito è riportata una serie di documenti riguardanti il personaggio in oggetto.

Clicca qui a sinistrasopra sulle singole voci per vederne il contenuto.
1396 ASulla cittadinanza genovese concessa ai Ventimigliesi18-27 gennaio 1396

Sulla cittadinanza genovese concessa ai Ventimigliesi

18-27 gennaio 1396

Pietro Iudicis è sindaco e ambasciatore di Ventimiglia in un atto che concede ai Ventimigliesi la cittadinanza genovese e alcuni privilegi specifici, stilato far il 18 e il 27 gennaio 1396. Nell'atto in questione si menziona il fatto che Pietro sia figlio di Giovanni e che alla data in questione il padre era già morto.

181

1396, gennaio 18 e 27, <Genova>

Antoniotto Adorno, doge di Genova, il Consiglio degli anziani e l’Ufficio di Provvisione, in riconoscimento della fedeltà dimostrata e dell’aiuto fornito dai Ventimigliesi in occasione del fallito assalto di Giovanni Grimaldi contro la loro città, deliberano che essi, ovunque si trovino, siano trattati alla stregua di cittadini genovesi, concedendo loro alcuni privilegi ed in particolare il diritto di emanare propri statuti.

Concessio et gratia facta Vintimiliensibus.

In Christi nomine amen. MCCCLXXXXVI, die XVIII ianuarii. Illustris et magnificus dominus, dominus Anthoniotus Adurnus, Dei gratia Ianuensium dux et populi defensor, et suum ven(erabile) consilium dominorum decem octo sapientum antianorum ac etiam officium octo prudentum provisionis comunis Ianue, in quibus consilio et officio interfuerunt legiptimi et sufficientes numeri ipsorum antianorum et officialium et illorum de dicto consilio qui interfuerunt nomina sunt hec: Thobias Castagna, prior, Dorinus Ususmaris, Raffael de Vivaldis, dominus Gabriel de Castigliono, legum doctor, dominus Dominichus Imperialis, legum doctor, Anthonius de Castellana, notarius, Rogerius de Savignonis, Martinus Pilavicinus, Thomas Cataneus, Raffael Carpenetus, Anthonius de Sancto Ulcisio, macellarius, Iulianus Sclavina de Vulturo et Iacobus de Valletarii, stagnarius, et nomina illorum de dicto officio octo provisionis qui etiam adfuerunt sunt hec: Luchinus de Bonavey, Enricus de Camilla, Iohannes Tortorinus, Gregorius Squarzaficus, Daniel de Mari, Clemens de Prementorio et Anthonius de Castanea, veris multorum relatibus grata mente perceptis plenarie informati quod diebus non dudum preteritis, tempore scilicet commisse proxime invasionis castri rocche Vintimilii, quod nobiles viri, dominus Iohannes de Grimaldis, baronie Bolii dominus, et Lodi sius, eius frater, cum quampluribus coadiuctoribus et sequacibus eorundem, erectis furtive scalis noctis tempore conscendentes, fuerant personaliter iam ingressi ut illud a comunis Ianue et custodum ipsius potestate furtive subtraherent, cives et universitas dicte civitatis Vintimilii in auxilium et favorem dicti comunis Ianue et castellani ipsius castri pro dicto comuni, ymo potius in honorem et servitium presentis comunis, status dicti magnifici domini ducis et civitatis Ianue, sese prompta devotione et fidelitate fervida exibentes, armataque manu dictis invasoribus viriliter resistentes, iuvamina et presidia dicto castellano eiusdem castri pro comuni Ianue impenderunt et plenam fidelitatis constantiam cum manifesta et comprobata exibitione gratissimi comuni et civitati Ianue obsequii obstenderunt, ex quibus ipsorum magnifici domini ducis, consilii et officii ac dicti comunis Ianue liberalitatis et munificentie gratiam ipsi Vintimilienses digne et rationabiliter meruerunt. Cum pro eis non solum ipsa devocionis et fidei erga comune Ianue puritas, set illius gratitudo servitii verissimiliter intercedat, supplici itaque requisicioni discretorum virorum Petri Iudicis quondam Iohannis, Georgii Speroni quondam Lodisii, et Mathei Rafficoti quondam Anthonii, syndicorum et ambaxiatorum comunis Vintimilii, in hiis que habilius posse digneque debere concedi visa sunt de speciali gratia anuentes, prefati magnificus dominus dux, consilium et officium tenore presentis concessionis et privillegii perpetuo valituri statuerunt, decreverunt et mandaverunt, firmiter ordinantes quod de cetero in perpetuum omnes et singuli Vintimilienses et de districtu Vintimilii, in quacumque mondi parte ultra et citra ripperias Ianue a Corvo usque Monacum comprehensos et ultra seu extra terras et loca dicti comunis Ianue de ultra iugum, tractentur, reputentur et habeantur ac tractari, haberi et reputari debeant quoad honores, officia, beneficia, munera et onera, immunitates, concessiones, gratias et franchixias et alia quelibet pro civibus et tanquam cives civitatis Ianue. Item quod Vintimilienses non possint cogi invicti ad faciendum rationem in Ianua de contractibus de cetero conficiendis inter Ian(uensem) et Vintimiliens(em), nixi in contractu specialiter dictum sit quod Ianue debeat conveniri vel nixi contractus fuerit in Ianua celebratus vel nixi Vintimilien(ses) personaliter in Ianua reperiant. Item quod de seu pro avariis pecuniariis de cetero per comune Ianue imponendis hominibus seu in homines riperiarum Ianue non teneantur Vintimilienses nec cogi possint ad solvendum dicto comuni seu eius officialibus vel massariis nixi dimidiam eius quod contingeret dictam comunitatem Vintimilii pro rata karatate pro qua dicta universitas seu comune Vintimilii taxata seu computata tunc esset in tota karatate locorum ripperie occidentis, salvo et sane intelecto quod in exercitibus et cavalcatis et in armamentis lignorum teneantur et debeant ire Vintimilienses ad mandatum et voluntatem comunis Ianue seu presidentium dicto comuni et civitati Ianue sicut alii subditi dicti comunis Ianue de dicta ripperia. Dederunt insuper et concesserunt et tenore presentium dant et concedunt prefati magnificus dominus dux, consilium et officium, nomine et vice comunis Ianue et pro ipso comuni, potestati dicte civitatis Vintimilii qui nunc est et quibuscumque successoribus eius in dicta potestaria merum et mixtum imperium et gladii potestatem in quoscumque Vintimilienses, quod et quam de cetero in toto territorio Vintimilii valeat et valeant exercere, salva tamen semper et reservata principalioritate et superiori iurisdictione domini potestatis civitatis Ianue et districtus presentis et futurorum, mandantes et iubentes prefati magnificus dominus dux, consilium et officium predicta omnia et singula debere ut supra de cetero per quoslibet inviolabiliter observari de ipsisque omnibus confici debere in actis cancellarie ipsorum et comunis Ianue presentem publicam scripturam et solepne decretum per me Anthonium de Credentia, notarium et ipsorum ac dicti comunis Ianue cancellarium infrascriptum. /

Dicto millesimo, die XXVII ianuarii.

Suprascripti magnificus dominus, dominus dux etc., consilium antianorum et officium provixionis, presentibus videlicet infrascriptis de dicto consilio quorum nomina sunt hec: Thobias Castagna, prior, dominus Gabriel de Castilliono, legum doctor, dominus Dominicus Imperialis, legum doctor, Anthonius de Benedictis, Anthonius Leardus, Anthonius de Castellana, notarius, Rogerius de Savignonis, Martinus Pilavicinus, Dorinus Ususmaris, Guiraldus de Grimaldis, Anthonius de Unso de Pulcifera, Anthonius de Sancto Ulcixio, macellarius, Raffael de Vivaldis, Raffael Carpenetus, Iulianus Sclavina de Vulturo, Iacobus de Valletarii, stagnarius, et de dicto officio provixionis affuerunt etiam infrascripti, videlicet dominus Petrus Ultramarinus, legum doctor, Luchinus de Bonavei, Enricus de Camilla, Iohannes Tortorinus, Daniel de Mari, Clemens de Prementorio et Anthonius de Castanea, volentes eisdem ambaxatoribus et per eos dicte comunitati Vintimilii de ipsorum magnifici domini ducis, consilii et officii liberalioris munificentie amplitudine complacere, statuerunt et decreverunt firmiter concedentes quod dictum comune et homines Vintimilii possint et eis liceat firmare, componere et ordinare capitula et statuta in dicta civitate Vintimilii, que locum habere debeant et servari in Vintimilio, illa videlicet que per ipsos magnificum dominum ducem et consilium, nomine comunis Ianue, sive per presidentes dicto comuni qui pro tempore erunt approbata fuerint et firmata, mandantes presentem concessionem addi debere aliis concessionibus factis comuni et Vintimiliensibus supradictis.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 616-620.