Data di nascita

?

Periodo di riferimento

1355-1371

Data della morte

𝒶.1400

Cosa si sa

Galeasso Giudice, detto anche Galeotto, nasce presumibilmente a Genova nella prima metà del XIV secolo da Facio e Giacobina. Non conosciamo il cognome della madre. Uno di tre figli: Isabella, Galeasso e Giovanni. Sposa Battina Specia, figlia di Raffo. La coppia ha avuto i seguenti figli:

  • Manfredina (𝒸𝒶.136?),
  • Andrea (𝒸𝒶.136?),
  • Martino (𝒸𝒶.136?),
  • Raffaele (❀136?-𝓅.1370✟),
  • Paolo (❀136?-𝓅.1386✟),
  • Bartolomeo (𝒸𝒶.136?).

Riportato come Galeotto nei documenti in oggetto, risulta essere capitano generale di Famagosta (CY), al servizio di Guido di Lusignano, re latino di Cipro e di Gerusalemme. È inoltre membro del Consiglio degli Anziani nel 1355, 1362, 1367 e 1371.

Facio

Galeasso

1355. Anziano. Sua moglie Battina Specia q. Raffo.

Antonio Maria Buonarroti,
«Alberi genealogici di diverse famiglie nobili, compilati et accresciuti
con loro prove dal molto reverendo fra’ Antonio Maria Buonaroti,
sacerdote professo del Sagr’Ordine Gerosolimitano in Genova,
distribuita in tre tomi»,
manoscritto cartaceo del 1750,
I-V, segnatura m.r. VIII. 2. 28-30,
Sezione di Conservazione, Biblioteca Civica Berio, Genova.
pag. 75.

𝒟ॱ1355. Galeotto Giudice fu Anziano inr.to
𝒟ॱ1362. Galeotto Giudice fu Anziano inr.to
𝒟ॱ1367. Galeotto Giudice fu Anziano inr.to
𝒟ॱ1371. Galeotto Giudice fu Anziano inr.to
…[omissis]…
𝒟ॱ1400. Raffaele q. Galeotto fù Anziano in atti Antonio Credenza

Archivio di Stato di Genova,
Fondo Manoscritti,
MS 521, pagg. 1517-1518.

Non conosciamo il luogo e la data della morte, avvenuta fra il 1371 e il 1400.

Documenti

Qui di seguito è riportata una serie di documenti riguardanti il personaggio in oggetto.

Clicca qui a sinistrasopra sulle singole voci per vederne il contenuto.
1355 ASulla “conquista commerciale” della RomaniaAnno 1355
1367 ASul trattato di pace fra Milano e Genova3 luglio 1367
1367 BSul ratifica del trattato di pace fra Milano e Genova7 luglio 1367

Sulla “conquista commerciale” della Romania

Anno 1355

Nel 1355 Galeotto, dei de' Giudici genovesi, è capitano generale di Famagosta (Cipro), al servizio di Guido di Lusignano, re latino di Cipro e di Gerusalemme.

Berardo Candida Gonzaga,
«Memorie Storiche delle Famiglie Nobili dell'Italia Meridionale»,
Vol. IV, pag. 98


Quello stesso anno ritroviamo Galeotto Giudice in un trattato di Michel Balard sulla “conquista” commerciale della Romania da parte dei Genovesi, in una tabella relativa a una compravendita d'oro.

Date Acheteurs Introytus
karatorum 14
Sources
1355 Not. Nicolò di Canneto
Anfreono Cibo
Galeotto Giudice
Dario Imperiale
Galeotto Giudice
ASG. Comp. Salis intr. et exitus n° 144, f. 71 r - 73 v.

15 - Les Karati de Péra,
«Les Trois Grands Comptoirs Génois d'Orient»,
pag. 422 di
Michel Balard
«La Romanie Génoise (XIIe - Début du XVe Siècle)», Vol. I
Atti della Società Ligure di Storia Patria
Nuova Serie - Vol. XVIII (XCII) - Fasc. I
Genova - MCMLXXVIII

Sul trattato di pace fra Milano e Genova

3 luglio 1367

Galeotto Iudex è membro del Consiglio degli Anziani e presenzia alla stesura del trattato di pace fra i Visconti e il comune di Genova il 3 luglio 1367.

39

1367, luglio 3, Genova

Bernabò e Galeazzo II Visconti, signori di Milano, e il comune di Genova stipulano un trattato di pace.

Pax facta inter comune Ianue et dominos Mediolani, facta per dominum .. cardinalem Viterbiensem.

In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Cum procurante satore zizanie, pacis emulo et humani generis inimico, inter magnificos et potentes dominos, dominos Bernabovem et Galeaz, fratres de Vicecomitibus, Mediolani etc., imperiales vicarios generales, et eorum subdictos, adherentes, fauctores, complices et sequaces, ex parte una, et magnificum et potentem dominum, dominum Gabrielem Adurnum, Dei gratia Ianuensium ducem et populi defensorem, et comune civitatis Ianue et ipsorum subdictos, adherentes, complices et sequaces, ex parte altera, grandis, gravis, perniciosa et detestabilis discordiarum, guerrarum, odiorum et inimiciciarum materia exorta fuisset, propter quam innumera pericula animarum et corporum rerumque dampna secuta fuerunt et cotidie comulatis personarum cedibus, rerum dampnis et rappinis, quod est cum cordis amaritudine refferendum, perniciosius augebantur, sanctissimus in Christo pater et dominus noster, dominus Urbanus, digna Dei providentia papa quintus, pacifici regis vicarius, zelator pacis, caritatis amator et gregis sibi commissi solertissimus custos, paterno et pio motus affectu, volens prout ad apostolatus sui officium dignoscitur pertinere tot et tantis periculis obviare, discordantes eosdem et partes predictas tam per notabiles nuncios suos quam per licteras apostolicas patentes et clausas et vias alias sanctissimas et solertes ad debitam concordiam incessanter et solicite studuit inducere et hortari et tandem cum ad hec ut ardenter cupiebat per se ipsum vacare non posset, utpote cum sua curia et alia copiosa multitudine in itinere constitutus pergens ad Urbem, reverendissimum in Christo patrem et dominum, dominum fratrem Marcum de Viterbio, tituli Sancte Praxedis presbiterum cardinalem, pacis amatorem, virum utique alte providentie, solicitudine studiosum et in agendis expertum, cui alias actor pacis gratiam tribuit nonnullos reconciliandi discordes nobiles et potentes, ad subeundum vice sua hoc onus duxit pie et provide asumendum, qui tam per se ipsum quam per venerabilem in Christo patrem, dominum Iohanem de Aretio, abbatem monasterii Beate Marie de Florentia, discordantes predictos sedulis et salubribus exortacionibus a predictis guerrarum, inimiciciarum et odiorum turbinibus studuit revocare, propter que cum auxilio divine gracie partes predicte hac die tercia iullii devenerunt ad mutuam pacem et concordiam utique Deo gratam eisdemque discordantibus et eorum subdictis ymo toti Italie plurimum opportunam et Deo faciente perpetuo duraturam cum pactis, modis, convencionibus et condicionibus infrascriptis. In primis namque ad laudem, gloriam et honorem domini nostri Iesu Christi et gloriosissime virginis Marie matris eius, beatorum Laurentii martiris et Ambroxii confessoris et doctoris almissimi et tocius curie celestis, ad honorem et laudem dicti sanctissimi patris et domini nostri pape et sacri collegii dominorum cardinalium et Ecclesie Romane et serenissimi principis domini Karoli, imperatoris Romanorum semper augusti, et sacri Imperii, ad exaltacionem, augmentum et statum partium predictarum, nobiles et sapientes viri d(ominus) Thomaxius de Cropello, legum doctor, vicarius, ambaxator, nuncius et procurator et quicquid melius dici potest dicti magnifici domini, domini Bernabovis, habens ad supra et infrascripta et alia plenum et sufficiens mandatum a dicto domino Bernabove, de quo mandato constat publico instrumento scripto et publicato manu Vassalini de Bossis, filii quondam d(omini) Iacobi, civitatis Mediolani, porte Cumane et parrochie Sancti Iohanis ad Quatuor Facies, imperiali auctoritate notarii, sub anno a nativitate Domini MCCCLXVII°, indicione quinta, die martis quinto decimo mensis iunii, a me notario viso et lecto, cuius instrumenti tenor infra describitur de verbo ad verbum, procuratorio nomine pro dicto domino Bernabove, terris, subdictis, adherentibus, fauctoribus, complicibus et sequacibus suis, et nobilis et sapientes viri d(ominus) Amiçinus de Bozulis de Papia, vicarius, et Fredrigolus de Solario, familiaris, ambaxatores, nuncii et procuratores et quicquid melius dici potest dicti magnifici domini, domini Galeaz, habentes ad supra et infrascripta et alia plenum et sufficiens mandatum a dicto domino Galeaz, de quo mandato constat publico instrumento scripto et publicato manu dicti Vassalini, notarii, die XVIa dictorum mensis, anni et indicionis, a me notario viso et lecto, cuius instrumenti tenor infra describitur de verbo ad verbum, procuratorio nomine pro dicto domino Galeaz, terris, subdictis, adherentibus, fauctoribus, complicibus et sequacibus suis, ex parte una, et magnificus et potens dominus, dominus Gabriel Adurnus, Dei gratia Ianuensium dux et populi deffensor, in presentia, consilio, voluntate et consensu sui consilii duodecim antianorum et consiliariorum civitatis Ianue, nec non dictum consilium et consiliarii ipsius consilii, in presentia, auctoritate et decreto prefati magnifici domini, domini .. ducis, solempniter congregati more solito et de mandato dicti domini .. ducis in capella infrascripta pro hoc negocio specialiter peragendo, in quo consilio interfuit legiptimus et sufficiens numerus ipsorum antianorum et quorum qui interfuerunt nomina sunt hec: Nicolaus Iustinianus, prior, Michael de Monelia, Galeotus Iudex, Georgius de Marcho, Raffael Vacha, notarius, Francischus de Francisco, Guillelmus de Langasco de Pulcifera, Nicolaus Marchexanus, speciarius, quondam Philipi, Raffael Marruffus quondam Francischi, Bernabos de Prementorio et Luchinus de Sancto Syro, omnes antiani et consiliarii dicti domini .. ducis et civitatis et comunis Ianue et qui representant totum consilium et universitatem civitatis Ianue et totum comune Ianue ut dixerunt et protestati fuerunt, eorum nominibus et nomine et vice comunis et hominum et universitatis civitatis Ianue et pro terris, subdictis et adherentibus, fauctoribus, complicibus et sequacibus suis, ex parte altera, omnibus via, iure, modo et forma quibus melius potuerunt et possunt, deliberate, libere, pure, sponte, benivole et ex certa scientia fecerunt et faciunt, inierunt et iniunt pacem et veram concordiam, Dei propicio perpetuo duraturam, et ad infrascriptam transactionem, composicionem et convencionem pervenerunt, sub pactis, formis, modis et tenori/bus, clausulis et capitulis infrascriptis. In primis namque dicti contrahentes, dictis nominibus, et quolibet dictorum nominum, fecerunt et faciunt adinvicem remissionem, quietacionem, liberacionem et finem super omnibus et de omnibus guerris, hodiis, rancoribus, inimiciciis, iniuriis, homicidiis, cedibus, incendiis, robariis, rapinis, insultibus, dampnis et offenssis, quocunque modo et qualitercunque, tam realibus quam personalibus, inter dictas partes seu alteram ex dictis partibus comuniter vel separatim seu homines vel districtuales dictarum partium seu alterius earum hinc retro dactis, factis vel illatis seu commissis vel perpetractis et de omnibus penis in quibus dici posset dictas partes vel alteram ipsarum vel aliquam de dictis partibus incurrisse occasione predictorum vel alicuius eorum vel ex aliquo contractu vel promissione factis hinc retro vel aliqua obmissione, negligentia vel transgressione vel alio quovis modo hinc retro et usque ad presentem diem. Item quod adherentes, complices et sequaces dictarum partium intelligantur esse et fuisse illi dumtaxat qui se actualiter immiscuerunt in presenti guerra vel qui ipsius occasione vel eorum que occurrerunt in ea essent banniti, confiniati vel forinsiti et in inimicicia vel contumacia dictarum partium vel alterius earum et qui per ipsas partes vel alteram earum fuerint specificati et nominati et in scriptis tradditi et dati infra duos menses a die presentis pacis dicto reverendissimo patri et domino, domino fratri Marco cardinali et per ipsum declarati. Quam declaracionem facere possit quandocunque sibi placuerit, etiam partibus non vocatis et nulla precedente solempnitate vel cognicione, solum secundum suam conscientiam et voluntatem, cuius declaracioni stetur, omni excepcione et contradicione remota. Item quod nobiles extrinseci Ianue occasione presentis guerre et adherentes et sequaces predicti qui sic et secundum modum suprascriptum fuerint nominati et declarati gaudere debeant et gaudeant beneficio huius pacis et in illa intelligantur fuisse et esse inclusi et redire possint licite et impune ad domos proprias et patriam suam et stare et recedere prout alii nobiles et cives et incole Ianue qui fuerunt hobedientes et restituantur cum effectu et restituti intelligantur ad omnia et singula bona immobilia talia qualia sunt que possidebant tempore inchoacte presentis guerre et ad iura estancia, exceptis illis iuribus que pervenissent in comune Ianue vel officiales suos sive in privatas personas de voluntate prefati domini .. ducis vel officialium suorum a kalendis iunii proxime preteriti retro, sive de iure sive de facto, de quibus facta esset execucio, de quibus exceptatis nulla fieri debeat restitucio, ac ipsis gaudeant et gaudere possint pacifice et quiete et bene tractentur et admictantur ad omnia et singula officia et honores sicut fuissent admissi si nunquam fuissent in guerra et sicut admictentur et tractabuntur alii nobiles qui se non immiscuerunt in guerra contra comune Ianue et illis honoribus et beneficiis gaudeant quibus predicti nobiles qui semper fuerunt hobedientes gaudebunt et quod omnia et singula crimina, malleficia et delicta ac rebelliones per ipsos perpetracta et facta occasione presentis guerre intelligantur eis esse remissa et pro abolitis et remissis habeantur et quod occasione ipsorum inquietari vel quomodolibet molestari non possint vel debeant ac si illa nullatenus perpetrassent vel commisissent et quod omnia et singula banna, confiniaciones sive forestaciones contra eos data vel facta sive cominata tempore presentis guerre libere et sine aliqua excepcione canzelentur et cassentur ac ex nunc pro canzellatis et cassatis habeantur, et quod pro predictis vel occasione predictorum conveniri vel inquietari vel molestari non possint dirrecte vel indirrecte nec compelli ad solvendum aliquas taleas vel collectas tempore presentis guerre impositas, que exacte et solute non essent, et quantum ad istam partem de taleis soli nobiles includantur qui se actualiter et personaliter immiscuerunt in presenti guerra cum prefatis dominis vel altero eorum. Et versa vice illud idem in omnibus et per omnia intelligatur et fiat de adherentibus, subdictis et sequacibus dicti domini .. ducis et comunis Ianue de hiis omnibus que in hoc toto capitulo continentur quod incipit « Item quod nobiles extrinseci Ianue » etc. Item quod omnes carcerati in presenti guerra, tam qui carcerati tenentur per stipendiarios utriusque partis seu alterius earum quam per aliquam dictarum partium vel adherentes ipsarum, libere et sine aliqua prestacione peccunie rellaxentur prout est de more pacis. Item quod dominus .. dux et antiani, consiliarii et consilium qui sunt et erunt per tempora, nomine dicti comunis Ianue, et universitas et comune Ianue, pro integra satisfacione omnium dampnorum, interesse et expensarum et iurium que pretendat seu pretendere posset contra comune Ianue dictus dominus Bernabos et pro observacione omnium contentorum in presentibus pace et transactione, dent et solvant et dare et solvere teneantur et debeant prefato magnifico domino, domino Bernabovi, in civitate Mediolani, florenos trecentum milia auri bonos et iusti ponderis infra terminum quindecim annorum incohandorum a die presentis pacis, videlicet viginti milia florenos quolibet anno per modum et tempora infrascripta: in primis pro solucione presentis primi anni infra mensem unum proxime futurum dentur et solvantur, ut supra, floreni viginti milia auri, et pro secundo anno proxime sequenti incipiendo die quarta iullii anni cursuri MCCCLXVIII°, floreni decem milia infra mensem unum proxime futurum, incohandum dicta die quarta iullii anni de MCCCLXVIII°, et alios florenos decem milia auri infra mensem unum, incohandum die quarta ianuarii anni de MCCCLXVIIII°, et similliter fiat singulo anno solucio florenorum viginti milium in anno usque ad complectam solucionem predictorum florenorum trecentorum milium in simillibus terminis de sex mensibus in sex menses. Item quod per prefatum magnificum dominum, dominum Bernabovem seu eius officiales deponantur castra et fortilicie et loca que tenet per se vel alios nomine eius in districtu Ianue et ripperiis Ianue et alia castra et fortilicie occupata tempore presentis guerre et specialiter Buzala in manibus et custodia reverendissimi domini cardinalis predicti, recipientis nomine sanctissimi in Christo patris et domini, domini nostri pape et Ecclesie Romane et sacri collegii dominorum cardinalium et ipsius domini cardinalis, custodienda expensis comunis Ianue, nomine et ad peticionem predictorum domini pape, Ecclesie, collegii dominorum cardinalium et ipsius domini cardinalis, donec prefato magnifico domino, domino Bernabovi de dicta summa florenorum trecentorum millium fuerit integre satisfactum in terminis predictis, salvo quod si predictus dominus .. dux et consilium ellegerint et voluerint quod dicte expense custodie Bu/zalle durante dicto tempore dicte solucionis fiende ut supra solvantur pro dimidia per prefatum magnificum dominum Bernabovem, quod dictus dominus Bernabos teneatur ad solucionem medietatis dictarum expensarum dicte custodie Buzale, facta notificacione prefato domino Bernabovi de ipsa ellectione et expensis ut supra, cum hac condicione et hoc acto et intellecto expresse in principio, medio et fine presentis contractus quod si contingat per prefatum dominum .. ducem et comune Ianue non servari promissa in presenti pace et cessari in solucione predictorum denariorum seu pacem presentem rumpi, quod ea castra, fortilicie et loca restituantur et traddantur per prefatos dominos papam, cardinalem predictum et sacrum collegium dominorum cardinalium prefato domino Bernabovi vel cui commisserit ipse dominus Bernabos. Et etiam versa vice si per prefatum dominum Bernabovem rumperetur pax seu non servarentur promissa per dictum dominum Bernabovem seu dictum eius procuratorem eius nomine in presenti pace prefato domino .. duci et comuni Ianue, quod ea castra, fortilicie et loca restituantur et traddantur per prefatos dominum papam et sacrum collegium dominorum cardinalium et dominum cardinalem predictum dicto domino .. duci et comuni Ianue. Et quod in casu quo facta erit plena et integra solucio de dicta quantitate florenorum CCC milium ut supra prefato domino Bernabovi libere dimictantur et restituantur dictis domino .. duci et comuni Ianue dicta castra, fortilicie et loca in statu in quo sunt ad presens, salvo et excepto de fortilicia Buzale, que destruatur et dirruatur ac dirrui et destrui debeat et reducatur in eo statu et esse quibus erat ante presentem guerram et rellaxetur illis qui eam tenebant et possidebant ante presentem guerram, non derrogando per predicta in casu quo per prefatum dominum .. ducem et comune Ianue servarentur promissa alicui iurisdicioni vel iuri in dictis terris, locis et castris deponendis ut supra etiam dicto tempore dicte solucionis durante pertinenti comuni Ianue seu subdictis et adherentibus utriusque partis seu alterius earum, salva semper dicta custodia dictorum castrorum et fortiliciarum deponendarum ut supra, de qua se non intromictant prefatus dominus .. dux et comune Ianue et adherentes et sequaces eorum, nec de ea impedire possint nec debeant dictum dominum papam et collegium dominorum cardinalium, dominum cardinalem predictum nec officiales et stipendiarios eorum. Item quod dominus .. dux et anciani, consiliarii et consilium qui sunt et erunt per tempora, nomine dicti comunis Ianue, et universitas et comune Ianue, pro integra satisfacione omnium dampnorum, interesse et expensarum et iurium que pretendat seu pretendere posset contra comune Ianue dictus dominus Galeaz et pro observacione omnium contentorum in presentibus pace et transactione, dent et solvant et dare et solvere teneantur prefato magnifico domino, domino Galeaz in civitate Mediolani florenos trecentum milia auri bonos et iusti ponderis in terminum quindecim annorum incipiendorum a die presentis pacis, videlicet viginti milia florenos quolibet anno per modum et tempora infrascripta: in primis pro solucione presentis primi anni infra mensem unum proxime futurum dentur et solvantur, ut supra, floreni XX milia auri et pro secundo anno proxime sequenti, incipiendo die quarta iullii anni cursuri MCCCLXVIII°, floreni decem milia infra mensem unum proxime futurum, inchoandum die quarta iullii de MCCCLXVIII°, et alios florenos decem milia auri infra mensem unum, inchoandum die quarta ianuarii anni a nativitate Domini cursuri MCCCLXVIIII°, et similliter fiat anno singulo solucio florenorum viginti milium in anno usque ad complectam solucionem predictorum florenorum trecentorum milium in simillibus terminis de sex mensibus in sex menses. Item predicti d(ominus) Thomasius et Amiçinus et Fredrigolus, dictis nominibus, certificati de iuribus dictis dominis et cuilibet eorum compectentibus, tam pro personis eorum quam pro persona quondam bone memorie magnifici domini Iohanis, olim archiepiscopi et generalis domini Mediolani etc., quam pro persona condam domini Maffei Vicecomitis, olim Mediolani etc. domini generalis, fratris dictorum dominorum, quam etiam ex privillegiis seu concessionibus eisdem dominis Bernabovi et Galeaz seu alteri eorum per dominum imperatorem concessis quam etiam ex dominio et segnoria dicte civitatis et districtus Ianue olim collatis dicto domino .. archiepiscopo et subsequenter dictis fratribus et ex quacunque promissione seu obligacione peccunie vel alicuius rei vel facti in civitate Ianue, ripperiis et districtu et locis, terris ac castris ipsius comunis Ianue seu que per ipsum comune Ianue tenentur tam ultra iugum quam citra vel in aliqua alia mondi parte nec non in terris cum ipso comuni Ianue convencionatis, existentibus in ripperiis Ianue a Corvo usque Monacum, sponte et ex certa scientia et omni via, iure, modo et forma quibus melius possunt, fecerunt et faciunt finem, renunciacionem, quietacionem et liberacionem predictis domino .. duci et consilio ac michi notario infrascripto, tanquam publice persone stipulantibus et recipientibus nomine et vice comunis Ianue, super omnibus et de omnibus et singulis iuribus et obligacionibus, realibus et personalibus, eisdem seu alteri eorum compectentibus seu quovis modo quesitis hinc retro qui dici vel excogitari possit, quocunque modo et qualitercunque, in dictis civitate Ianue, ripperiis et districtu et locis superius nominatis, salvis semper suprascriptis et infrascriptis, et similliter de omnibus promissionibus seu obligacionibus peccuniarum seu alicuius rei vel facti ab hodie retro nec non de quibuscunque penis et contrafacionibus in quas dictum comune prefatis dominis seu alteri eorum hactenus quomodolibet incurrisset vel incurrisse diceretur seu obligatum esset. Et hec omnia in hoc capitulo contenta locum habeant et intelligantur cum et sub hiis pacto, lege et convencione et condicione, videlicet quod si per dictum dominum .. ducem et comune Ianue non fieret solucio integraliter modo et terminis predictis ut supra ipsis dominis vel heredibus suis, videlicet saltem infra mensem post terminum, singula singulis congrue refferendo, infra quem terminum possit dictum comune Ianue libere purgare moram dicte solucionis fiende absque eo quod intelligatur pacem esse ruptam nec incidisse in penam aliquam, tunc et eo casu dicta renunciacio, finis, liberacio, remissio et quietacio et alia in hoc capitulo contenta habeantur penitus pro non factis quoad illum ex dictis dominis cui non fuisset facta dicta solucio et in aliquo non preiudicet dictis dominis nec alteri eorum, sed censeantur esse et sint in eis statu, iure et gradu quoad ipsa iura, non obstantibus predictis, in quibus erant vel erat ante presentem renunciacionem, finem, remissionem et liberacionem et quietacionem, cum alias predicta in hoc capitulo contenta non fuissent facturi, facta vero dicta integra solucione ut supra, presens finis, liberacio et renunciacio et quietacio sit firma et perpetuo valitura. Versa vice predicti domini .. dux et consilium, dicto nomine, sponte et ex certa scientia et certificati de omni suo iure eisdem et comuni Ianue quocunque modo compectenti occasione alicuius concessionis, pacti, promissionis, privillegii et convencionis et quocunque modo et qualitercunque fecerunt et faciunt finem, liberacionem, quietacionem et remissionem et confessionem prefatis procuratoribus et michi iam dicto notario, tanquam persone publice stipulantibus et recipientibus nomine et vice prefatorum dominorum et utriusque eorum, super omnibus et de omnibus et singulis iuribus et obligacionibus dictis domino .. duci, antianis et comuni Ianue compectentibus seu quovis modo quesitis ex aliqua convencione, pacto, disposicione, privillegio seu quovis alio modo hinc retro factis seu initis contra et adversus ipsos dominos de Vicecomitibus seu alterum eorum et eorum et cuiuslibet eorum bona ac etiam alios antecessores, in quorum locum predicti domini Bernabos / et Galeaz seu alter eorum successissent seu successisset et similliter de quibuscunque penis et contrafacionibus in quas dicti domini seu alter eorum dicto domino .. duci, consilio et comuni Ianue hactenus quomodolibet incurrissent vel incurrisse dicerentur et in civitatibus, terris, castris et territorio que tenentur per prefatos dominos seu alterum eorum vel eorum nomine in quacunque mondi parte, salvis tamen suprascriptis et infrascriptis. Item quod .. marchiones de Carreto, videlicet domini Manuel, Alarame et Henricetus et frater eius et eorum subdicti, homines et vassali includantur et inclusi intelligantur et veniant in presenti pace et gaudeant beneficio presentis pacis et inter ipsos eorunque subdictos, homines et vassalos, ex una parte, et comune Ianue eiusque adherentes et subdictos, ex altera, sit et esse debeat bona et perpetua pax. Hoc acto et intellecto quod Castrum Franchum quod est hedificatum per comune Ianue contra et prope Finarium et omnes fortilicie hedificate per dictos .. marchiones seu aliquem ipsorum durante presenti guerra seu guerra dictorum comunis Ianue et marchionum deponantur in manibus et custodia dicti domini .. cardinalis, recipientis nomine domini nostri pape, Ecclesie prefate et sacri collegii dominorum cardinalium et dicti domini cardinalis, custodienda expensis illorum qui ea tenent ad presens, donec cognitum fuerit et terminatum per ipsum dominum papam quid fieri debeat de ipsis fortiliciis et dicto Castro Francho et de omnibus aliis discordiis vertentibus inter ipsum comune Ianue, ex una parte, et dictos marchiones, ex altera, qui dominus papa habeat et habere debeat plenam et liberam potestatem ordinandi, disponendi, precipiendi, declarandi et faciendi et execucioni mandandi quicquid sibi iustum et equum visum fuerit et placuerit absque aliquo litigio et iuris cognicione de et super dictis castro, fortiliciis et aliis discordiis quibuscunque vertentibus inter dictum comune et dictos marchiones ut supra et quod omnes carcerati capti et detempti per dictum comune Ianue et subdictos et adherentes et stipendiarios eius et per dictos marchiones et subdictos et stipendiarios et adherentes eorum tempore presentis guerre et etiam tempore guerre dictorum comunis Ianue et marchionum libere rellaxentur absque aliqua prestacione peccunie, ut est de more pacis. Hoc acto quod dicti .. marchiones gaudeant beneficio huius pacis ut supra ita demum si ratificaverint et approbaverint quantum in eis est et ad eos et eorum subdictos et vassalos tangit presentem pacem et contenta in ea infra terminum unius mensis per publicum instrumentum seu publica instrumenta, que publica instrumenta ratificacionis per eos facte seu fiende ut supra faciant presentari et dimicti in publicam formam dicto domino .. duci vel domino .. capitaneo seu potestati civitatis Ianue infra duos menses proxime venturos, alioquin Castrum Franchum deponendum ut supra rellaxetur et dimictatur dicto domino .. duci et comuni Ianue per dictum dominum papam et collegium dominorum cardinalium et dominum cardinalem predictum. Item quod si aliquis ex comprehensis in presenti pace vel aliquis ex adherentibus et sequacibus dictarum partium aliqua faceret vel commicteret seu obmicteret contra presentem pacem vel aliquod ex capitulis presentis pacis, eo casu ille vel illi qui non commississent nec obmississent nec contrafecissent non intelligantur incidisse in aliquam penam appositam in dicta pace nec contrafecisse dicte paci nec etiam ipsam rumpisse nec teneri in aliquo pro dicto tali contrafaciente dicte paci ut supra neque sibi in aliquo noceat, sed quod ille talis qui non contrafecerit non debeat nec possit iuvare ipsum talem contrafacientem neque ei auxilium, consilium vel favorem prestare in aliquo, palam vel secrete, dirrecte vel indirrecte nec alio quovis modo seu quesito collore. Item quod prefatus dominus Galeaz teneatur facere et curare cum effectu ita et taliter quod Guiraldus et alii marchiones de Ceva, qui sunt confederati cum dicto comuni Ianue, sint contenti de presenti pace et ei assentiant per publicum instrumentum. Item quod d(ominus) Leonardus de Montaldo, iuris peritus, eiusque sequaces qui cum ipso d(omino) Leonardo exiverunt civitate Ianue vel qui ipsius occasione sunt in contumacia vel forestacione comunis Ianue restituantur et restituti intelligantur ad omnia eorum bona immobilia talia qualia sunt seu que tenebant et possidebant tempore quo desierunt esse ad mandata dicti domini .. ducis et comunis Ianue et quod eis gaudeant et gaudere possint et quod possint petere et convenire quoslibet eorum debitores et ab eis exigere et ad sua negocia gerenda et iudicia exercenda possint suos procuratores constituere et habere et quilibet etiam possit esse suus procurator ad predicta et pro eis officium procuracionis in predictis exercere, non obstante aliqua forestacione vel banno seu sententia, per hoc tamen non inteligatur concessum quod possint vel aliquis eorum possit accedere ad civitatem Ianue vel districtum vel terras conventionatas cum dicto comuni absque licentia dicti domini .. ducis nec in aliis intelligatur quod ipsi gaudere possint beneficio presentis pacis nisi quatenus superius est expresum. Item quod per prefatum sanctissimum patrem et dominum, dominum nostrum papam eiusque sacrum collegium dominorum cardinalium ex eorum benignitate et de gratia atribuenda et exibenda partibus predictis et pro maiori corroboracione huius pacis et contentorum in ea, approbentur et ratifficentur ac confirmentur presens pax et omnia contenta in ea et quelibet recepciones et promissiones facte et fiende per prefatum dominum cardinalem Viterbiensem, maxime occasione castrorum et fortiliciarum deponendorum penes ipsum dominum cardinalem et in eius custodia nominibus predictis ut supra. Et etiam ipse prefatus sanctissimus pater et sacrum collegium dominorum cardinalium et ipse dominus cardinalis Viterbiensis debeant esse in favorem et auxilium partis actendentis et observantis presentem pacem et contenta in ea et esse debeant contra partem non servantem promissa seu pacem rumpentem, et de hoc dicte partes, dictis nominibus, voluntarie et ex certa scientia se submisserunt et submictunt disposicioni et ordinacioni dicti domini summi pontificis et sacri collegii dominorum cardinalium et dicti domini cardinalis Viterbiensis, ut omnia predicta et quelibet expedientia seu neccessaria ad observacionem et corroboracionem dicte pacis fienda facere et exercere possint, attribuentes et dantes et concedentes eisdem plenam et omnimodam et liberam et generalem potestatem in predictis et pro eis exequendis et execucioni mandandis. Item quod si aliqua dubietas vel differentia oriretur vel occurreret, quod absit, inter partes predictas de predictis omnibus et singulis et quolibet predictorum vel dependentibus ab eisdem, quod dominus papa vel dictus dominus frater Marcus, cardinalis Viterbiensis, et quilibet eorum possint et possit illam declarare et interpetrari et de illa ordinare prout iustum et equum putaverint et sibi placuerit, ita quod debeat stari eorum et alterius eorum simplici dicto et asercioni per predictas partes, rata semper manente solucione dictarum quantitatum peccunie fienda ut supra, renunciantes dicte partes, nominibus quibus supra, vicisim et ex certa scientia excepcioni dolli, in factum et sine causa et non factarum dictarum remissionum pactorum, liberacionum pacis et convencionum et promissionum et obligacionum et omni alii iuri et legum / auxilio quo vel quibus contra predicta vel aliquod predictorum dicte partes vel aliqua ipsarum se tueri vel deffendere possent seu presens contractus aliquo modo infringi posset quovis collore quesito et specialiter legi dicenti generalem renunciacionem non tenere. Quam pacem et omnia et singula suprascripta dicte partes, dictis nominibus, solempni stipulacione interveniente et quolibet dictorum nominum et in solidum et ad presentis pacis perpetuo durature firmitatem maiorem promiserunt perpetuo habere racta, grata et firma et ipsa actendere, complere et effectualiter observare et contra non facere vel venire aliquo quovis modo qui dici vel excogitari possit, dirrecte vel indirrecte nec aliquo quesito collore, sub pena florenorum centum milium auri boni et iusti ponderis, in quam penam incidat pars non observans parti observanti et actendenti, cum restitucione dampnorum, interesse et expensarum que propterea fierent lictis et extra, ractis nichilominus manentibus dicta pace et omnibus et singulis contentis in ea in favorem actendentis et observantis et proinde et ad sic observandum dicte partes, dictis nominibus, pignori obligaverunt vicisim, videlicet dicti procuratores, dictis nominibus, prefatos dominos et eorum bona et dicti dominus dux et consilium et consiliarii, nomine dicti comunis Ianue, ipsos et omnia bona dictorum comunis et universitatis Ianue et ipsam universitatem et comune Ianue ac etiam iuraverunt dicti procuratores, dictis nominibus, in animas dictorum dominorum suorum, et dicti dominus .. dux et consiliarii in animas ipsorum et, nomine et vice comunis et universitatis et hominum Ianue, in manibus prefati domini .. cardinalis Viterbiensis, presentis et consencientis ad predicta omnia et singula et aceptantis, quod perpetuo predicta omnia et singula actendent, observabunt et adimplebunt et contra non facient vel venient aliqua racione vel causa que dici vel excogitari posset modo aliquo vel ingenio. Insuper promiserunt dicti procuratores, dictis nominibus, quod prefati magnifici domini, domini Bernabos et Galeaz et uterque eorum predicta omnia et singula approbabunt et ratifficabunt per publicum instrumentum seu publica instrumenta infra mensem unum proxime venturum et similliter prefatus dominus .. dux et consilium et consiliarii, nominibus quibus supra, quod facient et curabunt cum effectu quod consilium generale et in consilio generali comunis Ianue vel per legiptimum syndicum comunis Ianue ad hoc legiptime per publicum instrumentum constitutum solempniter approbabit et ratificabit predicta omnia et singula et per publicum instrumentum seu publica instrumenta infra mensem unum proxime futurum, renunciantes exceptioni predictorum non ita actorum et omni probacioni in contrarium. Postremo, ad maiorem firmitatem et corroboracionem predictorum et ut inrefragabilius observentur, dictus reverendissimus pater et dominus, dominus Marchus, Dei gratia cardinalis Viterbiensis et Apostolice Sedis nuncius ut supra, auctoritate apostolica eidem in hac parte specialiter concessa, sedens pro tribunali, omni modo quo melius potuit et potest, presentem pacem et omnia et singula contenta in presenti instrumento ex certa scientia confirmavit, approbavit et emologavit et statuit et decrevit et mandavit predicta pacta, pacem, convencionem et transactionem et omnia et singula suprascripta modo et forma predictis debere perpetuo et effectualiter servari et quod serventur in omnibus et per omnia prout supra continetur et eadem auctoritate quasvis obligaciones, factiones, promissiones et obligaciones factas seu initas per dictas partes seu alteram ipsarum vel aliquem de predictis causa vel occasione predicte discordie nutriende cum quibuscunque personis seu universitatibus, etiam si iuramento vel penarum adiectionibus vel quibusvis firmitatibus aliis essent vallate, disolvit, irritavit, vacuavit ac nullas et irritas et vacuas nunciavit, presentibus dictis partibus, volentibus et consencientibus, nominibus predictis, et de predictis dictus dominus cardinalis et dicte partes, dictis nominibus, mandaverunt fieri publicum instrumentum seu publica instrumenta eiusdem tenoris per predictum Vassalinum Bossium, notarium Mediolanensem, et per me Anthonium de Credentia quondam Conradi, notarium et prefatorum domini .. ducis et comunis Ianue cancellarium. Quorum instrumentorum procuracionum tenores tales sunt:

In nomine Domini amen. Anno a nativitate eiusdem MCCCLXVII°, indicione quinta, die martis XVa mensis iunii. Magnificus et excelsus dominus, dominus Bernabos Vicecomes, Mediolani etc., imperialis vicarius generalis, natus recolende memorie egregii militis, domini Steffani Vicecomitis, non revocando propterea aliquos procuratores per eum constitutos, confidens de probitate et fidelitate sapientis viri, d(omini) Thomaxii de Cropello, legum doctoris, vicarii prefati domini, fecit, facit, constituit et ordinat suum certum missum, nuncium et procuratorem et quidquid melius esse potest prefatum d(ominum) Thomaxium ad tractandum, inhiendum et si ei videbitur faciendum pro eo et eius nomine et pro nobilibus extrinsecis Ianue qui se immiscuerunt in presenti guerra et pro subdictis, adherentibus et sequacibus prefati domini qui se immiscuerunt in presenti guerra, bonam et veram pacem et concordiam, Deo auctore perpetuo duraturam, cum magnifico domino .. duce et consilio et comune et universitate civitatis Ianue pro eis et adherentibus et sequacibus suis cum et sub illis pactis, promissionibus et renunciacionibus, clausulis, tenoribus et formis de quibus et prout dicto domino Thomaxio, procuratori suo, videbitur et placuerit et concordari et convenire contingerit et ad promictendum, sub obligacione prefati domini et bonorum suorum, predictis domino .. duci et comuni et universitati Ianue quod ipse dominus ipsam pacem et pacta et convenciones in ea contenta actendet et observabit et super hiis pro eorum observacione iurandum et cuiuslibet generis et maneriei iuramentum faciendum et prestandum pro eo et in animam et super animam prefati domini pro predictis et infradictis et item ad stipulandum pro eo et nobilibus adherentibus et sequacibus predictis et quolibet eorum seu pro eo et illo modo de quo predicto procuratori suo videbitur quelibet pacta et quaslibet promissiones et obligaciones a predictis domino .. duce, consilio et comuni et universitate Ianue seu etiam representantibus universitatem comunis Ianue, de quibus dictus procurator cum dictis domino .. duce, consilio et comuni seu etiam representantibus universitatem comunis Ianue convenerit et cum illis promissionibus, obligacionibus, pactis et convencionibus de quibus videbitur dicto procuratori, et ad deponendum et deposicionem faciendum, nomine prefati domini, in manibus, potestate seu baylia illius seu illorum de quo seu quibus dicto procuratori videbitur castra, terras, loca et fortilicias que et quas prefatus dominus per se vel alius pro eo tenet et possidet in territorio Ianuensi et etiam Buzalam ac de ipsis disponendum et faciendum si et prout et sub illis modis, formis et tenoribus de quibus dicto procuratori videbitur et placuerit / et ad renunciandum omnibus et singulis iuribus et obligacionibus, realibus et personalibus, eidem domino competentibus seu quesitis quovis modo hinc retro in civitate et districtu Ianue et terris ripperie Ianue convencionatis cum dicto comuni Ianue sive ex persona sua sive ex persona bone memorie domini Iohanis, Dei gratia Mediolani etc. archiepiscopi et domini generalis, sive etiam ex persona bone memorie domini Mathei, olim eius fratris, et hoc si et eo modo et forma et cum illis tenoribus et pactis de quibus dicto procuratori suo videbitur et generaliter ad omnia et singula facienda que in predictis et circha predicta et quolibet predictorum fuerint utilia vel necessaria et que eidem procuratori suo videbuntur, etiam si talia forent que requirerent speciale mandatum, dans et concedens prefatus dominus dicto procuratori suo liberam et generalem administracionem cum pleno et libero mandato in predictis et circha predicta et quolibet predictorum et dependentibus et conexis ab eis, promictens insuper prefatus magnificus dominus, dominus Bernabos, sub obligacione sui et bonorum suorum, michi notario, ut persone publice stipulanti et recipienti nomine et vice et ad partem et utilitatem prefatorum domini .. ducis et comunis et universitatis Ianue et cuiuslibet cuia interest vel intererit se perpetuo ractum, gratum et firmum habiturum quidquid per dictum procuratorem suum actum, dictum vel factum fuerit in predictis et circha predicta et quolibet predictorum et dependentibus et conexis ab eis, etiam si talia forent que mandatum speciale requirerent ut supra. Actum in civitate Mediolani, in porta Romana, in parochia Sancti Iohanis ad Concham, in aula interiori domus habitacionis prefati domini, coram Albertolo de A<r>luno, filio quondam d(omini) Ysopi, cancellario prefati domini, habitante in civitate Mediolani, in porta Vercelina, in parochia Sancti Petri inter Vineam, et Ambroxolo Fomeo de Marliano, filio quondam Maffioli, porte Cumane Mediolani, parochie Sancti Carpofori, notariis. Interfuerunt ibi testes Tarvisanus, filius quondam Alderici de Tarvisio, porte Romane, et Iacomolus de Putheo de Cumis, filius quondam d(omini) Petri, porte Romane, parochie Sancti Iohanis ad Concham, et Maffiolus, dictus Rossinus, de Hermenulfis, parochie Sancti Michaelis ad Galum, omnes civitatis Mediolani, camerarii prefati domini, noti, vocati et rogati.

In nomine Domini. Anno a nativitate eiusdem M°CCCLXVII°, indicione quinta, die mercurii XVI° mensis iunii. Magnificus et excelsus dominus, dominus Galeaz Vicecomes, Mediolani etc., imperialis vicarius generalis, natus recolende memorie egregii militis, domini Steffani Vicecomitis, non revocando propterea aliquos procuratores per eum constitutos, confidens de probitate et fidelitate sapientis viri, d(omini) Amiçini de Bozulis de Papia, legum doctoris, filii d(omini) Oberti, vicarii prefati domini, et circumspecti viri Fredrigoli de Solario, familiaris prefati domini, filii d(omini) Paxini, civitatis Mediolani, amborum habitatorum in civitate Mediolani, fecit, facit et constituit suos certos missos, nuncios et procuratores et quicquid melius esse possunt predictos d(ominos) Amiçinum et Fredrigolum ad tractandum et inhiendum et si eis procuratoribus videbitur faciendum pro prefato domino et eius nomine et pro nobilibus extrinsecis Ianue qui se immiscuerunt in presenti guerra et pro subdictis, adherentibus et sequacibus prefati domini qui se immiscuerunt in presenti guerra, bonam et veram pacem et concordiam, Deo auctore perpetuo duraturam, cum magnifico domino, domino .. duce et consilio et comuni et universitate Ianue pro eis et adherentibus et sequacibus suis cum et sub illis pactis, promissionibus, renunciacionibus, clausulis, tenoribus et formis de quibus et prout dictis procuratoribus suis videbitur et placuerit et concordari et convenire contingerit, et ad promictendum, sub obligacione prefati domini et bonorum suorum, predictis domino .. duci et comuni et universitati Ianue quod ipse dominus ipsam pacem et pacta et convenciones in ea contenta actendet et observabit et super hiis pro eorum observacione iurandum et cuiuslibet generis et maneriei iuramentum faciendum et prestandum pro eo et in animam et super animam prefati domini pro predictis et infradictis, et item ad stipulandum pro eo et nobilibus et adherentibus et sequacibus predictis et quolibet eorum seu pro eo et illo modo de quo dictis procuratoribus suis videbitur quelibet pacta et quaslibet promissiones et obligaciones a predictis domino duce, consilio et comuni et universitate Ianue seu etiam representantibus dictam universitatem, de quibus dicti procuratores cum dictis domino .. duce et comuni et representantibus universitatem comunis Ianue cumvenerint, et cum illis promissionibus, obligacionibus, pactis et convencionibus de quibus videbitur dictis procuratoribus, et ad deponendum et deposicionem faciendum, nomine prefati domini, in manibus, potestate seu baylia illius seu illorum de quo seu quibus dictis procuratoribus videbitur castra, terras et loca seu fortilicias que et quas prefatus dominus per se vel alios pro eo tenet et possidet in territorio Ianuensi, que possidet, et de predictis disponendum et faciendum si et prout et sub illis modis et formis et tenoribus quibus dictis procuratoribus videbitur et placuerit et ad renunciandum omnibus et singulis iuribus et obligacionibus, realibus et personalibus, eidem domino competentibus seu quesitis quovis modo hinc retro in civitate et districtu Ianue et terris ripperie Ianue, convencionatis cum dicto comuni Ianue, sive ex persona sua sive ex persona bone memorie reverendi patris et domini, domini Iohanis, Dei gratia Mediolanensis archiepiscopi et domini generalis, sive ex persona bone memorie domini Mathei, olim eius fratris, et hoc si et eo modo et forma et cum illis tenoribus et pactis de quibus dictis procuratoribus suis videbitur, et generaliter ad omnia et singula faciendum que in predictis et circha predicta et quolibet predictorum fuerint utilia vel neccessaria et que eisdem procuratoribus suis videbuntur, etiam si talia forent que requirerent speciale mandatum, dans et concedens prefatus dominus dictis procuratoribus suis liberam et generalem administracionem cum pleno et libero mandato in predictis et circha predicta et quolibet predictorum et dependentibus et conexis ab eis, promictens insuper prefatus magnificus dominus, dominus Galeaz, sub obligacione / sui et suorum bonorum, michi notario, ut persone publice stipulanti et recipienti nomine et vice et ad partem et utilitatem prefatorum domini .. ducis et comunis et universitatis Ianue et cuiuslibet cuia interest vel intererit se perpetuo habiturum ractum et gratum quicquid per dictos procuratores suos actum, dictum vel factum fuerit in predictis et circha predicta et quolibet predictorum et dependentibus et conexis ab eis, etiam si talia forent que mandatum speciale requirerent ut supra. Actum in civitate Papie, in castro prefati domini, in quo habitat prefatus dominus, in sala mastra prefati domini que est iuxta iardinum prefati domini, presentibus Albertolo de Arluno, filio Ysopi, civitatis Mediolani, porte Verceline, parochie Sancti Petri inter Vineam, et Octobonolo Canello, filio Iohanis, civitatis Mediolani, nunc habitante in civitate Papie, notariis. Interfuerunt ibi testes ven(erabilis) vir, dominus Iohanes, Dei gratia abbas monasterii Sancte Marie de Florentia, cancellarius reverendissimi in Christo patris et domini, domini .. cardinalis Cluniacensis, et egregius miles dominus Iohanes de Pepulis, filius egregii et potentis militis domini Thadei de Pepulis de Bononia, nunc habitans in civitate Papie, et nobilis vir dominus Steffanolus de Porris, filius d(omini) Bertrami, et Philipus de Ponzo, filius Thomaxoli, camerariis prefati domini, habitantes in civitate Papie, omnes noti, vocati et rogati.

Acta sunt predicta omnia et singula Ianue, in capella sive ecclesia nova palacii ducalis civitatis Ianue, in quo habitat prefatus dominus .. dux, sito in dicta civitate Ianue, anno dominice nativitatis millesimo trecentesimo sexagesimo septimo, indicione quarta secundum cursum civitatis Ianue et indicione quinta secundum cursum civitatis Mediolani, die sabati tercia mensis iullii, presentibus Raffaele de Casanova, notario et cancellario dicti domini .. ducis et comunis Ianue, et Facolo, filio Ambroxii de Robiate, civitatis Mediolani, ambobus notariis et pro notariis, et presentibus reverendo patre, domino Iohane de Arecio, Dei gratia abbate monasterii Sancte Marie de Florentia, cancellario reverendissimi patris et domini, domini cardinalis Cluniacensis, egregio milite domino Dilliano de Panciaticis de Pistorio, potestate civitatis Ianue, et venerabilibus viris domino fratre Daniele de Carreto, priore ordinis Sancti Iohanis Ierosolomitani Lombardie, d(omino) fratre Ansermo de Linguilia, preceptore ecclesie Sancti Iohanis Ierosolomitani de Capite Arene de Ianua, omnibus notis dictorum domini cardinalis et partium, Angello, filio quondam ser Zali de Arecio, familiare dicti domini cardinalis Cluniacensis, Massaroto de Montefarco, macerio sanctissimi domini nostri pape .., d(omino) Celesterio de Nigro, iuris perito, d(omino) Ricardo de Pescina iuris perito, d(omino) Leonardo Drago, iuris perito, et Frederico de Pagana, omnibus quatuor civibus Ianue notis ut supra ac ipsis omnibus testibus ad hec vocatis et rogatis.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, imperiali auctoritate notarius et prefati magnifici domini .. ducis et sui consilii et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui dum sic ut supra agerentur et fierent et ipsa omnia et singula ut supra unaa cum dicto Vassalino Bossio, notario, de mandato prefatorum dominorum .. cardinalis, ducis et ambaxatorum, traddidi et scripsi.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 192-210.

Sul ratifica del trattato di pace fra Milano e Genova

7 luglio 1367

Galeotto Iudex è membro del Consiglio degli Anziani quando viene confermata la ratifica del trattato di pace fra Milano e Genova il 7 luglio 1367. Enrico Iudex è invece membro del Consiglio Generale della città di Genova.

40

1367, luglio 7, Genova

Gabriele Adorno, Dillianus de Panciaticis di Pistoia, rispettivamente doge e podestà di Genova, alla presenza e con il consenso del Consiglio degli anziani e del Consiglio generale della città, rilasciano procura a Pietro di Castiglione per ratificare il trattato di pace stipulato con Bernabò e Galeazzo II Visconti, signori di Milano, e per pagare loro quanto dovuto in virtù del trattato stesso.

Syndicatus factus in d(ominum) Petrum de Castilliono, ellectum syndicum ad confirmandum prescriptam pacem pro parte comunis Ianue.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen. Magnificus et potens dominus, dominus Gabriel Adurnus, Dei gratia dux Ianuensium et populi deffensor, et egregius miles, dominus Dillianus de Panciaticis de Pistorio, hon(orabilis) potestas Ianue, in presentia, voluntate, consilio et deliberacione consilii duodecim antianorum, et ipsum consilium et consiliarii eiusdem, auctoritate et conscientia eiusdem domini .. ducis et potestatis, in sufficienti et legiptimo numero congregati et quorum qui interfuerunt nomina sunt hec: Nicolaus Iustinianus, prior, Michael de Monelia, Bernabos de Prementorio, Georgius de Marcho, Galeotus Iudex, Raffael Vacha, notarius, Guillelmus de Langasco de Pulciffera, Franciscus de Francisco, Nicolaus Marchexanus, Luchinus de Sancto Syro et Raffael Marruffus quondam Francisci, et etiam auctoritate, voluntate et consensu consilii generalis dicte civitatis, quod consilium est trecentum virorum et in quo consilio interfuit legiptimus et sufficiens numerus ipsorum, videlicet ducentorum viginti quinque, sono campane et voce preconia more solito solempniter congregatum, de mandato dictorum dominorum .. ducis, antianorum et .. potestatis in salla palacii novi comunis Ianue pro hoc negocio specialiter explicando, et ipsum consilium generale, auctoritate, voluntate et consensu dictorum dominorum .. ducis, .. potestatis et consilii duodecim antianorum, omnes predicti, nomine et vice comunis et universitatis et tocius populi Ianue, habentes ad infrascripta omnia et singula et quelibet alia negocia comune Ianue tangentia, quantumcunque ardua, plenam, liberam, largam et absolutam potestatem et bayliam eis a dicto comuni et populo Ianue atributam et concessam et illam omnino totam quam ipsum comune, universitas et populus Ianue habent, prout etiam dixerunt et protestati ac confessi fuerunt ibidem, et quorum consiliariorum qui interfuerunt nomina sunt hec: Ingho Bonus, Obertus Pelicia, notarius, Nicolaus de Goarcho, Nicolaus Cigogna, Thomas Octonis, notarius, Oddinus de Cambio, Sologrus Spinula, Dagnanus Pezonus, Manuel de Nave, Paulus Iustinianus olim de Bancha, Neapoleo Lomelinus, Ellianus de Camilla, Iohanes Sachus, Philipus de Alegro, Thomas Murihius, Nicolaus de Levanto quondam d(omini) Levantini, / Seguranus de Guisulfis, Martinus de Mauro, Martinus Marruffus, Anthonius Octavianus, Dagnanus de Ortis, notarius, Iohanes de Castilliono, stagnarius, Cesar Castagna, Anthonius Marihonus, Facinus Stella, notarius, Raffael de Goasco, notarius, Gabriel Beffignanus, Iacobus de Montaldo, Nicolinus de Olliva, Anthonius de Rossano, draperius, Bartholomeus de Tacio, Iohanes Garretus, faber, Iohanes Martinus, Badasal Adurnus, Bartholomeus de Zoalio, Angelus de Varixio, Bartolinus Vegius, Lanzarotus de Rocha, Petrus Rex, speciarius, Luchinus de Pinu, Petrus de Levi, Anthonius de Putheo, Ianinus de Struppa, Allaonus de Struppa, Carlotus de Laurentiis, Iohanes de Fontanegio, notarius, Iohanes de Fontanegio, lanerius, magister Anthoniolus de Calcina, Badasal Vegius, Guillelmus de Sancto Ulcisio, Symon Goterius, Argonus de Mari, d(ominus) Thedisius de Flisco, iuris peritus, Iacobus de Ripparolio, peliparius, Conradus de Nigro, Quilicus de Saulo, Conradus de Zignano, Thomas Squarzaficus, Agabitus Squarzaficus, Georgius Squarzaficus, Dominicus Cimamaris, Gabriel Galucius, Iullianus Grolerius, Anthoniotus Bufferius, Steffanus de Lisorio, Nicolaus de Struppa, Obertus de Marassio, Manuel de Clavaro, notarius, Iohanes de Pignono, notarius, Dagnanus Osbergerius, Iohanes de Configno, faber, Raffael de Imperio, Cataneus Lomelinus, Lodisius de Bobio, Centurionus de Castro, Triadanus Pastura, Anthonius Bonus, Iohanes Spinulini, Iohanes Perosellus, Michael de Sancto Cepriano, Castellanus Lomelinus, Raffael de Zoalio, Nicolaus de Turrilia, Franciscus de Compagnono, Iacobus de Bobio, peliparius, Brancha de Framura, peliparius, Anthonius de Porta, calegarius, Franciscus de Clavaro, Ricardus becharius, Iohanes fondegarius, Symon Merellus, Nicolaus Miloni, Rollandus de Nigro, Fredericus Cataneus, Petrus Bondinarius, Bartholomeus de Struppa, Nicolaus Panzanus, Samuel de Carrega, Franciscus Senestrarius, Andriolus Figonus, Petrus Scarella, Petrus de Grocta, Obertus de Monelia, scutarius, Raffael Marihonus, Benedictus Ususmaris, Picamilius Ususmaris, Iohanes de Travi, Guiraldus de Valletrebie, Raffael Rubeus, Iohanes de Fontanella, Iohanes de Monleone, tabernarius, Nicolaus de Canicia, Symon Vignosus, Albertus Spinula, Philipus de Negrono, Bertonus de Grimaldis, Andrianus Pelegrinus, Geronimus Spinula, Bartholomeus de Palacio, Luchinus de Carlo, Georgius Caligepalii, Franchus Grillus, Luchanus Cantellus, Sologrus Bestagnus, Laurencius Gentilis, Dominicus Lecavellum, Symon Boncrestianus, Iohanes Lecavelum, Nicolaus Roverinus, Lodisius de Romeo, Bartholomeus Vesconte, Lodisius de Monterubeo, Dominicus de Prementorio, Nicolaus Noytoranus, Iacobus speciarius, Fredericus Gallus, Iullianus de Savignono, Iohanes Martinus, Leonardus Clericus, Iohanes de Zimignano, Andreas de Auria, Ambroxius de Auria, Pambellus de Casali, Gabriel Carena, Thedisius Cibo, Iohanes Canella, Petrus Iustinianus, Enricus de Camilla, Conradus Casella, Anthonius Leardus Lori, Steffanus Bochinus, Dominicus Leardus, Iohanes Mastracius, Manuel de Guiraldis, Bartolomeus Italianus, Valente Pinellus, Griffedus de Benama, Anthonius de Paulo, Dominicus de Podio, Richetus Rogeronus, Manuel de Iulliano, Iohanes Canella, Anthonius Fatinanti, Anthonius Italianus, Lanfrancus de Cantello, Cosmas Palavicinus, Iohanes Picus, Iacobus Calacius, Nicolaus Lavorabem, Nicolaus de Oddono, Dominicus de Grondona, Raffus de Mornecio, Thealdus de Corvaria, Nicolaus de Oberto, Nicolaus de Sancto Blaxio, Dagnanus de Bargalio, Guislandus de Castro, Iacobus de Castro, Franciscus de Petralata, Dagnanus Embriacus, Raffus de Goterio, Geronimus Iacharias, Anthonius Ventus, Bartholomeus Portonarius, Lodisius Cigala, Anthonius Panzanus, Ianus Marocellus, Badasal de Beraldis, Bernabos Scotus, Iacobus de Nigro, Anthonius de Nigro, Anthonius Cataneus, Iohanes Iacharias, Ughetus de Nigro, Iohanes de Vedereto, Latinus de Nigro, Rizardus Squarzaficus, Bartholomeus de Nigro, Vesconte Cataneus, Dominicus Scotus, Luchinus de Flisco, Virgilius de Casanova, Andriolus de Flisco, Andriolus de Vivaldis, Percival Ventus, Petrus Belogius, Anthonius Grillus, Obertus de Monelia, bancherius, Angellus Niger, Enricus Iudex, Clemens de Prementorio, Anthonius Griffiotus, Anthonius de Belforte, Ianonus Salvaygus, Lanfrancus de Matheo, Dexerinus Salvaygus, Philipus Italianus, Turchus Bordinus, Paulus de Marinis, Obertus Ricius, d(ominus) Celesterius de Nigro, iuris peritus, d(ominus) Ricardus de Pescina, iuris peritus, d(ominus) Leonardus Dragus, iuris peritus, et Iacobus Ractus, qui sunt et esse protestantur due partes et plus tocius dicti consilii, cognoscentes pacem, pacta, composicionem, concordiam et transactionem fuisse et esse factam inter magnificos et excelsos dominos, dominos Bernabovem et Galeaz, fratres Vicecomites, Mediolani etc., imperiales vicarios generales, seu inter eorum nuncios, ambaxatores et legiptimos procuratores, eorum nominibus pro eis et subdictis et adherentibus et sequacibus eorum, pro una parte, et dictos dominum .. ducem et consilium duodecim antianorum, eorum nominibus et nomine et vice comunis et universitatis Ianue, pro eis et subdictis et adherentibus et sequacibus eorum, ex altera, anno presenti, die IIIa mensis presentis iullii, sub certis pactis, modis, formis, tenoribus et capitulis et obligacionibus in instrumentis dicte pacis et transactionis contentis, de quibus tradita et rogata fuerunt publica instrumenta eiusdem tenoris, videlicet unum per Vassalinum Bossium, notarium Mediolanensem, aliud per me Anthonium de Credentia, notarium Ianuensem 1, et in quo seu quibus inter alia continetur quod dicti procuratores prefatorum dominorum promiserunt quod prefati magnifici domini, domini Bernabos et Galeaz et uterque eorum predictam pacem et predicta pacta et composicionem et omnia et singula in eis contenta approbabunt et ratificabunt per publicum instrumentum seu publica instrumenta infra mensem unum tunc proxime futurum et similliter prefatus dominus .. dux et consilium ac consiliarii, nominibus quibus supra, quod facerent et curarent cum effectu quod consilium generale et in consilio generali comunis Ianue vel per legiptimum syndicum comunis Ianue ad hoc legiptime et per publicum instrumentum constitutum solempniter approbabit et ratificabit predicta omnia et singula per publicum instrumentum seu publica instrumenta infra mensem unum tunc proxime futurum et expositis ibidem in dicto consi/lio de mandato dictorum dominorum .. ducis et potestatis et in presentia omnium predictorum predictis omnibus et singulis per nobilem et sapientem virum, d(ominum) Celesterium de Nigro, iuris peritum, volentes implere promissionem predictam et predicta pacta, pacem, concordiam et transactionem et contenta in ea actendere et observare et plenum debere sorciri effectum, omnes unanimiter et concorditer, nemine eorum discrepante, voluntarie et ex certa scientia, omni modo, via et iure quibus melius potuerunt et possunt et quibus melius valere et tenere potest, fecerunt et constituerunt et faciunt et constituunt et ordinant eorum dictis nominibus seu comunis et universitatis et tocius populi Ianue certum missum, nuncium et procuratorem et syndicum et quidquid melius esse potest sapientem virum, d(ominum) Petrum de Castiliono, iuris peritum, Ianuensem, ibi presentem, aceptantem et consencientem, ad approbandum, ratifficandum et emologandum ac confirmandum predicta pacem, pacta, composicionem, transactionem et convencionem et promissiones, sacramenta et etiam promissiones peccuniarum solvendarum prefatis dominis per dictum comune Ianue et quaslibet promissiones et bonorum obligaciones et omnia et singula in eis contenta et ea ad cauptellam innovandum et de novo faciendum, ratis tamen manentibus dicta pace et contentis in ea, et cum simillibus pactis, promissionibus, obligacionibus, iuramentis in animabus eorum et penarum adiectionibus et prout in eis continetur et item ad faciendum cum prefatis dominis et quolibet seu altero eorum quelibet pacta, promissiones et obligaciones et convenciones et liberaciones que eidem procuratori et syndico videbuntur, etiam in et de maiori vel minori quantitate peccunie, prout dicto syndico et procuratori videbitur et placuerit, etiam si talia forent in quibus requireretur speciale mandatum et in qua pace inter alia continentur infradicta duo capitula huius tenoris: « Item quod dominus .. dux et antiani et consiliarii et consilium qui sunt et erunt per tempora, nomine dicti comunis Ianue, et universitas et comune Ianue, pro integra satisfacione omnium dampnorum, interesse et expensarum et iurium que pretenderet seu pretendere posset contra comune Ianue prefatus dominus Bernabos et pro observacione omnium contentorum in presentibus pace et transactione, dent et solvant et dare et solvere teneantur et debeant prefato magnifico domino, domino Bernabovi, in civitate Mediolani, florenos trecentum milia auri bonos et iusti ponderis infra terminum quindecim annorum inchoandorum a die presentis pacis, videlicet viginti milia florenos quolibet anno per modum et tempora infrascripta: in primis pro solucione presentis primi anni infra mensem unum proxime futurum dentur et solvantur, ut supra, floreni viginti milia auri, et pro secundo anno proxime sequenti, incipiendo die quarta iullii anni cursuri MCCCLXVIII°, floreni decem milia infra mensem unum proxime futurum, incohandum dicta die quarta iullii de MCCCLXVIII°, et alios florenos decem milia auri infra mensem, unum incohandum die quarta mensis ianuarii anni a nativitate Domini cursuri MCCCLXVIIII°, et similliter fiat singulo anno solucio florenorum viginti milium in anno usque ad completam solucionem predictorum florenorum trecentorum milium in simillibus terminis de sex mensibus in sex menses » 1; « Item quod dominus .. dux et anciani, consiliarii et consilium qui sunt et erunt per tempora, nomine dicti comunis Ianue, et universitas et comune Ianue, pro integra satisfacione omnium dampnorum et interesse et expensarum et iurium que pretenderet seu pretendere posset contra comune Ianue prefatus dominus Galeaz et pro observacione omnium contentorum in presentibus pace et transactione, dent et solvant et dare et solvere teneantur et debeant prefato magnifico domino, domino Galeaz, in civitate Mediolani, florenos trecentum milia auri bonos et iusti ponderis infra terminum quindecim annorum incipiendorum a die presentis pacis, videlicet viginti milia florenos quolibet anno per modum et tempora infrascripta: in primis pro solucione presentis primi anni infra mensem unum proxime futurum dentur et solvantur ut supra floreni viginti milia auri et pro secundo anno proxime sequenti, incipiendo die quarta iulli anni cursuri MCCCLXVIII°, floreni decem milia auri infra mensem unum proxime futurum, incohandum dicto die quarto iullii de MCCCLXVIII°, et alios florenos decem milia auri infra mensem unum, incohandum die quarta ianuarii anni a nativitate Domini cursuri M°CCC°LXVIIII°, et similliter fiat singulo anno solucio florenorum viginti milium in anno usque ad completam solucionem predictorum florenorum trecentorum milium in simillibus terminis de sex mensibus in sex menses » 2, et generaliter ad omnia et singula facienda, exercenda et gerenda et explicanda que in predictis et circha predicta et quolibet predictorum fuerint utilia vel necessaria et que ipsi syndico et procuratori videbuntur et sibi placuerint et que ipsimet personaliter facere possent si presentes essent, dantes et concedentes eidem procuratori suo plenam, liberam et generalem administracionem, cum pleno, libero et generali mandato in predictis et circha predicta et quolibet predictorum et dependentibus et conexis ab eis, etiam si talia forent que mandatum requirerent speciale, et ex nunc ratificant, approbant, emologant et confirmant et faciunt omnia et singula que per dictum syndicum seu procuratorem eorum fuerint facta seu etiam agitata in predictis et circha predicta et quolibet predictorum, promictentes insuper dicti dominus .. dux, .. potestas, antiani, consilium et consiliarii, nominibus et modis et formis ut supra, obligando dictum comune, universitatem et populum Ianue et omnia et singula dictorum comunis, universitatis et populi Ianue bona pignori predictis notariis, tanquam personis publicis stipulantibus et recipientibus nomine et vice prefatorum dominorum et cuiuslibet cuius interest, intererit vel interesse poterit quomodolibet in futurum, predicta omnia et singula racta, grata et firma habere et tenere et in aliquo non contrafacere vel venire aliqua racione vel causa que dici posset vel excogitari modo aliquo, causa vel ingenio, renunciantes excepcioni predictorum omnium et singulorum non ita actorum et omni probacioni et deffenssioni in contrarium et per quas contra predicta vel aliquod predictorum posset aliquid dici, opponi vel contradici et inde plura instrumenta uno tenore fieri rogata sunt per notarios antedictos. Acta sunt hec in civitate Ianue, in dicta salla palacii novi comunis Ianue, in qua solet congregari consilium generale dicti comunis, sita in dicto palacio ducali Ianue, anno a nativitate Domini millesimo trecentesimo sexagesimo septimo, indicione quarta secundum cursum civitatis Ianue et indicione quinta secundum cursum civitatis Mediolani, die mercurii septima iullii, presentibus Raffaele de Casanova, notario et cancellario Ianuensi, et Facolo de Robiate, filio Ambroxii, Mediolanen(si), ambobus notariis et pro notariis, et presentibus Iacobo Turcho, Guidoto de Bracellis, notario, Nicolino de Petra, cintraco comunis Ianue, Nicolino de Varixio, cintraco comunis Ianue, Petro Barberio de Vulturo, milite dicti domini .. ducis, Iacobo de Pinu quondam / Symonis de Olliverio, Pasquale de Quarto quondam Angelini, Manfredo de Murualdo quondam Leonis, omnibus notis dictorum consiliariorum et syndici, Angello quondam ser Zali de Arecio, familiare domini .. cardinalis Cluniacensis, Honoflio quondam Tanii de Arecio, Lanzaroto de Bossis quondam d(omini) Iacobini, militis et legum doctoris, Anthonio de Barbaciliis filio d(omini) Francisci, et Francisco de Cagarranis quondam Beltrami ac ipsis omnibus testibus vocatis et rogatis.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, imperiali auctoritate notarius et prefatorum magnifici domini .. ducis, consilii et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus et interfui et rogatus unaa cum dicto Vassalino Bosio traddidi et scripsi.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 210-217.