Data di nascita

?

Periodo di riferimento

1382-1410

Data della morte

?

Cosa si sa

Massimo de Iudicibus è probabilmente nato a Rapallo o quantomeno opera in quella città. Dei genitori non sappiamo nulla. Notaio e cancelliere del comune di Genova nel periodo fra il 1382 e il 1407, di lui non sappiamo altro.

Massimo e Andreolo noto: in Avarie de Guelfi: a 8 8bre 1410: scritte per Giò de Volettaro noto

Archivio di Stato di Genova,
Fondo Manoscritti,
MS 494, pag. 112.

Non conosciamo il luogo e la data della morte.

Documenti

Qui di seguito è riportata una serie di documenti riguardanti il personaggio in oggetto.

Clicca qui a sinistrasopra sulle singole voci per vederne il contenuto.
1382 ASul notaio Masimo de JudicibusAnno 1382
1385 ASulla donazione di metà Rezzo a Genova18 maggio 1385
1385 BSulla cessione in feudo di metà Rezzo18 maggio 1385
1385 CSulla vendita della metà della valle Arroscia13 gennaio 1385
1385 DSulla concessione di un feudo nella valle Arroscia13 gennaio 1385
1385 ESull'arbistrato di Antoniotto Adorno in una vertenza20 marzo 1385
1385 FSulla sentenza di Antoniotto Adorno in una vertenza21 marzo 1385
1386 ASulla concessione di un feudo del marchesato dei Clavesana1° dicembre 1386
1386 DSulla quietanza per la vendita del marchese di Clavesana30 ottobre 1386
1387 ASulla vendita di Varazze, Celle ed Albisola a Genova23 ottobre 1387
1387 BSull’infeudazione della metà di Finale16 marzo 1387
1388 ASulla vendita di Belforte a Genova27 giugno 1388
1388 BSull'esenzione di un pagamento come da trattato15 aprile 1388
1389 ASulla vendita di Varazze, Celle ed Albisola13 luglio 1389
1390 ASulla vendita di parte di Sanremo e Ceriana24 febbraio 1390
1390 BSulla concessione in feudo del marchesato dei Clavesana1° dicembre 1390
1392 ASull'armamento di galere genovesi da parte di Savona4 gennaio 1392
1398 ASu una lite di carattere commerciale26 aprile 1398
1398 BSull'Archivio Segreto di GenovaAnno 1398
1401 ASull'acquisto di mastice27 giugno 1401
1402 ASul feudo del castello di Onzo e del borgo di Curenna17 maggio 1402
1403 ASul trattato di pace fra Genova e re Martín di Aragona15 gennaio 1403
1404 ASulle convenzioni stabilite fra Genova e Ventimiglia9 maggio 1404
1407 ASulla vendita di parte del castello e dei borghi di Sassello11 ottobre 1407

Sul notaio Masimo de Judicibus

Anno 1382

Cosa si sa

Nel 1382 Aldobrando de Conuersia, Conrado Mazurro, Petro de Burgilio, Masimo de Judicibus sono notai e cancellieri del Comune di Genova.

According to Kedar, The Genoese Notaries, 82, n. 31, as early as 1382, Conrado Mazurro, Petro de Burgilio (“Petrus de Bargalio”) and Masimo de Judicibus (in 1382 identified as “Maximus de Judicibus de Rapallo”) were identified in this manner.

Nada Zečević
«The Genoese Citizenship of Carlo I Tocco of December 2, 1389», (II)
Recueil des travaux de l’Institut d’études byzantines XLII, 2005
pag. 69

Sulla donazione di metà Rezzo a Genova

18 maggio 1385

Massimo de Iudicibus, notaio e cancelliere del comune di Genova, presenzia come testimone a un atto di donazione del 18 maggio 1385.

153

1385, maggio 18, Genova

Giovanni di Saluzzo, dei marchesi di Clavesana, rinnova al comune di Genova la cessione della metà di Rezzo con le relative dipendenze.

Donacio facta comuni Ianue de dimidia ville et villagii Rezii.

In nomine Domini amen. Cum nobilis et egregius vir, dominus Iohannes de Salutiis, ex marchionibus Clavexane, filius quondam domini ***, fecisset donationem magnifico et potenti domino, domino duci Ianuen(sium) etc., et consilio quindecim sapientum antianorum, nomine et vice comunis Ianue, de dimidia ville et villagii Reçii cum mero et mixto imperio, iurisdictione et territorio, hominum fidelitatibus, hoste et cavalcata et iurisdictione et ripgaliis quibuscumque et quocumque nomine censeantur que eidem domino Iohanni competere consueverunt in dicta dimidia et dictum comune in possessionem corporalem et seu quasi dicte dimidie hominum, territorii, iurisdittionum, meri et mixti imperii et iurium predictorum posuisset et immisisset et, facta dicta donatione, ipse dominus Iohannes preceperit et mandaverit per suas licteras auctenticas dictis hominibus dicte medietatis dicte ville et villagii Reçii quod fidelitatem facerent et fidelitatis iuramentum prestarent dicto comuni Ianue sive domino Iuliano de Castro, nunc vicario pro ipsis domino duce, consilio et comuni in ripperia occidentis, recipienti nomine et vice dicti comunis, dictique homines, licteris predictis eiusdem domini Iohannis parere dispositi, dictum fidelitatis iuramentum dicto domino vicario, nomine prefat(i) magnifici domini ducis, consilii et comunis Ianue recipienti, fidelitatis prestiterint debitum sacramentum, ut de dicto iuramento constat publico instrumento scripto manu Anthonii de Clavaro, notarii, hoc anno, die *** cumque de dicta donatione non appareat scriptura et predicta omnia intervenisse et se gesta et actitata fuisse prefatus dominus Iohannes, in presentia illustris et magnifici domini, domini ducis Ianuensium prefati et consilii quindecim sapientium antianorum, confessus fuerit, ideo prefatus egregius dominus Iohannes, specialiter actenta antiqua benivolentia quam antecessores sui, olim marchiones Clavexane, habuerunt erga comune Ianue et sperans de protectione et deffensione dicti comunis, ad declarationem et corroborationem dicte donationis de novo et iterum ad cautelam, mera, pura, libera et inrevocabili donatione inter vivos que iure ingratitudinis vel alio quovis iure revocari non possit, non vi, non dollo, non metu nec per errorem iuris vel facti sed sponte et ex certa scientia, ad confirmationem predictorum et de predictis nullo unquam tempore valleat dubitari et ad declarationem et roborrationem dicte donationis, dat et concedit prefatis magnifico et illustri domino, domino Anthonioto Adurno, Dei gratia Ianuensium duci et populi deffensori et eius consilio quindecim antianorum et etiam michi notario et cancellario infrascripto, tanquam publice persone stipulantibus et recipientibus nomine et vice dicti comunis Ianue, dictam medietatem ville et villagii Reçii cum mero et mixto imperio, iurisdictione, territorio, hominibus, fidelitatibus, hoste et cavalcata, iuribus, pertinentiis et regaliis quibuscumque, quocumque nomine censeantur, et aliis omnibus superius expressatis et specificatis, nichil penitus in se retento, ad habendum, tenendum et possidendum et quicquid dicto comuni placuerit iure proprietatis et dominii faciendum, renuncians dictus dominus Iohannes exceptioni dicte donationis ut supra non facte, rei sic ut supra et infra non geste vel aliter se habentis, dolli mali, metus, in factum actioni, condictioni sine causa vel ex iniusta causa et omni alii iuri. Insuper ex dicta causa donationis dictus dominus Iohannes cessit, traddidit et seu quasi dictis magnifico domino, domino duci et consilio et michi dicto notario et cancellario, ut supra stipulantibus et recipientibus nomine et vice dicti comunis, omnia iura, rationes et actiones reales, utiles et dirrectas, mixtas, rei persecutorias et penales et alias quascumque sibi competentes et competentia seu que eidem competierunt vel competere visa sunt in dicta medietate ville et villagii Reçii et in aliis omnibus iuribus et iurisdictionibus superius expecificatis et expressatis et quolibet ipsorum, nichil penitus in se retento, et ex causa dicte donationis deddit et transtulit et deddisse confitetur dicto comuni dominium et possessionem et seu quasi dicte medietatis dicte ville et villagii Reçii cum iuribus et iurisdictionibus supradictis, constituens se nomine dicti comunis precario possidere. Quam donationem et iurium cessionem et omnia et singula supradicta dictus dominus Iohannes promisit et convenit habere perpetuo et tenere ratam, gratam et firmam et rata, grata et firma et contra in aliquo non facere vel venire aliqua ratione, causa vel ingenio qui dici vel excogitari possint de iure vel de facto, etiam si de iure posset, sub pena dupli vallimenti rerum donatarum et eius de quo contrafieret vel ut supra non observaretur, cum restitutione dapnorum, interesse et expensarum que propterea fierent litis et extra, stipulata solepniter et promissa ratione iusti interesse ex nunc si in tantum taxati et convencti, ratis nichihominus semper manentibus supradictis, et sub ypotecha et obligatione omnium bonorum dicti domini Iohannis presentium et futurorum, volens et mandans dictus dominus Iohannes presentem donationem et omnia et singula prescripta insinuari in actis et apud acta domini vicarii domini potestatis Ianue per manum Nicolai de Belignano, notarii, scribe dicti domini, subiciens se in hac parte sponte iurisdictioni dicti domini vicarii pro predictis et in predictis. Cui donationi insinuate ut supra et omnibus et singulis supradictis sapiens et discretus vir, dominus Thadeus de Rugieriis de Regio, legum doctor, vicarius domini potestatis civitatis Ianue et districtus, sedens pro tribunali in loco infrascripto quem sibi in hac parte pro iuridico ellegit, causa plene cognita et officio magistratus, suam et comunis Ianue auctoritatem interposuit et decretum, iubens, statuens et mandans dictam donacionem et omnia et singula suprascripta vallere, tenere et perpetuam roboris firmitatem optinere debere perinde ac si coram magistro census insinuata fuissent. / Actum Ianue, in salla terracie palatii ducalis comunis Ianue, ubi consilia celebrantur, anno dominice nativitatis MCCCLXXXV, indictione VII secundum cursum Ian(ue), die iovis XVIII mensis maii, in vesperis, presentibus testibus vocatis et rogatis sapiente viro domino Dominico de Viterbio, legum doctore, vicario dicti domini ducis, Aldebrando de Corvaria, Petro de Bargalio et Masimo de Iudicibus, notariis et dicti comunis Ianue cancellariis.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui et rogatus suprascriptum presens instrumentum composui, imbreviavi et scripsi, pluribus tamen agibilibus publicis occupatus, per alium coadiuctorem meum extrahi, exemplari et in hanc publicam formam ut supra reddigi fideliter feci, ideo me subscripsi et publicavi cum signo et nomine meis in instrumentis apponi solitis in testimonium premisorum.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 528-531.

Sulla cessione in feudo di metà Rezzo

18 maggio 1385

Massimo de Iudicibus, notaio e cancelliere del comune di Genova, presenzia come testimone a un atto di donazione del 18 maggio 1385.

154

1385, maggio 18, Genova

Il comune di Genova concede in feudo a Giovanni di Saluzzo, dei marchesi di Clavesana, la metà di Rezzo con le relative dipendenze, ricevendone il giuramento di fedeltà.

Feudum dicte dimidie ville et villagii Rezii.

In nomine Domini amen. Magnificus et potens dominus, dominus Anthoniotus Adurnus, Dei gratia Ianuen(sium) dux et populi deffensor, in presentia, consilio, voluntate et consensu sui consilii quindecim sapientum antianorum civitatis Ianue, et dictum consilium et consiliarii ipsius consilii, in presentia, auctoritate et decreto prefati magnifici domini ducis, in quo consilio interfuit legiptimus et sufficiens numerus ipsorum antianorum et illorum qui interfuerunt nomina sunt hec: Quilicus Bondinarius, prior, Leonardus Tartarus, Andriotus Symonis, quarellerius, Iohannes de Honeto de Pulciffera, Dexerinus Fatinanti, Nicola de Canicia, coyrazarius, //Anthonius Noytoranus, Guillelmus Marruffus, Nicolaus Guaschonus, lanerius, Fredericus de Prementorio et Ubertus Stagnus de Riulo //, habentes notitiam de quadam donatione facta comuni Ianue et ipsis magnifico domino duci et consilio, nomine et vice dicti comunis, per egregium virum, dominum Iohannem de Salutiis, ex marchionibus Clavexane, de dimidia ville et villagii Reçii, cum mero et mixto imperio, iurisdictione, territorio, hominibus, fidelitatibus, hoste et cavalcata et iurisdictionibus et regaliis quibuscumque, de qua donatione constat manu mei notarii et comunis Ianue cancellarii infrascripti, hodie paulo ante, et scientes quod vigore sententie arbitralis late per magnificum virum, dominum Anthoniotum Adurnum, arbitrum et arbitratorem assumptum inter partes in dicta sententia nominatas, comune Ianue, facta donatione predicta, tenetur concedere dicto domino Iohanni in nobile et gentile feudum dictam medietatem dicte ville Reçii, cum iuribus et iurisdictionibus donatis ut supra, et volentes dictam sententiam observare et facere que tenentur, nomine et vice dicti comunis Ianue, in executionem et pro observatione dicte sententie dederunt et concesserunt et dant et concedunt, nomine dicti comunis Ianue, eidem domino Iohanni, presenti et requirenti pro se, heredibus et successoribus ipsius masculis et feminis, in nobile, rectum et gentile feudum dictam medietatem ville et villagii Reçii cum mero et mixto imperio, iurisdictione, territorio, hominibus, fidelitatibus, hoste et cavalcata, iurisdicionibus et regaliis quibuscumque, quocumque nomine censeantur, ad dictam dimidiam spettantibus et pertinentibus quocumque modo et quacumque causa, nichil in dictum comune retento, salvo quod dicti homines de dicta dimidia vel aliquis eorum vel successores eorum ullo nunquam tempore in perpetuum non possint facere, venire vel esse contra comune Ianue et ipsum dominum Iohannem presentem de dicta dimidia cum iuribus et iurisdictionibus predictis, specificatis et expressatis ut supra, prefatus magnificus dominus dux, nomine et vice dicti comunis Ianue, cum ense quem in manibus habebat traddidit legiptime et solepniter investivit et per pacis obsculum recepit. Et est actum in presenti infeudatione et e per pactum expressum quod per presentem infeudationem nec per aliqua in presenti instrumento contenta nullum fiat preiudicium dicto comuni Ianue in iuribus que dictum comune habet seu habere visum est in dicta dimidia dicte ville, vigore et ex forma conventionum / quas dictum comune habet cum olim marchionibus Crevexane, ymo eas pro dicta medietate dicte ville dictus dominus Iohannes observare teneatur. Item est actum quod dictum feudum possit transire et transeat etiam ad extraneos successores ex testamento vel ab intestato, quamvis natura successionis feudi hoc non patiatur. Qui dominus Iohannes, constitutus in presentia prefatorum magnifici domini, domini ducis etc. et consilii, recepta gratanter et reverenter infeudatione et investitura predicta, iuravit ad sancta Dei evangelia, tactis scripturis, super quodam libro quem prefatus magnificus dominus dux tenebat in manibus, fidelitatem dicto m comuni Ianue et ipsis magnifico domino duci et consilio, recipientibus vice et nomine dicti comunis, fidelitatis prestitit debitum iuramentum cum novis et veteribus capitulis nove fidelitatis et veteris et promisit et convenit prefatis magnifico domino duci et consilio et ad cautellam michi Anthonio de Credentia, notario et cancellario infrascripto, tanquam publice persone officio publico stipulantibus et recipientibus nomine et vice comunis Ianue, esse de cetero in perpetuum bonus et fidelis vassalus comunis Ianue et omnia alia facere, actendere et observare que quilibet bonus et fidelis vassalus facere tenetur et debet et consuevit domino suo de recto, nobili et gentili feudo. Que omnia et singula supradicta prefati magnificus dominus dux et consilium, nomine comunis Ianue, ex una parte, et dictus dominus Iohannes per se, heredes et successores suos, ex altera, promisserunt et convenerunt habere perpetuo et tenere rata, grata et firma, actendere, complere et observare et contra in aliquo non facere vel venire aliqua ratione, causa vel ingenio qui dici vel excogitari possit, de iure vel de facto, sub pena, videlicet dictus dominus Iohannes sub pena amissionis iurium dicti feudi et ultra sub pena et penis introductis ex forma infeudationum et investiturarum nove fidelitatis et veteris, et dictum comune Ianue sub pena dupli eius de quo contrafieret vel ut supra non observaretur, cum restitutione dapnorum, interesse et expensarum litis et extra, ratis nichilhominus semper manentibus omnibus et singulis supradictis. Et proinde et ad sic observandum dicte partes sibi invicem et vicissim pignori obligaverunt et ypothecaverunt, videlicet dictus dominus Iohannes dicto comuni omnia bona sua habita et habenda, et dicti dominus dux et consilium dicto domino Iohanni omnia bona dicti comunis presentia et futura, illa videlicet que per capitula dicti comunis non sunt prohibita obligari. Acta fuerunt predicta Ianue, in salla terracie palatii ducalis, ubi consilia celebrantur, anno dominice nativitatis MCCCLXXXV, indictione VII secundum cursum Ianuen(sium), die iovis XVIII mensis maii, paulo post vesperas, presentibus testibus vocatis et rogatis sapienti viro domino Dominico de Viterbio, legum doctore, vicario ducali, Aldebrando de Corvaria, Petro de Bargalio et Masimo de Iudicibus, notariis et comunis Ianue cancellariis.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui et rogatus suprascriptum presens instrumentum composui, imbreviavi et scripsi, pluribus tamen agibilibus publicis occupatus, per alium coadiuctorem meum extrahi, exemplari et in hanc publicam formam ut supra reddigi fideliter feci, ideo me subscripsi et publicavi cum signo et nomine meis in instrumentis apponi solitis in testimonium premisorum.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 531-534.

Sulla vendita della metà della valle Arroscia

13 gennaio 1385

Massimo de Iudicibus, notaio e cancelliere del comune di Genova, presenzia come testimone a un atto di vendita del 13 gennaio 1385.

206

1385, gennaio 13, Genova

Manuele, marchese di Clavesana, dona al comune di Genova la metà della valle Arroscia e del marchesato di Clavesana, in particolare la metà di Teco, Cartari, Rocca di Ranzo, Rezzo, Oncio, Casanova, Vellego, Maremi, Pornassio, Cosio e Mendatica.

Donacio facta comuni Ianue de dimidia tocius valis Arocie.

In nomine Domini amen. Nobilis et egregius vir, dominus Manuel, marchio de Cravexana, filius condam domini Frederici, actendens antiquam benivolentiam quam habuerunt dictus quondam pater suus et alii maiores antecessores sui qui fuerunt marchiones in dicto marchionatu Cravexane erga comune Ianue et convenciones et federa que fuerunt et sunt inter ipsum comune Ianue et dictum marchionatum et confidens de adiuctorio et sperans de protectione et deffensione dicti comunis Ianue, donavit et titulo mere et pure donacionis inter vivos, que vicio ingratitudinis vel alio quovis iure vel modo revocari non possit, dedit et concessit magnifico et potenti domino, domino Anthonioto Adurno, Dei gratia Ianuensium duci et populi deffensori, et consilio quindecim antianorum eiusdem et ad cautellam michi Anthonio de Credentia, notario et cancellario infrascripto, tanquam publice persone officio publico stipulantibus et recipientibus nomine et vice comunis Ianue et pro ipso comuni, medietatem seu mediam partem valis Arocie et tocius dicti marchionatus Cravexane et specialiter medietatem castellanie Thechi et terrarum et villarum in dicta castellania situatarum; item medietatem castellanie Cartani, terrarum et villarum in dicta castellania situatarum; item medietatem castellanie Roche Rancii terrarum et villarum in dicta castellania situatarum; item medietatem ville Rezii; item medietatem vassalagiorum Uncii, Casenove, Vellaghi et Maremi et aliarum terrarum et locorum ad dicta vassalagia spectantium et pertinentium; item medietatem vassalagii Pornasii; item medietatem vassalagii Cuxii et Mendatice et generaliter medietatem omnium terrarum, locorum, oppidorum, villarum et vassalagiorum in dictis valle Arocie et marchionatu Cravexane existentium et situatorum quomodocunque et qualitercunque et undecunque spectantium et pertinentium ad dictum dominum Manuelem, marchionem de Clavexana, cum mero et mixto imperio, iurisdicione, territorio, pedagiis, hoste et cavalcata et fidelitate hominum, rippis et nemoribus et quibuscunque regalibus sibi compectentibus et que compectere consueverunt in dicta medietate dicte valis et dicti marchionatus cum omnibus supradictis, ad habendum, tenendum et possidendum et quidquid dicto comuni placuerit faciendum iure proprietatis et dominii, renuncians excepcioni dicte donacionis et traddicionis non facte, rei ut supra non geste, doli mali, in factum actioni, condicioni sine causa et omni iuri. Insuper, ex dicta causa donacionis cessit, traddidit et mandavit seu quasi traddidit dictis magnifico domino .. duci et consilio et michi dicto notario et cancellario, officio publico stipulantibus et recipientibus nomine et vice dicti comunis, omnia iura, actiones et raciones utiles et dirrectas, mixtas, rei persecutorias et penales sibi compectentia et compectitura in dicta medietate dicte valis Arocie et dicto marchionatu et terris, villis, oppidis et castris predictis, ita ut ipsis iuribus dictum comune de cetero possit agere et experiri et omnia facere que ipse donans poterat ante presentem donacionem. Insuper, ex dicta causa donacionis, dedit et transtulit et dedisse et transtulisse confitetur dominium et possessionem seu quasi dicte medietatis dicte valis et dicti marchionatus et terrarum, villarum et oppidorum predictorum cum omnibus et singulis iuribus supradictis, constituens se, nomine dicti comunis, possidere donec possessionem dictum comune Ianue acceperit corporalem, quam possessionem corporalem aprehendendi dicto comuni Ianue licentiam concessit et quod possit sua propria auctoritate occupare, acquirere et invadere dictam medietatem dicte valis et dicti marchionatus et omnia et singula supradicta donata, volens et mandans presentem donacionem et omnia et singula in presenti instrumento contenta insinuari apud acta et in actis domini .. vicarii domini .. potestatis Ianue, presentis et mandantis presentem donacionem insinuari apud acta eiusdem per Nicolaum de Belignano, notarium curie dicti domini .. potestatis Ianue deputatum ad scribenda acta curie dicti domini .. vicarii. Acto quod in presenti donacione non intelligatur inclusa aliqua pena commisa contra quondam dominum Allaramum de Carreto et dominum Manuelem de Carreto, fratrem suum vel alterum ipsorum sive Anthonium de Carreto, filium et heredem dicti quondam domini Alarami de Carreto, debita dicto domino Manueli de Cravexana, maxime vigore publici instrumenti compositi et rogati per Iohannem de Cogna de ***, ymo dicto domino Manueli, marchioni de Cravexana in dicta pena commisa et commictenda salvum ius remaneat et non intelligatur iuri ipsius in aliquo derrogatum vel abrogatum. Quam quidem donacionem et iurium cessionem et omnia et singula supradicta dictus dominus Manuel, marchio Cravexane, promisit et convenit dictis magnifico domino .. duci et consilio et michi dicto notario et cancellario, tanquam publice persone officio publico stipulantibus et recipientibus nomine et vice dicti comunis Ianue, habere perpetuo et tenere ratam, gratam et firmam et rata, grata et firma et contra in aliquo non facere vel venire aliqua racione, causa vel ingenio que dici vel excogitari posset, de iure vel de facto, etiam si de iure posset, sub pena dupli valimenti dictarum rerum et bonorum donatorum ut supra et eius de quo contrafieret vel ut supra non observaretur cum restitucione dampnorum, interesse et expensarum que propterea fierent litis et extra stipulata solempniter et promisa, ratis semper manentibus supradictis, et proinde et ad sic observandum dictus dominus Manuel pignori obligavit et ypothecavit dicto comuni Ianue omnia bona sua habita et habenda. Et de predictis omnibus mandavit confici debere publicum instrumentum per me Anthonium de Credentia, notarium et dicti comunis Ianue cancellarium supradictum et infrascriptum. Actum Ianue, in salla terracie palacii ducalis, ubi consilia celebrantur, anno dominice nativitatis millesimo tre/centesimo octuagesimo quinto, indicione VIIª secundum cursum Ianue, die veneris XIIIa ianuarii, in terciis, presentibus testibus vocatis specialiter et rogatis sapiente viro, domino Iacobo de Sarzana, iuris perito, vicario ducali, et Aldebrando de Corvaria, Conrado Mazurro et Masimo de Iudicibus, notariis et cancellariis comunis Ianue.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui et rogatus presens instrumentum composui et scripsi.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 714-717.

Sulla concessione di un feudo nella valle Arroscia

13 gennaio 1385

Massimo de Iudicibus, notaio e cancelliere del comune di Genova, presenzia come testimone a un atto di concessione di un feudo del 13 gennaio 1385.

207

1385, gennaio 13, Genova

Il comune di Genova, concede in feudo a Manuele, marchese di Clavesana, le terre di cui al n. 206.

Feudum dimidie valis Arocie concessum domino Manueli, marchioni Cravexane.

In nomine Domini amen. Magnificus et potens dominus, dominus Anthoniotus Adurnus, Dei gratia Ianuensium dux et populi defensor, in presentia, consilio, voluntate et consensu sui consilii quindecim sapientum antianorum civitatis Ianue, et dictum consilium et consiliarii ipsius consilii, in presentia, auctoritate et decreto prefati magnifici domini .. ducis, in quo consilio interfuit legiptimus et sufficiens numerus ipsorum antianorum et illorum qui interfuerunt nomina sunt hec: Anthonius Dragus, loco prioris, Iohannes de Fontanegio, lanerius, Lucianus Paiucius, Nicolaus Stroxolus de Sexto, Iacobus de Amblatorio de Vulturo, Iohanes Griffiotus, Lodisius de Monterubeo, notarius, Iohannes de Casanova, speciarius, Dondedeus de Sancto Ulcixio, draperius, Berthonus Bechoroso de Nervio, Nicolaus de Pontedecimo, draperius et Bartholomeus de Ferrario de Pulciffera, actendentes sincere dillectionis affectum quem habuit et habet egregius vir, dominus Manuel, marchio Cravexane, quondam domini Frederici, versus ipsos magnificum dominum .. ducem, consilium et comune Ianue, qui dicto comuni libere donavit medietatem valis Arocie et marchionatus Cravexane et opida, terras et iura, de quibus plenius fit mencio in quodam publico instrumento donacionis insinuate in actis domini .. vicarii domini .. potestatis Ianue, scripto manu mei notarii et cancellarii infrascripti, hodie paulo ante 1, volentes antiquam fidem quam semper servavit comune Ianue suis fidelibus conservare et augere et sequentes vestigia dicti comunis et maiorum suorum qui pro tempore fuerunt, nomine et vice dicti comunis Ianue, dederunt et concesserunt in nobile feudum et gentile dicto domino Manueli, marchioni de Cravexana, presenti, petenti et supplicanti, dictam medietatem valis Arocie et dicti marchionatus Cravexane et specialiter medietatem castellanie Techi et terrarum et villarum in dicta castellania situatarum; item medietatem castellanie Cartani, terrarum et villarum in dicta castellania situatarum; item medietatem castellanie Roche Rancii, terrarum et villarum in dicta castellania situatarum; item medietatem ville Rezii; item medietatem vasalagiorum Uncii, Casenove, Velaghi et Maremi et aliarum terrarum et locorum ad dicta vassalagia spectancium et pertinencium; item medietatem vasalagii Pornasii; item medietatem vasalagii Cuxii et Mendatice et generaliter medietatem omnium terrarum, locorum, oppidorum, villarum et vasalagiorum in dictis valle Arocie et marchionatu Cravexane existentium et situatorum spectantium et pertinentium ad dictum comune Ianue cum omnibus mero et mixto imperio, iurisdicione, regalibus, fidelitate hominum, hoste et cavalcata, pedagiis, rippis, nemoribus et ceteris quibuscunque aliis de quibus plene fit mencio in dicto instrumento donacionis insinuate et dictum dominum Manuelem per ensem quem ipse magnificus dominus .. dux tenebat in manibus investivit, nomine et vice comunis Ianue, ipsumque dominum Manuelem ad osculum pacis recepit cum omnibus iuribus et pertinenciis dictorum bonorum et iurium donatorum ipsi comuni et de quibus plene fit mencio in dicto instrumento donacionis, ita ut ipsis iuribus, fidelitatibus sibi concessis de cetero possit agere et experiri et omnia facere que potest vasalus bonus et verus in bonis feudalibus secundum naturam veri et recti feudi. Acto tamen exprese in presenti infeudacione quod dictum feudum possit transire etiam ad extraneos successores ex testamento vel ab intestato dummodo sint de domo marchionum de Cravexana, quamvis ex natura successionis feudi hoc non liceret, salvis semper convencionibus que comune Ianue habet et solitum est habere, tam ex forma convencionum vigentium inter dictum comune et marchiones de Cravexana quam alio quovis iure, ita quod in presentem infeudacionem dicta iura comunis Ianue non veniant nec caddant nec comprehendantur, sed sint valida in eo statu in quo erant ante presentem infeudacionem. Qui egregius dominus Manuel supradictus, benigne et humiliter aceptans dictam infeudacionem et investituram sibi factam, flexis genibus, in manibus prefati magnifici domini .. ducis, recipientis nomine dicti comunis Ianue, / per se et successores descendentes et quoscunque alios etiam extraneos super libro quem ipse magnificus dominus .. dux tenebat in manibus prestitit fidelitatis debitum iuramentum cum omnibus clausulis et capitulis novis et veteribus et in veteri et nova fidelitate comprehensis, promictens dictus dominus Manuel de cetero servare et facere ea que facere debet verus et bonus vasalus domino suo. Et de predictis omnibus prefati magnificus dominus .. dux et consilium ac dictus dominus Manuel mandaverunt confici debere publicum instrumentum per me Anthonium de Credentia, notarium et dicti comunis Ianue cancellarium infrascriptum. Actum Ianue, in salla terracie palacii ducalis comunis Ianue, ubi consilia celebrantur, anno dominice nativitatis MCCCLXXXV°, indicione VIIa secundum cursum Ianue, die veneris XIIIª ianuarii, paulo post terciam, presentibus testibus vocatis specialiter et rogatis sapiente viro, domino Iacobo de Sarzana, iuris perito, vicario ducali, Aldebrando de Corvaria, Conrado Mazurro et Masimo de Iudicibus, notariis et cancellariis comunis Ianue.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui et rogatus presens instrumentum composui et scripsi.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 717-720.

Sull'arbistrato di Antoniotto Adorno in una vertenza

20 marzo 1385

Massimo de Iudicibus è menzionato più volte in un atto del 20 marzo 1385. In questo atto, Massimo viene menzionato in qualità di notaio imperiale, consigliere di Antoniotto Adorno, doge della repubblica di Genova, e cancelliere del comune di Genova. Massimo aveva quindi un ruolo importante nella repubblica.

208

1385, marzo 20, Genova

Il comune di Genova, Lazzarino marchese del Carretto, anche a nome del fratello Carlo, Manuele marchese di Clavesana, anche a nome di Giovanni di Saluzzo, da una parte, e Manuele ed Antonio marchesi del Carretto, dall’altra, eleggono Antoniotto Adorno arbitro per comporre le loro controversie.

Compromissum inter comune Ianue et dominos .. marchiones de Carreto ac etiam de Cravexana.

In nomine Domini amen. Cum orte essent questiones, discenssiones et scandala multa contigissent inter comune Ianue, nobiles et egregios viros, dominos Lazarinum et Karolum, marchiones de Carreto, natos condam domini Georgii, suis propriis nominibus et nomine et vice Georgini, nepotis ipsorum, nati quondam domini Enriceti, nobiles et egregios viros, dominum Manuelem, marchionem de Cravexana, filium quondam domini Frederici, et dominum Iohanem de Saluciis, marchionem de Cravexana, et complices, valitores et adherentes dicti comunis Ianue et specialiter et nominatim dominos Georginum, Guiraldum, Christoforum et Iacobum, marchiones de Ceva, et alios quos infrascriptus vel alius quisque syndicus dicti comunis declaraverit et nominaverit infra mensem unum proxime venturum, ac complices, valitores et adherentes dictorum dominorum .. marchionum quos declaraverint et nominaverint infra dictum mensem unum proxime venturum, ex una et pro una parte, et nobiles et egregios viros, dominos Manuelem quondam domini Enrici, et Anthonium quondam domini Allarami, marchiones de Carreto, complices, fauctores, valitores, vassalos, homines et adherentes eorum quos declaraverint et nominaverint infra dictum mensem unum proxime venturum, ex alia et pro alia parte, tandem, divina gratia suffragante, dicte partes, confidentes de probitate et virtutibus magnifici viri, domini Anthonioti Adurni, suo proprio nomine et in sua propria persona et non sub nomine appelativo officii vel dignitatis ducalis, volentes sedare dictas discordias, guerras et scandala et finem imponere amicabiliter et ad pacem et concordiam, auctore Domino, pervenire, ecce quod discretus vir Conradus Mazurrus, notarius et comunis Ianue cancellarius, syndicus et syndicario nomine dicti comunis, in presentia, consilio, voluntate et consensu infrascriptorum antianorum quorum nomina sunt hec: Lodisius de Monterubeo, notarius, prior, dominus Iohannes de Innocentibus, iuris peritus, Lucianus Paiucius, Steffanus de Sancto Blaxio, Anthonius Dragus, Nicolaus Stroxolus de Sexto, Iohanes Griffiotus, Raffael Iustinianus condam Dominici, Iohanes de Casanova, speciarius, Berthonus Bechoroso de Nervio et Nicolaus de Pontedecimo, draperius, et etiam in presentia, voluntate, consilio et consensu infrascriptorum trium ex quatuor officialibus constitutis super consulendis serviciis dicte guerre quorum nomina sunt hec: Fredericus de Pagana, Bartholomeus Pindebem de Vernacia, notarius, et Iohannes Tortorinus, habentes ad infrascripta et alia a dicto comuni Ianue plenum et speciale mandatum iuxta formam publici instrumenti scripti manu Masimi de Iudicibus, notarii et comunis Ianue cancellarii, die heri, cuius tenor inferius est insertus, et prefatus nobilis et egregius dominus Lazarinus, marchio de Carreto, suo proprio nomine et tanquam procurator et procuratorio nomine domini Karoli fratris sui, ut de procur(a) constat publico instrumento scripto manu Petri Catanei de Albingana, notarii, die XVIa mensis presentis marcii, et cuius tenor inferius est insertus, pro se ipsis, vassalis et hominibus et valitoribus et adiutoribus eorum, nec non prefatus nobilis et egregius dominus Manuel, marchio de Cravexana, suo proprio nomine et tanquam procurator et procuratorio / nomine prefati egregii domini Iohanis de Saluciis, marchionis de Cravexana, iuxta formam alterius publici instrumenti scripti manu dicti Petri Catanei de Albingana, notarii, dicta die XVIª mensis presentis, et cuius tenor inferius est insertus, pro se ipsis, hominibus, vassalis et valitoribus suis, ex una parte, et nobilis et egregius vir, dominus Guillelmus, marchio Ceve, miles, filius domini Georgini, procurator et procuratorio nomine dictorum nobilium et egregiorum virorum dominorum Manuelis et Anthonii, marchionum de Carreto, et suorum vassalorum et hominum et ipsis adherentium et valitorum, de cuius mandato constat instrumento scripto manu Batiste Montagnini de burgo Plebis, notarii, die IIIIª mensis presentis marcii, et cuius tenor inferius est insertus, ex altera parte, non vi, non dolo, non metu nec per errorem iuris vel facti, sed sua spontanea et libera voluntate et ex certa scientia de omnibus et super omnibus et singulis guerris, discordiis, controversiis et questionibus ortis inter ipsas partes quacunque occasione vel causa que dici vel excogitari possit et super omnibus et singulis iniuriis, incendiis, dampnis, homicidiis et quibuscunque offensionibus realibus et personalibus factis seu que facta dicerentur inter ipsas partes nec non invasionibus et occupacionibus terrarum, locorum et castrorum et super dominio, proprietate et possessione castrorum, locorum et terrarum ipsarum partium, et generaliter de omni eo et toto quod una pars petere vel requirere vellet seu posset ab alia seu aliquis ex una de dictis partibus contra aliam partem seu aliquem de dicta parte coniunctim et divisim dictis causis, occasionibus et aliis quibuscunque cogitatis et non cogitatis et super dependentibus et conexis ab eis et quolibet predictorum et que infrascripto domino .. arbitratori videbuntur conexa, dicte partes se compromiserunt et generale, largum et liberum compromisum fecerunt in prefatum magnificum virum, dominum Anthoniotum Adurnum, presentem et aceptantem, tanquam in eorum arbitrum, arbitratorem, amicabilem compositorem et comunem amicum, ita quod possit elligere quam viam voluerit in procedendo et sententiando et variare de una ad aliam secundum quod sibi placebit et voluerit, dantes et concedentes eidem magnifico viro, domino Anthonioto, plenam, omnimodam et liberam potestatem dicendi, pronunciandi, sententiandi, arbitrandi, arbitramentandi, cassandi, condempnandi, absolvendi, corrigendi, emendandi, semel et pluries, de iure vel acordio seu convenientia, iuris ordine servato vel non servato, libello oblato vel non oblato, die feriata et non feriata, lite contestata et non contestata, stando vel sedendo et in quocunque loco, partibus citatis vel non citatis et una vel pluribus citatis et aliis non, presentibus partibus vel absentibus et una vel pluribus presentibus et aliis absentibus, in scriptis vel sine scriptis et demum in omnibus et per omnia prout et sicut dicto magnifico domino .. eorum arbitro videbitur et placuerit, nullo pretermiso obstante, remictentes eidem omnem legum et iuris austeritatem, subtilitatem et observanciam cuiuscunque iuris municipalis, promictentes sententiam vel sententias, arbitramentum vel arbitramenta ferendum, ferendas seu ferenda non revocare nec petere redduci ad arbitrium boni viri, renunciantes iuribus et legibus quibus cavetur quod sententia arbitratoris, si fuerit iniqua, possit redduci ad arbitrium boni viri et omni alii iuri, emologantes, affirmantes et approbantes ex nunc prout ex tunc omnem sententiam, arbitrium et arbitramentum inde ferendam vel ferendum vigore presentis compromisi. Que omnia et singula dicte partes iuraverunt ad sancta Dei evangelia, tactis scripturis, in manibus mei, notarii et comunis Ianue cancellarii infrascripti, et promiserunt solempnibus stipulacionibus hinc inde intervenientibus actendere, complere et observare, facere et exequi quicquid per dictum magnificum dominum .. arbitrum et arbitratorem vigore presentis compromisi dictum, pronunciatum, declaratum, arbitratum, arbitramentatum, statutum, ordinatum, preceptum, cassatum, correctum, emendatum, condempnatum et absolutum fuerit sub pena florenorum auri decem milium racione iusti interesse inter ipsas partes ex nunc comuni ipsarum concordio et voluntate taxati et conventi et etiam sub quacunque alia pena quam dictus magnificus dominus .. arbitrator vellet imponere et cum restitucione dampnorum, interesse et expensarum que propterea fierent litis et extra, que pena tociens commitatur quociens foret in aliquo contrafactum, qua commisa vel non et ea soluta vel non nichilominus rata et firma permaneant omnia et singula supradicta. Insuper prefatus nobilis et egregius vir, dominus Lazarinus, marchio de Carreto, suo et procuratorio dicti domini Karoli, fratris sui, nominibus, ex una parte, et dictus nobilis et egregius vir, dominus Manuel, marchio de Cravexana, suo et procuratorio nominibus dicti domini Iohanis de Saluciis, ex marchionibus Cravexane, ex una alia parte, et dictus discretus vir Conradus Mazurrus, notarius, dicto syndicario nomine dicti comunis Ianue, ex una alia parte, volentes servare conventa inter ipsas partes, fecerunt compromisum in prefatum magnificum dominum Anthoniotum de omnibus et singulis questionibus, litibus seu differentiis que possent esse inter dictas partes occasione illorum de quibus in presenti instrumento fit mencio et quacunque alia occasione vel causa cogitata vel non cogitata et specialiter super quibuscunque ligis, infeudacionibus et iuramentis fidelitatum et confederacionibus et obligacionibus factis et que facte dicerentur inter ipsas partes et super dependentibus ab eisdem et super omni eo et toto quod una pars ab alia coniunctim vel divisim hinc inde petere vel requirere posset seu vellet cum omni potestate et baylia de qua supra dictum est et cum omnibus clausulis supradictis et sub pena predicta et de verbo ad verbum cum obligacionibus et solempnitatibus superius expresatis que dicte partes hic haberi voluerunt pro repetitis, promictentes predicta omnia et singula actendere, complere et observare, rata, grata et firma tenere sub penis predictis et sub ypotheca et obligacione omnium bonorum ipsarum partium et cuiuslibet earum habitorum et habendorum et durent presentia compromisa eaque durare voluerunt dicte partes usque ad mensem unum tantum proxime venturum. Et predicta omnia facta sunt in presentia, voluntate et consensu egregii viri, domini Georgini, nati supradicti domini Manuelis, marchionis de Carreto, qui iuravit ad sancta / Dei evangelia et promisit non recedere de civitate Ianue sine expresa licentia prefati magnifici domini Anthonioti usque ad latas sententias ferendas per ipsum. Tenores autem instrumentorum procur(arum) sunt ut infra et primo tenor instrumenti syndicatus dicti Conradi Mazurri talis est:

In nomine Domini amen. Illustris et magnificus dominus, dominus Anthoniotus Adurnus, Dei gratia Ianuensium dux et populi defensor, in preauctoritate et consensu sui consilii quindecim antianorum, et ipsum consilium et consiliarii ipsius consilii, in presentia, auctoritate et decreto prefati magnifici domini .. ducis et quorum qui hiis interfuerunt nomina sunt hec: Lodisius de Monterubeo, notarius, prior, dominus Iohanes de Innocentibus, legum doctor, Iohanes de Fontanegio, lanerius, Lucianus Paiucius, Steffanus de Sancto Blaxio, Anthonius Dragus, Nicolaus Stroxolus, Dondedeus de Sancto Ulcixio, Iohanes Griffiotus, Raffael Iustinianus condam Dominici, Iohanes de Casanova, speciarius, et Nicolaus de Pontedecimo, et in presentia, deliberacione et voluntate infrascriptorum quatuor tractatorum super negociis Finarii etc. quorum nomina sunt hec: dominus magister Nicolaus Angeli, phisicus, Fredericus de Pagana, Bartholomeus de Vernacia, notarius, et Iohanes Tortorinus, nomine et vice comunis Ianue, constituerunt, creaverunt et ordinaverunt eorum certum syndicum et procuratorem, factorem et nuncium specialem, prout de iure melius fieri potest, Conradum Mazurrum, notarium et cancellarium comunis Ianue, presentem et presens mandatum sponte suscipientem, ad tractandum et firmandum pacem et treguas, nomine et vice dicti comunis Ianue, cum egregiis et potentibus viris, dominis Manuele de Carreto quondam domini Enrici, et Anthonio, filio quondam domini Alarami de Carreto, nepote dicti domini Manuelis, coniunctim et divisim et cum procuratoribus ipsorum et cuiuslibet eorum et cum complicibus et colligatis et adherentibus, vassalis et subdictis quibuscunque ipsorum dominorum Manuelis et Anthonii de omnibus et singulis dampnis, robariis, violentiis, iniuriis, incendiis, homicidiis, adulteriis, invasionibus et offensionibus quibuscunque, realibus et personalibus et capcionibus terrarum, castrorum seu villarum et ipsarum destructionibus sive dirrupcionibus hinc inde factis et perpetractis coniunctim et divisim per dictos dominos Manuelem et Anthonium, colligatos, complices, vassalos et subdictos ipsorum dominorum Manuelis et Anthonii et econtra et ad faciendum finem, remissionem et omnimodam liberacionem et quietacionem de omnibus et singulis suprascriptis et quolibet predictorum conexis, emergentibus et dependentibus ab eisdem et quolibet eorum cum cautellis et clausulis opportunis etiam in foro conscientie. Item ad paciscendum, transigendum et componendum, nomine et vice comunis Ianue, cum predictis dominis Manuele et Anthonio coniunctim et divisim et cum adherentibus, complicibus et sequacibus, vassalis et subdictis ipsorum et cuiuslibet eorum de omnibus et singulis supradictis et occasione predictorum et super conexis, emergentibus et dependentibus ab eisdem et quolibet eorundem. Item ad emendum et quocunque alio titulo acquirendum terras, castra, loca, iurisdiciones et vassalagia et homagia quocunque modo pro precio et preciis et sub pactis, modis, formis de quibus dicto syndico melius videbitur. Item ad infeudandum et in feudum concedendum illi et illis personis et cum pactis, modis, formis et condicionibus cui et quibus et de quibus melius eidem videbitur et placuerit. Item ad compromictendum et compromisum plenum et generale faciendum unum et plura in unum et plures in eorum arbitros, arbitratores et amicabiles compositores et specialiter in magnificum virum, dominum, dominum Anthoniotum Adurnum, suo proprio et privato nomine et non sub titulo alicuius officii vel dignitatis ducalis, cum promissionibus, renunciacionibus et penarum adiectionibus et clausulis opportunis de quibus dicto syndico melius videbitur et placuerit cum predictis dominis Manuele et Anthonio de et super omnibus et singulis suprascriptis et dependentibus ab eisdem et ad concedendum eisdem arbitris et arbitratoribus et presertim prefato domino Anthonioto omnimodam potestatem et bayliam arbitrandi, arbitramentandi, pronunciandi et declarandi, de iure et de facto vel acordio, prout et sicut eis vel ei melius videbitur et placuerit, de omnibus et super omnibus suprascriptis et dependentibus ab eisdem, remissa omni iuris solempnitate et servatis terminis iuris consuetis vel non servatis. Item quod possint vel possit, tanquam arbitrator vel arbitratores, procedere et terminare, partibus absentibus vel presentibus, citatis et non citatis, una citata et alia non, una presente et alia absente, ita quod ipse syndicus possit remictere omnem iuris solempnitatem et promictere et obligare ipsum comune Ianue de non reclamando a sententia vel sententiis ipsius vel ipsorum racione iniquitatis vel iniusticie et de non petendo redduci ad arbitrium boni viri et possit renunciare legibus et iuribus quibus cavetur quod sententie arbitratorum possint reduci ad arbitrium boni viri, si fuerint inique. Item ad promictendum et obligandum ipsum comune Ianue ad penas convencionales in casu quo non servaret sententiam vel sententias, arbitramentum seu arbitramenta. Item ad omnia et singula que in predictis et circha predicta et quolibet predictorum eidem syndico videbuntur addenda, etiam si mandatum exigant speciale, et quecunque alia que ipsi constituentes facere possent. Item ad paciscendum, componendum et transigendum, pacta, transactiones et composiciones faciendum cum egregiis et potentibus viris, dominis Lazarino et Karolo, marchionibus de Carreto, fratribus et filiis quondam domini Georgii, marchionis de Carreto, et procuratoribus ipsorum et cum .. filiis et heredibus condam domini Enriceti, marchionis de Carreto, fratris ipsorum dominorum Lazarini et Karoli, et procuratoribus ipsorum seu legiptimis personis pro ipsis et cum dominis Manuele, marchione de Cravexana condam domini Frederici, et Iohane de Saluciis, marchione Cravexane, et procuratoribus suis, sub pactis, modis, formis et condicionibus de quibus dicto syndico videbitur et placuerit et ad compromictendum et compromissum et compromissa faciendum in unum et plures arbitros et arbitratores et ami/cabiles compositores et specialiter et presertim in prefatum virum, magnificum dominum Anthoniotum Adurnum, suo proprio nomine et privato et non sub titulo alicuius officii vel dignitatis ducalis, cum prefatis dominis Lazarino et Karolo et heredibus dicti quondam domini Enriceti nec non cum prefatis dominis Manuele et Iohane, marchionibus Cravexane, et cum procuratoribus ipsorum vel alterius eorum seu legiptimis personis pro ipsis, coniunctim et divisim, et ad dandum dictis arbitris seu .. arbitro vel arbitratori et presertim prefato magnifico domino Anthonioto omnem potestatem et bayliam arbitrandi, arbitramentandi, pronunciandi et declarandi de iure et de facto prout et sicut data fuit superius dicto syndico per dictos constituentes in omnibus et per omnia super omnibus et singulis que dictum comune Ianue petere vel requirere posset seu vellet quacunque occasione vel causa a predictis dominis Lazarino et Karolo et heredibus et Manuele et Iohane predictis et quolibet ipsorum, coniunctim et divisim et econtra, super omnibus et singulis que ipsi prefati domini Lazarinus et Karolus, heredes, Manuel et Iohanes coniunctim et divisim petere et requirere possent a dicto comuni, non obstantibus aliquibus ligis, pactis seu convencionibus hinc inde interventis et factis, et ad omnia alia singula gerenda et administranda que in premisis et circha premisa et quolibet premisorum fuerint neccessaria et opportuna de quibus eidem syndico melius videbitur faciendum, dantes et concedentes dicto syndico plenum, liberum et generale mandatum, plenam, liberam et generalem administracionem et omnem potestatem et bayliam quam ipsi constituentes habent in predictis omnibus et singulis et circha predicta et in dependentibus, emergentibus ab eisdem, etiam si mandatum exigant speciale, promictentes michi notario infrascripto, stipulanti et recipienti nomine et vice omnium et singulorum quorum interest vel intererit seu poterit interesse, sese, nomine dicti comunis, perpetuo habere et tenere rata, grata et firma omnia et singula suprascripta et quodlibet predictorum et contra non facere vel venire aliqua occasione vel causa, etiam si de iure possent, sub pena dupli tocius eius de quo contrafieret vel ut supra non observaretur, cum restitucione dampnorum, interesse et expensarum litis et extra, que pena tociens commictatur quociens contrafactum fuerit, ratis manentibus supradictis, et proinde obligaverunt omnia bona dicti comunis habita et habenda, renunciantes omnibus iuribus et legibus in contrarium disponentibus. Actum Ianue, in sala terracie palacii ducalis comunis Ianue, ubi dicti comunis consilia celebrantur, anno dominice nativitatis M°CCC°LXXXV°, indicione VIIª secundum cursum Ianue, die XVIIIIa marcii, in terciis, presentibus testibus ad hec vocatis et rogatis sapiente viro, domino Iacobo de Sarzana, legum doctore, vicario ducali, Anthonio de Credentia et Petro de Bargalio, notariis et cancellariis comunis Ianue. (S.T.) Ego Masimus de Iudicibus, imperiali auctoritate notarius et prefati magnifici domini .. ducis et consilii et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui et rogatus scripsi, tamen aliis publicis occupatus per alium presens instrumentum extrahi feci.

Tenor vero instrumenti procure dicti domini Lazarini talis est:

In nomine Domini amen. Magnificus et potens vir, dominus Karolus de Carreto, ex marchionibus Saone etc., omni modo, iure et forma quibus melius potuit, fecit, constituit et ordinavit suum certum et indubitatum procuratorem, actorem et nuncium specialem et quicquid de iure melius esse potest magnificum et potentem virum, dominum Lazarinum de Carreto, marchionem Saone etc., fratrem suum, generaliter ad omnes causas, lites et questiones quas habet vel habiturus est, tam in iudicio quam extra et tam in agendo quam in defendendo et coram quocunque iudice et magistratu, tam ecclesiastico quam seculari, et specialiter etiam cum magnificis et potentibus viris, dominis Manuele et Anthonio de Carreto, ex marchionibus Saone, vel ipsorum altero et occasione burgi Finarii et iurisdicionis eiusdem et eius districtus quam occasione partis quesite in marchionatu Cravexane a domino Manuele de Cravexana condam domini Frederici, ex marchionibus Cravexane, ad libellos dandum, recipiendum, excipiendum, replicandum, duplicandum, triplicandum, litem contestandum, de calompnia iurandum et quodlibet aliud sacramentum prestandum et subeundum in animam et super animam dicti constituentis, ponendum, posicionibus respondendum, testes et instrumenta producendum, productos et producta reprobandum, in causis concludendum, sententias tam interlocutorias quam diffinitivas audiendum et, si opus fuerit, appelandum, nullas dicendum, causas nullitatis et appellacionis prosequendum. Item ad compromictendum et plenum et largum compromisum faciendum tanquam in arbitrum et arbitratorem et amicabilem compositorem et aliter prout ei melius videbitur expedire et specialiter in magnificum et excelsum dominum Anthoniotum Adurnum, Dei gratia Ianuensium ducem et populi defensorem, ita quod dictum compromisum etiam fieri possit in dictum dominum Anthoniotum Adurnum, tanquam singularem et privatam personam, et ad se efficaciter obligandum pro observacione sententie ferende per dictum dominum Anthoniotum, etiam si fuerit arbitramentalis, et tam de eo quod dictus dominus Karolus habet facere cum dicto domino Manuele de Cravexana quam cum comuni Ianue et tam de ligis, pactis, confederacionibus factis inter comune Ianue, ex una parte, et prefatum dominum Lazarinum, suo nomine et nomine dicti domini Karoli, fratris sui, ex altera, quam aliis quibuscunque. Item ad emologandum et exprese approbandum quecunque precepta, sententias, etiam arbitramentales, fienda et ferenda per qua(m)cunque personam in quam factum fuerit compromisum et specialiter per dictum magnificum dominum Anthoniotum Adurnum et demum ad omnia et singula faciendum que causarum merita et iuris ordo postulant et requirunt et que ipsemet constituens facere possit si presens esset, dans et concedens dicto suo procuratori constituto plenum, liberum et generale mandatum cum plena, libera et generali administracione, potestate et baylia, etiam extra premisa, nec non promictens omnia et singula que per dictum suum procuratorem acta, procurata seu gesta fuerint in premisis et circha premisa et extra rata, firma atque grata perpetuo habiturum sub obligacione / bonorum suorum presentium et futurorum. Et volens rellevare dictum suum procuratorem ab omni onere satisdandi, promisit et convenit michi notario infrascripto, ut publice persone et officio publico stipulanti et recipienti nomine et vice omnium et singulorum quorum interest et interesse poterit in futurum, de iudicio sisti et iudicatum solvi in omnibus suis clausulis, intercedendo et solempniter fideiubendo pro dicto suo procuratore de omnibus et singulis supradictis firmiter actendendis et observandis in omnem casum et eventum versus me notarium iam dictum, stipulantem et recipientem ut supra, sub obligacione predicta, renuncians beneficio nove constitucionis de fideiussoribus, iuri de principali prius conveniendo, fori privillegio et omni iuri. Et de predictis omnibus et singulis suprascriptis precepit prefatus magnificus dominus Karolus de Carreto fieri publicum instrumentum per me notarium infrascriptum in laudem domini Conradi Marchixii, iuris periti de Albingana. Actum in villa Uncii, in quadam domo circha locum in quo regebatur curia, anno Domini MCCCLXXXV°, indicione VIIª, die XVIª marcii. Testes Iohanes Cepulla, civis Albingane, Silvester Brexanus de Montevico et Enricus de Oppecio de Zucharello vocatis et rogatis. (S.T.) Ego Petrinus Cataneus, imperiali auctoritate notarius, hiis omnibus interfui et rogatus scripsi.

Tenor procur(e) dicti domini Manuelis de Cravexana talis est:

In nomine Domini amen. Magnificus et potens vir, dominus Iohanes de Saluciis, ex marchionibus Cravexane, omni modo, iure et forma quibus melius potuit, fecit, constituit et ordinavit suum certum procuratorem, actorem et nuncium specialem et quicquid melius de iure esse potest magnificum et g potentem virum, dominum Manuelem de Cravexana quondam domini Frederici, ex marchionibus Cravexane, absentem tanquam presentem, generaliter ad omnes et singulas causas, questiones et lites quas habet vel habiturus est cum quacunque persona, comuni, collegio et universitate, tam in agendo quam in deffendendo et coram quocunque iudice et magistratu, tam ecclesiastico quam seculari et specialiter cum magnificis et potentibus viris, dominis Manuele et Anthonio de Carreto, marchionibus Saone etc., vel altero ipsorum, tam occasione dimidie ville Recii, marchionatus Cravexane, quam occasione quarte partis dicti marchionatus et vassalagii, reddituum seu proventuum quos solitus est habere et percipere in dicto marchionatu Cravexane, ad libellos dandum, recipiendum, excipiendum, replicandum, duplicandum, triplicandum, litem contestandum, de calompnia iurandum et quodlibet aliud sacramentum prestandum et subeundum in animam et super animam dicti constituentis, ponendum, posicionibus respondendum, testes et instrumenta producendum, productos et producta reprobandum, in causis concludendum, sententias tam interlocutorias quam diffinitivas audiendum et, si opus fuerit, appelandum, nullas dicendum, causas nulitatis et appelacionis prosequendum. Item ad compromictendum et plenum et largum compromisum faciendum tanquam in arbitrum et arbitratorem et amicabilem compositorem et prout ei melius videbitur et specialiter in magnificum et excelsum dominum, dominum Anthoniotum Adurnum, Dei gratia Ianuensium ducem et populi defensorem, ita quod dictum compromisum etiam fieri possit in dictum dominum Anthoniotum tanquam privatam et singularem personam, et ad se obligandum efficaciter pro observacione sententie, etiam si fuerit arbitramentalis, ferende et specialiter per dictum dominum Anthoniotum et tam de eo quod dictus dominus Iohanes habet facere cum dictis dominis Manuele et Anthonio quam cum comuni Ianue. Item ad emologandum et exprese approbandum quecunque precepta, sententias, etiam arbitramentales, fienda et ferenda per qua(m)cunque personam in quam factum fuerit compromisum et specialiter per dictum magnificum dominum Anthoniotum Adurnum et demum ad omnia et singula faciendum que causarum merita et ordo iuris postulant et requirunt et que ipsemet constituens facere posset si presens esset, dans et concedens dicto suo procuratori constituto plenum, liberum et generale mandatum cum plena, libera et generali administractione, potestate et baylia, etiam extra premisa, nec non promictens omnia et singula que per dictum suum procuratorem acta, procurata seu gesta fuerint in premisis et circha premisa et extra rata, firma atque grata perpetuo habiturum sub obligacione bonorum suorum presentium et futurorum. Et volens rellevare dictum suum procuratorem ab omni onere satisdandi, promisit et convenit michi infrascripto notario, ut publice persone et officio publico stipulanti et recipienti nomine et vice omnium et singulorum quorum interest et interesse poterit in futurum, de iudicio sisti et iudicatum solvi in omnibus suis clausulis, intercedendo et solempniter fideiubendo pro dicto suo procuratore de omnibus et singulis supradictis firmiter actendendis et observandis in omnem casum et eventum versus me iam dictum notarium, stipulantem et recipientem ut supra, sub obligacione predicta, renuncians beneficio nove constitucionis de fideiussoribus, iuri de principali prius conveniendo, fori privillegio et omni iuri. Et de predictis omnibus et singulis suprascriptis precepit prefatus magnificus et potens vir, dominus Iohannes de Saluciis fieri publicum instrumentum per me notarium infrascriptum in laudem domini Conradi Marchixii, iuris periti de Albingana. Actum in villa Uncii, in quadam domo circha locum in quo regebatur curia, anno Domini MCCCLXXXV°, indicione VIIª, die XVIª marcii. Testes Iohanes Cepula, Iacobus Mironus, cives Albingane, et Enricus de Oppecio de Zucharello vocati et rogati. (S.T.) Ego Petrinus Cataneus, auctoritate imperiali notarius, hiis omnibus interfui et rogatus scripsi.

Et tenor instrumenti procur(e) dicti domini Guillelmi de Ceva talis est:

In nomine Domini amen. Anno a nativitate eiusdem M°CCCLXXXV°, indicione VIIIª, die IIII° mensis marcii. Egregii et potentes domini Manuel et Anthonius de Carreto, honorabiles marchiones Saone et Cravexane, et unusquisque ipsorum coniunctim et divisim fecerunt, constituerunt et ordinaverunt, suis propriis nominibus et nomine et vice omnium hominum subdictorum et vasalorum suorum et omnium confederatorum et colligatorum suorum et eis adherentium, ipsorum et alterius eorum certum nuncium, actorem et procuratorem nobilem militem, dominum Guillelmum, natum magnifici domini Georgini, marchionis / Ceve, et generum dicti domini Manuelis, licet absentem, ad tractandum et ordinandum ac firmandum pacem et treguas cum magnifico et potenti comuni Ianue suisque districtualibus et subdictis et cum egregiis et potentibus viris, dominis Lazarino et Karolo, marchionibus de Carreto, fratribus et filiis quondam domini Georgii, marchionis de Carreto, nec non cum .. filiis et heredibus quondam domini Enriceti, marchionis de Carreto, fratris ipsorum dominorum Lazarini et Karoli, et cum domino Manuele, marchione Cravexane, quondam domini Frederici, ac domino Iohane de Saluciis quondam domini Iacobi, ex marchionibus Cravexane, inimicis dictorum constituentium et habentibus guerram contra ipsos, et cum adherentibus, confederatis et colligatis, vassalis et subdictis dicti comunis et dictorum dominorum Lazarini et Karoli et nepotum ac dominorum Manuelis de Cravexana et Iohanis de Saluciis, sub pactis, modis, formis de quibus et prout dicto ipsorum procuratori videbitur et placuerit et ad remictendum ex dictis causis omnes iniurias, dampna et interesse factas et facta eisdem constituentibus et aliis superius nominatis pro parte sua et remissionem plenariam faciendum in foro conscientie et in foro iuridiciali, sive dicta dampna et iniurie sint commisse in personis sive rebus, et omnia incendia, homicidia, depredaciones et depopulaciones eidem facta et illata et alia quecunque crimina, quocunque nomine censeantur, et ad remictendum et etiam quitandum omnes terras, castra et loca occupata seu que occupata dicerentur per dictos inimicos dictorum constituentium comuniter vel divisim eisdem inimicis supranominatis, cum omni iurisdicione et mero et mixto imperio et cum omnibus iuribus compectentibus ipsis constituentibus et ipsa iura transferendum ex causis predictis in dictos inimicos supranominatos coniunctim et divisim, prout eidem procuratori melius videbitur et placuerit. Item ad dandum et promictendum obsides pro observancia predictorum et caupciones et penas prout eidem procuratori placuerit. Item ad compromictendum et liberum et generale compromisum faciendum de omnibus et singulis guerris, questionibus et controversiis motis inter ipsas partes, dampnis, invasionibus et occupacionibus cum omnibus emergentibus, dependentibus et conexis, cogitatis et non cogitatis, in unum vel plures arbitros et arbitratores, prout eidem procuratori videbitur et placuerit, et presertim specialiter et ex certa scientia et non per errorem in magnificum virum, dominum Anthoniotum Adurnum, suo proprio nomine et non sub titulo alicuius officii vel dignitatis ducalis, et ad dandum et concedendum eisdem arbitris et arbitratoribus et presertim prefacto domino Anthonioto omnimodam potestatem et bayliam arbitrandi, arbitramentandi, pronunciandi et declarandi, de iure et de facto vel acordio, prout ei vel eis melius videbitur et placuerit, sine iuris solempnitate et cum solempnitate, servatis terminis consuetis et iuridicis vel non servatis, ita quod possint vel possit tanquam arbitratores vel arbitrator procedere et terminare, absentibus partibus vel presentibus, citatis et non citatis, una citata et alia non et una presente et alia absente, ita quod ipse procurator possit remictere omnem solempnitatem iuris et promictere et obligare possit dictos constituentes de non reclamando a sententia vel sententiis ipsius vel ipsorum racione iniquitatis vel iniusticie et de non petendo redduci ad arbitrium boni viri et possit renunciare legibus et iuribus quibus cavetur quod sententie arbitratorum possint redduci ad arbitrium boni viri, si fuerint inique. Item ad promictendum et obligandum ipsos constituentes ad penas convencionales et penas peccuniarias, videlicet usque ad quantitatem florenorum decem milium in casu quo non observarent sententiam vel sententias, arbitramentum seu arbitramenta et quod ipsa pena peccuniaria applicaretur et applicari deberet dicto domino Anthonioto vel cui seu quibus melius videbitur et placuerit dicto domino Guillelmo procuratori in casu quo ipsi constituentes non servarent dictam sententiam vel sententias, arbitramentum seu arbitramenta. Item ad omnia et singula que in predictis et circha predicta et quodlibet predictorum eidem procuratori videbuntur addenda, etiam si mandatum exigant speciale, et quecunque alia que ipsi constituentes facere possent. Insuper fecerunt et constituerunt dictum dominum Guillelmum procuratorem suum ad omnia alia et singula negocia ipsorum constituentium tractanda, gerenda et administranda in iudicio et extra, transigendum et componendum cum predictis superius nominatis coniunctim vel divisim et confitendum et liberandum et pactum de ulterius non petendo faciendum, vendendum, alienandum castra, terras, villas et loca ipsorum constituentium et cuiuslibet eorum pro illo precio seu preciis de quo et quibus eidem videbitur cum solempnitatibus iuris opportunis et ad quascunque fidelitates faciendum et iuramentum fidelitatis, nomine ipsorum constituentium, prestandum et instrumentum et instrumenta vendicionis, allienacionis et fidelitatis faciendum et fieri faciendum cum cautelis et solempnitatibus opportunis, dantes et concedentes eidem procuratori suo plenam, largam et generalem administracionem omnium bonorum suorum et presertim in predictis et circha predicta et dependentibus et conexis ab eis, iurantes ad sancta Dei evangelia, tactis scripturis, et promictentes michi notario infrascripto, tanquam publice persone officio publico stipulanti et recipienti nomine et vice cuius et quorum interest, intererit vel interesse poterit, sese perpetuo habituros ratum, gratum et firmum quidquid et quantum per dictum suum procuratorem in predictis et circha predicta et in dependentibus, accessoriis et conexis predictis et a predictis seu cuilibet et a quolibet predictorum actum, gestum, factum fuerit seu etiam procuratum sub ypotheca et obligacione bonorum ipsorum constituentium habitorum et habendorum. Actum in castro Plebis, dictorum constituentium, in talamo dicti domini Manuelis, presentibus testibus egregio domino Karolo, marchione Ceve, nobile domino Conrado, domino Uncii, et Laurencino Scarela de Garrexio. Et ego Baptista Montagninus de burgo Plebis, imperiali auctoritate notarius, hiis omnibus interfui et hanc cartam rogatus scripsi.

De quibus omnibus suprascriptis dicte partes voluerunt et mandaverunt fieri debere / publicum instrumentum per me dictum Anthonium de Credentia, notarium et dicti comunis Ianue cancellarium infrascriptum. Acta sunt predicta Ianue, in salla terracie palacii ducalis comunis Ianue, ubi consilia celebrantur, anno dominice nativitatis MCCCLXXXV°, indicione VIIª secundum cursum Ianue, die XXª marcii, presentibus testibus vocatis specialiter et rogatis sapientibus viris, domino Iacobo Landi de Sarzana, legum doctore, vicario ducali, domino Iohane Cataneo, legum doctore, domino Gabriele de Castilliono, iuris perito, domino Segurano de Nigro, legum doctore, et domino Conrado Marchixio de Albingana, iuris perito.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui et rogatus suprascriptum presens instrumentum composui, imbreviavi et scripsi.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 720-735.

Sulla sentenza di Antoniotto Adorno in una vertenza

21 marzo 1385

Massimo de Iudicibus, notaio e cancelliere del comune di Genova, presenzia come testimone a una sentenza del doge di Genova del 21 marzo 1385.

209

1385, marzo 21, Genova

Antoniotto Adorno, arbitro eletto dal comune di Genova, Lazzarino e Carlo, figli del fu Giorgio, marchesi del Carretto, anche a nome del nipote Giorgino, figlio del fu Enriceto, Manuele, figlio del fu Federico, e Giovanni di Saluzzo, marchesi di Clavesana, da una parte, e Manuele, figlio del fu Enrico, ed Antonio, figlio del fu Aleramo, marchesi del Carretto, dall’altra, pronuncia sentenza in merito alle controversie relative al marchesato di Clavesana e alla valle Arroscia.

Sententia lata per dictum dominum .. arbitrum inter partes supradictas.

In nomine Domini amen. Nos Anthoniotus Adurnus, arbiter, arbitrator, amicabilis compositor et comunis amicus ellectus et asumptus inter Conradum Mazurrum, notarium, syndicum, actorem et procuratorem comunis Ianue, et nobiles et egregios viros, dominos Lazarinum et Karolum, marchiones de Carreto, filios quondam domini Georgii, suis propriis nominibus et nomine et vice Georgini, nepotis eorum, filii quondam domini Enriceti, marchionis de Carreto, fratris ipsorum, ac nobiles et egregios dominum Manuelem, marchionem de Cravexana, quondam domini Frederici, et dominum Iohanem de Saluciis, marchionem Cravexane, ex una parte, et nobiles et egregios viros, dominos Manuelem quondam domini Enrici et Anthonium quondam domini Alarami, marchiones de Carreto, ex parte altera, et etiam arbiter, arbitrator et amicabilis compositor ellectus et asumptus inter dictum Conradum Mazurrum, dicto syndicario nomine, ex una parte, et dictos egregios dominos Lazarinum et Karolum, marchiones de Carreto, dictis nominibus, ex una alia parte, ac dictos dominum Manuelem quondam domini Frederici et dominum Iohanem de Saluciis, marchiones Cravexane, ex una alia parte, iuxta formam instrumenti compromisi in nos facti, scripti manu Anthonii de Credentia, notarii et comunis Ianue cancellarii, die heri, volentes causas, lites, guerras, discordias et controversias inter dictas partes vertentes et vigentes seu que in futurum vigere et verti sperantur pocius amicabili composicione quam iure stricto sedare, terminare et diffinire et ipsarum partium et cuiuslibet earum labores, anflactus et pericula abmovere, visis et auditis iuribus et racionibus quas dicte partes nobis exponere, dicere, allegare et ostendere voluerunt, Christi nomine invocato et Deum semper habentes pre oculis et in mente, dicimus, sententiamus, pronunciamus, declaramus, arbitramur, arbitramentamur, cassamus, absolvimus et condempnamus ut infra, videlicet quia primo pronunciamus et declaramus bonam pacem esse debere inter ipsas partes de cetero et quod una partium non possit nec debeat aliam partem offendere in personis vel rebus. Item remictimus et remissas esse pronunciamus et declaramus adinvicem et vicisim omnes iniurias et offensas reales et personales et dampna, incendia, occupaciones, invasiones, dirrupciones et detenciones castrorum, locorum et terrarum que una parcium fecisset contra alteram seu contra subdictos alterius partis vel econtra a die octava mensis decembris proxime preteriti usque in diem facti in nos dicti compromisi. Item dicimus et declaramus quod carcerati partium predictarum capti post suspenssionem offensionum per partes factam debeant libere rellaxari absque ulla redempcione, penes quemcunque et in virtute cuiuscunque sint, et similliter carcerati detenti in virtute vel potestate alicuius vel aliquorum ex dominis marchionibus suprascriptis, quandocunque capti fuerint, libere et absque ulla redempcione debeant rellaxari, salvis infrascriptis: illi vero carcerati qui detenti essent in virtute seu potestate aliquorum stipendiariorum ad decentes et congruas reddempciones cogi possint, non obstantibus predictis. Item pronunciamus et declaramus medietatem marchionatus Cravexane et vallis Arocie, alias concessam in feudum dicto domino Manueli, marchioni de Cravexana, / de qua infeudacione constat publico instrumento scripto manu iam dicti Anthonii de Credentia, notarii et cancellarii, hoc anno, die XIIIª mensis ianuarii, paulo post terciam, esse nullius valoris et efficacie et non vallere nec tenere, ymo ipsam medietatem marchionatus Cravexane et vallis Arocie spectare et pertinere debere pleno iure utilis et dirrecti dominii et possessionis ad comune Ianue et ipsum dominum Manuelem de Cravexana abmovemus ab omni possesione et detencione dicti marchionatus cum rebus et iuribus donatis de quibus in dicto instrumento fit mencio et ipsa adiudicamus dicto comuni Ianue, excepta medietate ville Reçii, cum iuribus, hominibus et pertinenciis suis quam declaramus dictum dominum Manuelem de Cravexana debere tenere in feudum gentile a dicto comuni Ianue et investituram recipere infra mensem unum proxime venturum et fidelitatis iuramentum iterum et de novo prestare cum novis et veteribus capitulis fidelitatis, salvis iuribus et convencionibus que comune Ianue habebat et habet cum .. marchionibus et in marchionatu Cravexane. Item condempnamus dictum syndicum dicti comunis Ianue ad dandum et solvendum dicto domino Manueli de Cravexana florenos auri novem milia infra menses tres proxime venturos, ponendos et collocandos in locis comperarum comunis Ianue, videlicet compere vocate magne Venetorum, pro quibus dictus dominus Manuel collectari non possit. Item declaramus, volumus et pronunciamus quod dictus dominus Manuel, marchio de Cravexana, sit civis Ianue et de cetero possit gaudere honoribus, officiis et beneficiis comunis Ianue. Item declaramus et pronunciamus quod alia medietas dicte ville Reçii cum iuribus et pertinenciis suis, hominibus et vasalis debeat concedi in feudum nobile et gentile dicto domino Iohani de Saluciis, ex marchionibus Cravexane, qui infra mensem unum proxime venturum debeat dictam investituram petere et recipere et dictum comune teneatur ipsum investire, prestito iuramento fidelitatis per ipsum dominum Iohanem quod prestare teneatur ipsi comuni cum novis et veteribus capitulis forme fidelitatis, salvis convencionibus et iuribus que comune Ianue habebat et habet cum marchionibus et in marchionatu Cravexane ut supra. Item, volentes sedare lites et questiones inter dictos egregios viros, dominos Manuelem et Anthonium, marchiones de Carreto, ex una parte, et dictum dominum Iohanem de Saluciis, ex altera, dicimus et declaramus quod de omnibus et singulis questionibus, differenciis et controversiis quas dicte partes habent adinvicem ipse partes debeant elligere infra mensem unum proxime venturum duos arbitros et arbitratores, unum videlicet pro qualibet parte, quibus dicte partes dent potestatem terminandi dictas questiones infra menses tres proxime venturos summarie et de plano, et in casu quo dicti arbitri concordaverint et concorditer pronunciaverint, illud quod fuerit pronunciatum debeat observari per dictas partes sub pena florenorum auri decem milium et ultra sub pena amisionis iurium illius qui contrafaceret aplicandorum ipso iure comuni Ianue, ita tamen quod non possint super superius pronunciatis per nos de villa Reçii aliquid dicere; et in casu quo dicti duo arbitri et arbitratores non essent concordes, dicte partes possint et debeant elligere quatuor iudices de collegio civitatis Ianue, quorum iudicum una cum dictis arbitris declaracioni et pronunciacioni vel maioris partis ipsorum stari debeat inconcuse et irrefragabiliter per dictas partes. Et ipsis iudicibus debeat terminus duorum mensium per dictas partes in dicto casu assignari, mandantes dictis dominis Manueli et Anthonio, marchionibus de Carreto, et dicto domino Iohani de Saluciis, ex marchionibus Cravexane, quod presentem articulum debeant exprese emologare infra octo dies a die notificacionis presentium sub dictis penis, declarantes et ordinantes quod, non obstantibus aliquibus processibus factis inter dictas partes coram aliquibus iudicibus dellegatis, ecclesiasticis sive secularibus, nec aliquibus sentenciis exinde subsecutis, dicti medii possint et valleant de iuribus et iusticia partium predictarum cognoscere et terminare. Item dicimus, pronunciamus et arbitramur quod dicti domini Manuel et Anthonius, marchiones de Carreto, teneantur dare et traddere dicto comuni Ianue possessionem vacuam dicte medietatis marchionatus Cravexane quam dictus dominus Manuel, marchio Cravexane, dicebat et asserebat ad se spectare et pertinere et de qua fecit donacionem comuni Ianue iuxta formam publici instrumenti scripti manu supradicti Anthonii de Credentia, notarii et comunis Ianue cancellarii, hoc anno, die XIIIª mensis ianuarii, in terciis, cum omnibus iuribus et pertinentiis dicte medietatis dicti marchionatus et cum fidelitate hominum et vassalorum, mero et mixto imperio, iurisdicione et vassalaticis et facere iurare fidelitatem dicto comuni Ianue per homines et vassalos dicte medietatis marchionatus seu .. syndico vel syndicis dicti comunis Ianue ad simplicem requisicionem ipsius comunis vel legiptime persone pro dicto comuni et factis et adimplectis predictis omnibus et singulis per dictos egregios dominos Manuelem et Anthonium, marchiones de Carreto, dictum comune Ianue teneatur et debeat per personam legiptimam dictam medietatem dicti marchionatus, excepta dicta villa Reçii, in nobile et gentile feudum concedere incontinenti dictis dominis Manueli et Anthonio, marchionibus de Carreto, et ipsos investire de dicto feudo et quam investituram recipere debeant et iuramentum fidelitatis prestare dicto comuni Ianue seu persone legiptime, recipienti nomine dicti comunis, cum novis et antiquis capitulis fidelitatis tanquam boni et veri vassali ipsius comunis, salvis convencionibus quas comune Ianue habet cum marchionibus Cravexane ut supra. Quas convenciones dicti domini Manuel et Anthonius, marchiones de Carreto, teneantur et debeant de cetero observare pro parte quam habent in dicto marchionatu, sane intellecto quod ius comunis Ianue, superioris domini, semper intelligatur esse salvum et hoc exprimatur in iuramento prestando per dictos vassalos et homines dictis dominis Manueli et Anthonio, marchionibus de Carreto. Item pronunciamus et declaramus ex dicta causa permutacionis dicte infeudacionis et pro recompensacione ipsius comunis Ianue quod dicti domini Manuel et Anthonius, marchiones de Carreto, teneantur dare dicto comuni Ianue medietatem burgi, territorii et castrorum Finarii cum valibus et pertinenciis suis, hominibus, vasalis et fidelitate ipsorum hominum et vasalorum et iurisdicionibus quibuscunque et tota dimidia territorii Finarii, ita quod in ipsis penitus nichil remaneat, sed tota dicta medietas ex nunc intelligatur esse translata in dictum comune Ianue et instrumentum dactionis pre/dicte dicto comuni Ianue facere incontinenti, facta infeudacione predicta, et in qua medietate intelligatur venire pars quam habent et habere consueverunt in Castro Francho et in sollo ipsius et possessionem omnium et singulorum preditorum traddere dicto comuni Ianue vel eius syndico seu syndicis et facere iurare homines ipsorum dominorum Manuelis et Anthonii fidelitatem syndico vel syndicis comunis Ianue ad requisicionem dicti comunis seu eius syndici vel syndicorum et ipsos homines ipsorum dominorum Manuelis et Anthonii penitus absolvere et liberare ab omni iuramento fidelitatis prestito per dictos homines eisdem dominis Manueli et Anthonio et alteri eorum vel legiptime persone pro eis et altero eorum et ab omni obligacione qua sibi tenebantur quacunque racione, occasione vel causa usque in presentem diem, declarantes et arbitrantes quod de cetero ipsi domini Manuel et Anthonius vel alter eorum vel heredes ipsorum in perpetuum de dicta medietate Finarii, territorii et aliorum supradictorum non possint vel possit se intromictere de iure vel de facto, sane intelligendo quod in translacione et dactione predicta fienda per dictos dominos Manuelem et Anthonium, marchiones de Carreto, non intelligantur redditus quos percipiunt seu percipere solebant domini Guiraldus et Matheus, filii quondam domini Anthonini, marchionis de Carreto, nec etiam aliqua alia iura dictorum dominorum Guiraldi et Mathei, nisi talia qualia ipsi egregii domini Manuel et Anthonius, marchiones de Carreto, habebant et habere soliti sunt ante inchoactionem presentis guerre. Item dicimus, arbitramur et pronunciamus quod prefati egregii domini Lazarinus et Karolus teneantur prestare pacientiam et consentire et nullo modo impedire quod prefati domini Manuel et Anthonius, marchiones de Carreto, possint adimplere et observare dictum articulum proxime precedentem et omnia et singula in eo contenta. Item quod dicti egregii domini Lazarinus et Karolus teneantur curare et facere suo iusto posse et bona fide quod homines prefati dictorum dominorum Manuelis et Anthonii faciant comuni Ianue sive eius syndico vel syndicis dictum iuramentum et in hoc prebere suum auxilium et favorem. Item pronunciamus et declaramus quod postquam dictum comune Ianue receperit dictam dactionem medietatis Finarii, possessionem et iuramentum hominum, territorii et iurium predictorum, ut superius dictum est, a dictis dominis Manuele et Anthonio, marchionibus de Carreto, quod de predicta medietate Finarii cum hominibus, territorio, castris et fortiliciis, salvo Castro Francho quod libere remanere debeat comuni Ianue, debeat et teneatur ipsum comune Ianue incontinenti infeudare et in feudum nobile et gentile concedere dictis dominis Lazarino et Karolo, marchionibus de Carreto, pro se et heredibus suis, ipsis dominis Lazarino et Karolo investituram pectentibus, et qui iurare debeant et teneantur dicto comuni seu persone legiptime pro ipso comuni et iuramentum fidelitatis prestare cum omnibus capitulis nove fidelitatis et veteris, ita tamen quod sub ista infeudacione intelligatur exceptum quod contra comune Ianue homines supradicti venire non possint nec debeant et hoc salvo et expresso, scilicet quod non possint vel debeant venire contra comune Ianue, in ceteris dictum comune Ianue teneatur absolvere dictos homines a iuramento fidelitatis prestito dicto comuni et dictum sacramentum per dictos homines fieri facere dictis dominis Lazarino et Karolo. Item pronunciamus et declaramus quod dicti domini Lazarinus et Karolus possint esse cives Ianue et gaudere beneficiis et honoribus civium Ianue et quod de vitualibus quas portari fecerint de terris eorum ad civitatem Ianue post kalendas marcii anni proxime venturi pro usu ipsorum et familiarum ipsorum sint et esse debeant liberi et immunes a quibuscunque cabellis novis et veteribus comunis Ianue. Item cassamus et anullamus obligacionem factam comuni Ianue per dictos dominos Lazarinum et Karolum de dicta medietate Finarii et e converso omnes obligaciones factas dictis dominis Lazarino et Karolo per dictum comune Ianue, de quibus constat publico instrumento scripto manu sepedicti Anthonii de Credentia notarii et cancellarii, hoc anno, die XIIIa ianuarii, inter terciam et nonam. Item cassamus et anullamus ex certa scientia omnes alias obligaciones et promissiones contentas in dicto instrumento. Item cassamus et anullamus ex certa scientia omnes et singulas donaciones factas predictis dominis Lazarino et Karolo, marchionibus de Carreto, per dictum dominum Manuelem, marchionem de Cravexana, de tercia parte dimidie partis marchionatus Cravexane et de valle Naticinii et infeudacionem inde secutam, de quibus constat publicis instrumentis scriptis manu dicti notarii et cancellarii, dicta die XIIIª ianuarii proxime preteriti. Item dicimus, declaramus et pronunciamus quod per infeudaciones de quibus supra facta est mencio vel aliquam partem ipsarum vel per aliqua contenta in presenti sententia nullum fiat preiudicium comuni Ianue in convencionibus et iuribus quas et que dictum comune Ianue habet cum .. marchionibus seu in marchionatu Cravexane et in vale Arocie aut cum dominis .. marchionibus de Carreto. Item, super questionibus vertentibus super villa, castro et territorio Petriole inter dictos dominos Manuelem et Anthonium, marchiones de Carreto, ex una parte, et dominos Georginum, Guiraldum, Christoforum et Iacobum, marchiones Ceve, ex altera, dicimus, arbitramur et pronunciamus quod castrum et fortilicium superius Petriole poni debeat in manibus, forcia et virtute domini Georgii, marchionis Ceve, qui dictum castrum possit munire et munitum tenere pro observancia eorum que infra dicentur et homines dicti burgi Petriole debeant prestare iuramentum dicto domino Georgio de manutenendo eum in forcia dicti castri pro observacione infrascriptorum. Et predicta facere debeant et teneantur dicti domini Manuel et Anthonius, marchiones de Carreto, infra dies octo proxime venturos infra quos teneantur dicte partes elligere duos probos viros, unum videlicet pro parte qualibet, quibus dare debeant potestatem et bayliam plenam cognoscendi et declarandi iura dictarum partium super dicto castro, territorio et hominibus que pretendunt et asserunt se habere et illud quod dicti duo elligendi ut supra cognoverint et pronunciaverint super dictis iuribus / volumus et mandamus per dictas partes observari. Et eo casu prefatus dominus Georgius teneatur observare et possessionem traddere dicti castri illi vel illis pro quo vel quibus fuerit iudicatum usque ad integram observacionem dicte sententie ferende, sive in dactione peccunie sive in traddicione castri consisteret, prout fuerit iudicatum. Et teneantur etiam dicte partes dare terminum dictis elligendis ad iudicandum infra menses tres tunc proxime venturos et si forte non erunt concordes in pronunciando, debeant elligere dicte partes duos vel plures iudices de collegio civitatis Ianue quorum una cum dictis duobus vel maioris partis eorum declaracioni et sententie stetur et qui iudices elligendi debeant infra alios duos menses dictam questionem terminare et diffinire et dictus dominus Georgius, depositarius dicti castri, debeat tenere dictum castrum pro illo vel illis qui optinebunt usque ad integram solucionem, mandantes presentem articulum emologari debere exprese per publicum instrumentum infra octo dies a die late presentis sententie sub pena in dicto compromiso apposita et contenta. Item dicimus et declaramus quod quelibet partium possit et debeat declarare et nominare adherentes suos infra mensem unum proxime venturum et illi qui fuerint declarati et nominati per aliquam ex dictis partibus intelligantur esse inclusi in presenti sententia et pace, sane intellecto quod dicte partes non possint nec debeant nominare aliquem vel aliquos pro adherentibus qui sit vel sint bannitus vel banniti dicti comunis Ianue. Item dicimus, pronunciamus et declaramus quod dictus dominus Manuel de Carreto facere et curare debeat et teneatur quod Georginus, filius suus, non recedat de civitate Ianue, sed in dicta civitate stabit et morabitur prout et sicut et eo modo et forma quibus nobis arbitratori predicto placebit et absque nostra licentia non recedet, et eodem modo dicimus et arbitramur quod dictus dominus Lazarinus, marchio de Carreto, non recedat de dicta civitate Ianue, sed in ipsa civitate stet et moretur prout et sicut et eo modo et forma quibus nobis dicto arbitratori placebit et absque nostra licentia non recedet, quos volumus et declaramus stare debere obsides pro observacione contentorum in presenti nostra sententia usque ad nostrum beneplacitum. Declaramus etiam et pronunciamus quod frater Marcus et Conradus, filii dicti domini Manuelis, marchionis de Carreto, qui ad presens detinentur per dictos dominos Lazarinum et Karolum, debeant libere rellaxari quando pro parte dicti domini Manuelis fuerit presens nostra sententia observata. Item dicimus et pronunciamus quod dicti domini Lazarinus et Karolus teneantur et debeant ad requisicionem comunis Ianue seu presidentium dicto comuni mictere homines suos ad dirrupcionem Castri Franchi semper et quandocunque dictum comune elligeret et disponeret illud destruere. Item dicimus et pronunciamus quod dicti domini Manuel et Anthonius, marchiones de Carreto, et alter eorum teneantur et debeant iurare et promictere quod non offendent vel offendi facient per se vel alium seu alios pro eis vel altero eorum dominum Conradum Marchixium de Albingana, iuris peritum, vel Oddonem Raçium de Albingana vel aliquos sequaces eorum vel alterius eorum. Item dicimus, pronunciamus, declaramus et arbitramentamur quod suprascripti omnes et singuli domini marchiones de Carreto et de Cravexana teneantur et debeant contenta in presenti nostra sententia quantum ad quemlibet eorum pertinet inviolabiliter observare, quam si forte, quod absit, non servarent, ex nunc prout ex tunc cassamus et cassa, nulla et irrita esse pronunciamus feuda omnia et singula de quibus supra fit mencio, respectu videlicet illius vel illorum qui non servaret et quantum pro parte vel partibus que concernerent factum non observantis vel ipsi non observanti spectare videatur, mandantes et iubentes omnia et singula supradicta per dictas partes actendi et observari debere sub pena in dicto compromiso apposita et sub alia pena declarata per nos et alia quacunque per nos declaranda usque ad finem termini dicti compromisi, reservantes nobis potestatem et bayliam corrigendi, emendandi, interprectandi et de novo pronunciandi semel et pluries usque ad finem termini dicti compromisi. Et de predictis mandamus confici debere publicum instrumentum per te Anthonium de Credentia, notarium et cancellarium comunis Ianue sepedictum. Lata, data et promulgata fuit suprascripta sententia per prefatum magnificum dominum Anthoniotum et lecta et publicata per me dictum Anthonium de Credentia, notarium et comunis Ianue cancellarium infrascriptum, Ianue, in salla terracie palacii ducalis comunis Ianue, anno dominice nativitatis M°CCC°LXXXV°, indicione VIIª secundum cursum Ianue, die martis XXIª mensis marcii, hora meridiei, presentibus testibus vocatis specialiter et rogatis sapientibus viris, domino Iacobo Landi de Sarzana, legum doctore, vicario ducali, domino Iohane Cataneo, legum doctore, Frederico de Pagano, cive Ianue et Petro de Bargalio et Masimo de Iudicibus, notariis et dicti comunis Ianue cancellariis, et presentibus dicto .. syndico comunis Ianue et dicto domino Guillelmo, marchione Ceve, procuratore dictorum dominorum Manuelis et Anthonii, marchionum de Carreto, nec non Georgino, filio dicti domini Manuelis, et absentibus aliis partibus.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui et rogatus suprascriptum instrumentum composui et scripsi.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 735-744.

Sulla concessione di un feudo del marchesato dei Clavesana

1° dicembre 1386

Maximo de Iudicibus è notaio e cancelliere in un atto relativo alla concessione di un feudo nel marchesato dei Clavesana rogato il 1° dicembre 1386 a Genova. Nello stesso atto Gabriele Iudex è nominato in qualità di testimone.

164

1386, dicembre 1, Genova

Il comune di Genova a seguito dell’acquisto dei tre quarti del marchesato dei Clavesana, concede in feudo a Opecino della Lengueglia e a Nicoloso, figlio del fu Corrado della Lengueglia, che agisce anche a nome dei fratelli Segurano, Torello e Ettore, già vassalli dei suddetti marchesi, i territori esplicitamente indicati, con le relative dipendenze, ricevendone il giuramento di fedeltà.

De dictis dominis de Linguilia feudum.

In nomine Domini amen. Coram illustri atque excelso domino, domino Anthonioto Adurno, Dei gratia Ianuen(sium) duce et populi deffensore, nec non coram eiusdem magnifici domini, domini ducis ven(erabili) quindecim sapientum antianorum consilio personaliter constituti nobiles viri, dominus Opeccinus de Linguilia, pro se, heredibus et successoribus suis, et Nicolosius quondam domini Conradi de Linguilia, pro se et heredibus et successoribus suis nec non tanquam procurator et procuratorio nomine domini Securani, legum doctoris, Toreli et Hectoris, fratrum dicti Nicoloxii et filiorum quondam dicti domini Conradi de Linguilia prelibati, ut de procuratione dicti Nicoloxii constat publico instrumento scripto et publicato manu Fatii Tabo, notarii, hoc anno, die XXVIIII aprilis, et pro quibus domino Securano, Torelo et Hectore ad cautellam et maioris roboris firmitatem idem Nicolosius prefatis magnifico domino duci, eius consilio nec non michi notario et cancellario infrascripto, stipulantibus et recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue, de rato habendo promisit sub expressa obligatione omnium et singulorum bonorum dicti Nicoloxii mobilium et imobilium presentium et futurorum, scientes certamque notitiam habentes de quadam venditione inita et contracta inter comune Ianue sive magnificum et excelsum dominum, dominum Anthoniotum ducem et eius consilium, recipientes vice et nomine dicti comunis Ianue, ex una parte, et nobiles atque egregios viros, dominos Manuelem et Anthonium, ex marchionibus de Carreto, sive Raffaelem de Auria, procuratorem et procuratorio nomine dictorum dominorum Manuelis et Anthonii, de et super tribus quartis partibus totius marchionatus Clavexane et de omnibus et singulis castris, fortellitiis, locis, villis, iuribus, iurisdictionibus atque pertinentiis quibuscumque spectantibus et pertinentibus ad dictas tres quartas partes marchionatus predicti nec non quocumque et qualitercumque competentibus et competituris predictis dominis Manueli et Anthonio etiam in toto dicto marchionatu Clavexane, cuius quidem contractus venditionis vigore omnia et singula iura directa, utilia atque feudalia et quocumque et qualitercumque competentia et competitura dictis dominis Manueli et Anthonio in dicto marchionatu Clavexane totaliter translata fuerunt et sunt in dictum comune Ianue, prout de predictis latius et seriosius patet publico instrumento inde confecto atque scripto et publicato manu Petri de Bargalio, notarii et cancellarii comunis Ianue, in quibus quidem iuribus atque tribus quartis partibus dicti marchionatus Clavexane erant et sunt feuda et iura feudalia de castris, locis, villis, iuribus et pertinentiis infrascriptis, de quibus ex causa et titulo feudi nobilis et gentilis [ante] dictam venditionem dicti de Linguilia tenebantur et obligati erant prefatis dominis Manueli et Anthonio et post dictam venditionem tenentur et obligati sunt dicto comuni Ianue et ad omnia et singula ad que ante dictam venditionem et tempore dicte venditionis tenebantur et obligati erant ex causa dictorum feudorum predictis dominis Manueli et Antonio volentesque predicti dominus Opeccinus et Nicoloxius recognoscere bonam fidem atque volentes et consentientes expresse de cetero habere, tenere, recognosscere et reputare dictum comune Ianue nec non prefatos magnificum dominum, dominum ducem et eius consilium, recipientes nomine et vice dicti comunis Ianue, in veros et legiptimos dominos et ei superiores et eisdem magnifico domino, domino duci et eius consilio, recipientibus ut supra, facere, prebere et prestare omnia et singula ad que tenentur dicto comuni Ianue ex causis maxime superius declaratis et ad que tenebantur dictis dominis Manueli et Anthonio ex natura, forma, consuetudine atque conventionibus et capitulis quibuscumque dictorum feudorum, cum omni debita reverentia et totali benignitate devote et humiliter supplicarunt, nominibus antedictis, prefatis magnifico domino, domino duci et eius consilio, nomine dicti comunis Ianue, quatenus dignentur predictos dominum Opeccinum et Nicoloxium, suis et nominibus quibus supra, recognosscere atque tenere et habere de cetero in veros, fideles et legiptimos subditos et vassalos dicti comunis Ianue et pro veris, fidelibus et legalibus subditis et vassalis dicti comunis Ianue, nec non eosdem, nominibus antedictis, de novo investire et investituram facere de castris sive de partibus castrorum, locorum, terrarum, villarum, rerum, iurium et iurisdictionum infrascriptarum, videlicet dictum dominum Opeccinum pro se, heredibus et successoribus suis de feudo recto, nobile et gentile, antico, avito et paterno trium quartarum partium quarte partis ville Cuxii et ville Mendatice; item trium quartarum partium ville Ubasete usque ad fossatum de fontana murata in valle Arocie constitutarum; item trium quartarum partium medietatis ville Villagi; item trium quartarum partium villarum Furoni, Giniestri et Podii Lotarii; item trium quartarum partium castri Pozoni et trium quartarum partium medietatis hominum Maremi et Marmorei in valle Leroni constitu(tarum), nec non dictum Nicoloxium, nominibus quibus supra, de feudo recto, nobile et gentile, antico, avito et paterno trium quartarum partium quarte partis villarum Cuxii et Mendatice, item trium quartarum partium ville Montiscalvi in valle Arocie constitutarum; item trium quartarum partium ville Digne; item trium quartarum partium castri Maremi; item trium quartarum partium medietatis hominum Maremi et Marmorii in valle Leroni constit(utarum), nec non eosdem dominum Opeccinum et Nicolosium, nominibus quibus supra, de feudo et iure feudali omnium et singulorum iurium realium et personalium et aliorum quoru(m)cumque cum omnibus pactis, condictionibus et iurisdictionibus quibuscumque, de quibus et super quibus dicti de Linguilia tenebantur ante dictam venditionem et tempore dicte venditionis prefatis dominis Manueli et Anthonio et predecessoribus suis, cum mero et mixto imperio, totali iurisdictione et / omnimoda potestate atque segnoria hominum et vassalorum dictorum locorum respectu dictarum partium et ibidem habitantium et habitandorum nec non cum omnibus et singulis territoriis, possessionibus, molendinis, boschis, nemoribus, silvis, acquariciis, rivis, fluminibus, pedagiis, venationibus, piscationibus, furnis, ferreriis, batenderiis, rupibus, ruinis, rosiis, successionibus, dacitis, factis, anonis, magiis, censibus, campariis, consulatibus, castellaniis, angariis, p<a>ra<n>gariis et cum omnibus et singulis aliis iuribus et iurisdictionibus necessariis vel volutariis quibuscumque spectantibus et pertinentibus quomodocumque et qualitercumque ad dictas partes dictorum locorum et alia de quibus ut supra investitura legiptime postulatur et in omnibus et per omnia, prout et sicut supradicti de Linguilia et quilibet eorum pro partibus et feudis predictis tenebantur et obligati erant dictis dominis Manueli et Anthonio et ipsorum et cuiusque ipsorum predecessoribus ex partibus feudalibus supradictis. Qui magnificus et potens dominus .. , dominus Anthoniotus Adurnus, Dei gratia Ianuens(ium) dux et populi deffensor, in presentia, consilio, voluntate et consensu sui consilii quindecim sapientum antianorum civitatis Ianue, et ipsum consilium atque consiliarii ipsius consilii, in presentia, auctoritate, voluntate et decreto prefati magnifici domini, domini ducis, in quo quidem consilio interfuit legiptimus et sufficiens numerus ipsorum antianorum et illorum qui interfuerunt nomina sunt hec, videlicet Spagnolus Ferrandus, prior, d(ominus) Petrus de Campofregoso, Symon Merega, Anthonius de Accurso, Bartholomeus de Begino, Cabriel Iudex, Bartholomeus Peraçius, // Raffael Cominalis, Iohannes de Murfino, Bartholomeus Rubeus, speciarius, Thomas Domesticus et Anthonius Rex, // audita requisitione predicta et actenti quod predicti dominus Opeccinus, dominus Securanus, Nicolosius, Torellus et Hector et ipsorum et cuiuslibet ipsorum predicte sortis semper fuerunt, hodie sunt et speratur etiam quod de futuro sint vestri et fideles, intimi et vassali dicti comunis et erga ipsum comune gesserunt et hodie gerunt sinceram et puram fidem, ac etiam humili requisitione facta pro parte dictorum domini Opeccini et Nicolosii, nominibus quibus supra, benigne et liberaliter annuentes et ut ad promptiorem fidelitatem et reverentiam avidius annuentes, omni modo, via, iure et forma quibus melius potuerunt et possunt, ex potestate et baylia ipsis magnifico domino duci et consilio concessis et actributis, nomine et vice dicti comunis Ianue, et pro ipso comuni Ianue dederunt et concesserunt, dant et concedunt predicta feuda pro partibus suprascriptis cum modis, formis, condictionibus et consuetudinibus antiquatis dictorum feudorum et cum omnibus aliis et singulis ut supra petitis et postulatis et ad que tenebantur dicti de Linguilia ante dictam venditionem et tempore dicte vendictionis dictis dominis Manueli et Antonio, prefatis domino Opeccino et Nicolosio, recipientibus nominibus quibus supra, in nobile, gentile, rectum feudum antiquum, avitum et paternum, dicta castra, territoria, villas, loca, iura, iurisdictiones, homagia, fidelitates et omnia et singula superius impresata cum omnibus et singulis iuribus, iurisdictionibus et pertinentiis quibuscumque spectantibus et pertinentibus ad predicta et aliquod predictorum ipsosque dominum Opeccinum et Nicolosium, nominibus quibus supra, presentes, petentes et flexis genibus recipientes pro se et ipsorum heredibus atque successoribus nec non cum pactis, modis, condictionibus et consuetudinibus supradictis de dictis castris, locis, villis, territoriis, iuribus et iurisdictionibus et aliis superius declaratis prefatus magnificus dominus dux, in presentia, consilio, voluntate et consensu dicti consilii, nomine et vice dicti comunis Ianue et pro ipso comuni, tanquam veros, legiptimos et fideles subditos et vassalos ipsius comunis Ianue per ducale septrum quod dictus dominus dux tenebat in manibus et horis osculum legiptime investivit dictaque feuda et quelibet eorum cum omnibus et singulis predictis spectantibus et pertinentibus ad eadem ipsis domino Opeccino et Nicolosio, nominibus antedictis, et ipsorum successoribus dimittere et sine causa legiptima non auferre ipsi magnificus dominus dux et consilium, nomine et vice dicti comunis Ianue, solepniter promiserunt. Qua investitura ut supra facta, prefati dominus Opeccinus et Nicolosius, nominibus supradictis, dictam investituram atque concessionem dictorum feudorum et omnium et singulorum supradictorum spectantium et pertinentium ad predicta, gratanter, humiliter et cum reverentia quanta possunt acceptantes et dictos magnificum dominum, dominum ducem et consilium, nomine dicti comunis Ianue, nec non dictum comune Ianue in veros et legiptimos dominos et superiores ipsorum et cuiusque ipsorum nec non locorum et castrorum predictorum et eorum que ut supra concessa sunt et cuiuslibet eorum recognosscentes, eisdem magnifico domino duci et consilio, stipulantibus nomine et vice dicti comunis, corporaliter tattis scripturis, super quodam libro quem prefatus magnificus dominus, dominus dux tenebat in manibus, debite fidelitatis prestiterunt flexis genibus sacramentum secundum formam antiquam et novam traditam in prestatione sacramenti fidelitatis suo domino per vassalum, confitentes prefati dominus Opeccinus et Nicolosius, nominibus quibus supra, supradicta omnia et singula castra, loca, territoria, iurisdictiones, homines, iura et alia superius expresata fore et esse feudalia dicti comunis Ianue pro partibus antedictis et etiam ea a dicto comuni Ianue velut a vero et legiptimo domino / et superiori, de cetero habere, tenere et possidere in feudum nobile et gentile, antiquum, avitum et paternum, pro quo feudo et eius occaxione fidelitatem comuni Ianue iuraverunt, nominibus antedictis, prout superius continetur. Et promiserunt prefati dominus Opeccinus et Nicolosius, nominibus antedictis, dictis magnifico domino duci et consilio et michi notario infrascripto, tanquam publice persone officio publico stipulantibus et recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue, dicta castra et loca ut supra concessa et quodlibet ipsorum semper et quandocumque ad mandata comunis predicti etc. vel presidentium ipsi comuni qui sunt et pro tempore erunt de ipsis et quolibet ipsorum atque hominibus eorundem facere pacem, treguam et guerram nec non exercitum et cavalcatam et omnia alia et singula ad que tenebantur ante dictam vendictionem et tempore dicte vendictionis dictis dominis Manueli et Anthonio et predecessoribus ipsorum in dicto marchionatu Clavexane, quotiens per ipsum magnificum dominum ducem et consilium seu presidentes comuni Ianue qui pro tempore erunt fuerit nuntio, ambaxiata, licteris vel aliter requisitum. Que omnia et singula suprascripta prefati dominus Opeccinus et Nicolosius, suis et nominibus supradictis, actendere, complere et observare promisserunt et contra in aliquo non facere vel venire de iure vel de facto et aliqua ratione, causa, modo vel ingenio qui dici vel excogitari possit, sub pena dupli eius de quo contrafieret vel ut supra non observaretur, cum restitutione omnium et singulorum dampnorum, interesse et expensarum que propterea fierent litis et extra, ratis nichilhominus semper manentibus supradictis, si de dicti comunis Ianue sive presidentium dicto comuni processerit voluntate. Et proinde et ad sic observandum et totaliter adimplendum omnia et singula supradicta prefati dominus Opeccinus et Nicolosius, suis et nominibus antedictis, pignori obligaverunt et ypothecaverunt dictis magnifico domino, domino duci et consilio, stipulantibus et recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue, omnia et singula ipsorum bona mobilia et immobilia presentia et futura et etiam dictorum omnium de Linguilia superius positorum. Et de predictis tam prefati magnificus dominus, dominus dux et consilium quam dicti domini de Linguilia voluerunt et rogaverunt confici debere publicum instrumentum per me Petrum de Bargalio, notarium et comunis Ianue cancellarium infrascriptum. Acta sunt hec omnia Ianue, in palatio ducali, in salla capelle veteris, ubi nunc celebrantur consilia dicti comunis, anno dominice nativitatis MCCCLXXXVI, indictione nona secundum cursum Ian(ue), die prima decembris, post terzias, presentibus testibus vocatis et rogatis domino Anthonio de Cingulo, legum doctore, vicario ducali, domino Iohanne Cataneo et domino Bartholomeo de Iacopo, legum doctoribus, Conrado Mazurro et Maximo de Iudicibus, notariis et comunis Ianue cancellariis.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, suprascriptum presens instrumentum extractum, sumptum et exemplatum de foliacio instrumentorum compositorum per Petrum de Bargalio, notarium et cancellarium, vidi, legi, correxi et diligenter ascultavi cum originali auctentico scripto manu dicti Petri et, utrumque concordare inveniens, me subscripsi et publicavi cum signo et nomine meis in instrumentis apponi solitis, in testimonium premisorum, habens superinde auctoritatem, licentiam et potestatem michi ex iniuncto custodie privillegiorum dicti comunis officio actributam.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 563-569.

Sulla quietanza per la vendita del marchese di Clavesana

30 ottobre 1386

Gabriele Iudex, notaio e priore, è membro del Consiglio degli Anziani di Genova e presenzia come testimone a un atto del 30 ottobre 1386 rogato, fra gli altri, dal notaio e cancelliere del comune di Genova Massimo de Iudicibus.

227

1386, ottobre 30, Genova

Raffaele Doria, procuratore di Manuele ed Antonio del Carretto, rilascia quietanza a Brancaleone Grimaldi e Clemente de Prementorio, massari del comune di Genova, della somma di 60000 fiorini d’oro per l’acquisto di territori e beni nel marchesato di Clavesana, in Valle Arroscia, di cui al n. 225.

Quitacio facta comuni Ianue per .. procuratorem dictorum dominorum .. marchionum.

In nomine Domini amen. Raffael de Auria quondam Alexandri, civis Ianuensis, procurator et procuratoriis nominibus egregiorum dominorum Manuelis et Anthonii, marchionum de Carreto, cum pleno et sufficienti mandato et baylia ad infrascripta omnia et singula vigore publici instrumenti procurationis scripti in Calizano, manu Georgii de Valle de Montevico, notarii, hoc anno, die sexta octobris mensis instantis, et cuius quidem instrumenti tenor inferius est insertus, confessus fuit et etiam publice recognovit illustri et magnifico domino, domino Anthonioto Adurno, Dei gratia Ianuen- (sium) duci et populi deffensori, et eius consilio quindecim antianorum in sufficienti et legiptimo numero congregato et quorum antianorum qui interfuerunt nomina sunt hec: Gabriel Iudex, notarius, prior, Spagnolus Ferrandus, Symon Merega, Anthonius de Accurso, Thomas Barroya de Sancto Petro Arene, Bartholomeus de Vulturo, remolarius, // Bartholomeus de Begino de Sancto Martino de Irchis, Bartholomeus Pezonus, Bartholomeus Rubeus, speciarius, Iohannes de Morfino, Thomas Domesticus et Antonius Rex, et ad cautellam michi notario et cancellario infrascripto, tanquam publice persone officio publico stipulantibus et recipientibus nomine et vice comunis Ianue, se, dictis nominibus, ab ipsis magnifico domino duce et consilio seu a Branchaleone de Grimaldis et Clemente de Prementorio, massariis generalibus comunis Ianue, dantibus et solventibus de pecunia comunis, florenos sexaginta millia auri in modum infrascriptum: florenos viginti millia auri boni et iusti ponderis in pecunia numerata sibique, dictis nominibus, dictos florenos viginti millia auri integraliter tradditos, solutos et numeratos fuisse et esse in et super diversis banchis bancheriorum civitatis Ianue, de quibus et prout seriosius constat in cartulario dictorum massariorum anni presentis; item alios florenos viginti millia auri boni et iusti ponderis in pretio et valore locorum ducentorum comunis Ianue scriptorum super dictum Raffaelem, dictis nominibus, in compereta Venetorum, computatis dictis locis pro dictis florenis viginti millia auri ad rationem florenorum centum / pro quolibet loco; reliquos autem florenos viginti millia auri in banchis Anthonii Grilli et Batiste Lomelini, bancheriorum Ianue. Et sunt illi floreni sexaginta millia auri ad quos prefati magnificus dominus dux et consilium, nomine et vice dicti comunis Ianue, tenebantur et obligati erant dictis dominis Manueli et Anthonio et cuicumque legiptime persone pro ipsis pro pretio et nomine pretii et finito pretio vendictionis facte per ipsum Raffaelem, dictis nominibus, prefatis magnifico domino duci et consilio, recipientibus nomine et vice dicti comunis, de terris, castris, villis, locis, fortillitiis, possessionibus, territorio, hominibus, vassalis et iurisdictionibus vallis Arocie, marchionatus Clavexane, de qua quidem vendictione et etiam de contracarta post dictam vendictionem facta et recognita constant duo publica instrumenta scripta manu mei notarii et cancellarii infrascripti, hoc anno, die XXV octobris. Et de ipsis florenis sexaginta millibus se, dictis nominibus, ab ipsis magnifico domino duce et consilio, nomine dicti comunis stipulantibus, bene quietum et solutum vocavit et vocat, renuntians, dictis nominibus, exceptioni dictorum florenorum sexaginta millium auri pro pretio et valore dicte vendictionis ut supra non habitorum, non receptorum et non numeratorum, rei ut supra et infra sic non geste et sic non se habentis, doli mali, in factum actioni, condictioni sine causa et omni iuri, liberans, dictis nominibus dictorum dominorum Manuelis et Anthonii, et absolvens dictos magnificum dominum ducem et consilium et ad cautellam me dictum notarium et cancellarium infrascriptum, stipulantes et recipientes nomine et vice dicti comunis, et per nos dictum comune, subditos et eius bona a predictis florenis sexaginta millibus et qualibet parte ipsorum per acceptilacionem et acquilianam stipulationem verbis solepnibus introductas et faciens, dictis nominibus, eisdem magnifico domino duci et consilio et ad cautellam michi dicto notario et cancellario infrascripto, stipulantibus et recipientibus ut supra, de ipsis florenis sexaginta millibus et qualibet parte ipsorum finem, quietationem, liberationem, absolutionem omnimodam ac pactum de ulterius non pectendo, promisit et iuravit ad sancta Dei evangelia, tactis corporaliter sanctis scripturis, dictis nominibus, prefatis illustri domino duci et consilio et ad cautellam michi dicto notario et cancellario, stipulantibus et recipientibus ut supra, quod per ipsum, dictis nominibus, sive per dictos dominos Manuelem et Anthonium vel habentes seu habituros ab ipsis vel altero eorum causam nulla in perpetuum adversus dictos magnificum dominum ducem et consilium seu dictum comune vel singulares personas dicti comunis vel bona ipsorum fiet seu movebitur lis, actio, questio, petitio, requisitio in iudicio vel extra, sed quod presentem quietationem et omnia et singula supradicta prefati domini Manuel et Anthonius et uterque eorum in mensem unum proxime venturum ratifficabunt et approbabunt solepniter per publicum vel publica instrumenta cum confessionibus, solepnitatibus, renuntiationibus, promissionibus, clausulis et cautellis necessariis, debitis et opportunis ipsamque quietationem, ratifficationem et omnia et singula in ipsa contenta dicti domini Manuel et Anthonius et habentes et habituri ab ipsis et utroque eorum causam habebunt et tenebunt ratam, gratam et firmam, rata, grata et firma et contra in aliquo non facient vel venient aliqua ratione, causa vel ingenio, de iure vel de facto, sub pena dupli etc., ratis etc., sub ypotecha et obligatione bonorum ipsorum Manuelis et Anthonii habitorum et habendorum. Tenor autem instrumenti procurationis dicti Raffaelis, de quo supra fit mentio, ut infra subsequitur Actum Ianue, in palatio ducali, in salla capelle veteris, ubi nunc celebrantur consilia dicti comunis, anno dominice nativitatis MCCCLXXXVI°, indictione nona secundum cursum Ianuens(ium), die penultima octobris, post tertias et ante nonam, presente et consentiente venerabile viro, domino fratre Matheo, filio prefati domini Manuelis, et presentibus testibus vocatis et rogatis Conrado Mazurro et Maximo de Iudicibus, notariis et comunis Ianue cancellariis, Iohanne de Monteleone et Anthonio de Sancto Nazario, notariis, civibus Ianuensibus.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, suprascriptum presens instrumentum extractum, transumptum et exemplatum de foliacio instrumentorum compositorum et rogatorum per Petrum de Bargalio quondam Laurencii, notarium et cancellarium, vidi, legi, correxi et diligenter ascultavi cum auctentico originali scripto manu dicti Petri et utrumque concordare inveniens me subscripsi et publicavi cum signo et nomine meis in instrumentis apponi solitis in testimonium premisorum, habens superinde auctoritatem, licentiam et potestatem michi ex iniuncto custodie privillegiorum dicti comunis officio attributam.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 820-823.

Sulla vendita di Varazze, Celle ed Albisola a Genova

23 ottobre 1387

Massimo de Iudicibus, notaio e cancelliere del comune di Genova, presenzia come testimone a un atto di vendita del 23 ottobre 1387.

203

1387, ottobre 23, Genova

Emanuele Grillo, a nome di Salvagia, madre e tutrice testamentaria di Raffaele, Andrea, Dorino e Giovanni Doria, e Tommaso Spinola, procuratore di Corrado Doria, fratello dei suddetti, vendono al comune di Genova i diritti che competono loro su Varazze, Celle ed Albisola al prezzo di 4055 lire, 11 soldi, 1 denario.

De predictis.

In nomine Domini amen. Dominus Emanuel Grillus, legum doctor, actor et actorio nomine domine Salvagie, uxoris quondam domini Petri quondam domini Dorini de Auria, matris, tutricis et curatricis testamentarie Raphaelis, Andree, Dorini et Iohanis, filiorum et heredum dicti quondam domini Petri pro quatuor quintis partibus, ut de actoria ipsius patet publico instrumento scripto manu Anthonii Boni, notarii, MCCC ***, et pro qua domina Salvagia, dictis tutorio et curatorio nominibus, ipse dominus Emanuel, suo proprio et privato nomine, de rato habendo promisit et se facturum et curaturum ita et taliter cum effectu quod dicta domina Salvagia, dictis nominibus, semper et quandocunque ad instanciam et requisicionem infrascriptorum magnifici domini, domini .. ducis et consilii approbabit et ratifficabit infrascriptam vendicionem et omnia et singula in presenti instrumento contenta sub ypotheca et obligacione omnium bonorum ipsius domini Emanuelis presentium et futurorum, et Thomas Spinula quondam Cristiani, procurator et procuratorio nomine Conradi de Auria, filii condam prefati domini Petri et heredis ipsius pro reliqua quinta parte, ut de procuracione dicti Thome patet publico instrumento scripto manu Melchionis de Pineto, notarii, MCCC ***, facta prius subastacione, licitacione et deliberacione secundum formam capitulorum comunis Ianue de rebus infrascriptis venditis, ut de dicta subastacione et aliis actis apparet in actis curie domini .. vicarii domini .. potestatis Ianue scriptis manu Nicolai de Bellignano, notarii, anno presenti, diversis diebus, et de deliberacione predicta facta dicto Nicolao de Belignano, syndicario nomine comunis Ianue, apparet in dictis actis dicti domini .. vicarii scriptis manu Iacobi de Monelia, notarii, quondam Lanfranci, die *** mensis presentis, vendiderunt, cesserunt, traddiderunt et mandaverunt seu quasi magnifico et potenti domino, domino Anthonioto Adurno, Dei gratia Ianuensium duci et populi defensori, et eius consilio quindecim antianorum civitatis Ianue, quorum nomina inferius describuntur, et ad cautellam michi notario et cancellario infrascripto, tanquam publice persone officio publico stipulantibus et recipientibus nomine et vice comunis Ianue, terciam partem omnium et singularum partium quas filii et heredes dicti condam domini Dorini de Auria, avi predictorum, habebant in locis Varaginis, Cellarum et Albizole, que tercia pars spectabat et pertinebat dicto condam domino Petro, patri predictorum, iure successionis et hereditatis dicti condam domini Dorini et que tercia pars est residuum et complementum omnium partium omniumque iurium que dictus dominus Dorinus et successive dictus condam dominus Petrus habebant in dictis locis Varaginis, Cellarum et Albizole et in omnibus territorio et districtibus dictorum locorum, cum omnibus et singulis homagiis, fidelitatibus, pedagiis, pascuis, venacionibus, introytibus et redditibus, terris, domibus et possessionibus, iuribus, actionibus et racionibus, mero et mixto imperio et omnimoda iurisdicione quam seu que ipsi venditores, dictis nominibus, habent seu dictus condam dominus Petrus habebat in locis, hominibus, iuribus et iurisdicione locorum predictorum, nichil in ipsis heredibus dictorum quondam dominorum Dorini et Petri et alterius eorum retento, ad habendum, tenendum et possidendum et quidquid prefatis magnifico domino .. duci et consilio, dicto nomine, seu dicto comuni Ianue de cetero placuerit perpetuo faciendum iure proprietatis et iusto titulo empcionis, liberam et expedictam ab omni genere servitutis et exactionis preterquam a futuris mutuis, collectis et oneribus comunis Ianue de cetero prestandis et solvendis, ad que et quas subeundas et solvendas dicti venditores de cetero pro dictis rebus venditis minime teneantur, pro precio et finito precio librarum quatuor milium quinquaginta quinque, soldorum undecim et denarii unius ianuinorum, quas dicti d(omini) Emanuel et Thomas, dictis nominibus, confessi fuerunt prefatis magnifico domino .. duci et consilio et michi dicto notario et cancellario, stipulantibus et recipientibus nomine quo supra, sese dictis nominibus, a prefatis magnifico domino .. duce et consilio, dicto nomine, seu a dicto comuni habuisse et recepisse in Nicolao Iambono et Neapoliono de Auria, massariis generalibus dicti comunis, et de ipso precio dicti d(omini) Emanuel et Thomas, dictis nominibus, sese bene quietos et solutos vocaverunt et vocant, renunciantes, dictis nominibus, excepcioni dicte quantitatis peccunie ut supra non habite et non recepte, presentis vendicionis non facte, rei ut supra et infra sic non geste vel sic non se habentis, doli mali, metus, in factum accioni, condicioni sine causa vel ex iniusta causa et omni alii iuri. Et si plus valet dicta tercia pars parcium predictarum ut supra vendita dicto precio, scientes dicti venditores, dictis nominibus, ipsorum venditorum veram extimacionem, illud plus dicti d(omini) Emanuel et Thomas, dictis nominibus, prefatis magnifico domino .. duci et consilio, dicto nomine, et michi dicto notario et cancellario, stipulantibus et recipientibus nomine quo supra, donavit et remisit mera, pura, libera et irrevocabili donacione inter vivos, que iure ingratitudinis vel aliquo alio iure revocari non possit, renunciantes, dictis nominibus, legi dicenti donacionem propter ingratitudinem revocari posse et legi qua subvenitur deceptis ultra dimidiam iusti precii et omni alii iuri. Possessionem quoque et dominium predictorum ut supra venditorum dicti d(omini) Emanuel et Thomas, dictis nominibus, confitentur prefatis magnifico domino .. duci et consilio et michi dicto notario et cancellario, stipulantibus nomine dicti comunis Ianue, et per nos dicto comuni corporaliter tradidisse, constituentes se, dictis nominibus, predicta per eos, dictis nominibus, ut supra vendita nomine dicti comunis Ianue precario tenere et possidere donec prefati dominus .. dux et consilium, dicto nomine, seu dictum comune Ianue de ipsis possessionem acceperint seu acceperit corporalem, quam accipiendi et deinceps perpetuo retinendi dicti d(omini) Emanuel et Thomas, dictis nominibus, prefatis domino .. duci et consilio, dicto nomine, et michi dicto notario, ut supra stipulantibus, et per nos dicto comuni / Ianue omnimodam licentiam et facultatem dederunt et concesserunt sua ipsorum domini .. ducis et consilii, dicto nomine, propria auctoritate et sine alicuius iudicis vel magistratus auctoritate, licentia vel decreto. Insuper ex dicta causa et pro dicto precio, dicti d(omini) Emanuel et Thomas, dictis nominibus, cesserunt, transtulerunt et mandaverunt seu quasi prefatis magnifico domino .. duci et consilio et michi dicto notario et cancellario, stipulantibus et recipientibus nomine dicti comunis Ianue ut supra, et per nos dicto comuni omnia iura, actiones et raciones reales et personales, utiles et dirrectas, mixtas, rei persecutorias et penales et alias quascunque cuiuscunque generis et speciei que et quas dicti d(omini) Emanuel et Thomas, dictis nominibus, seu dicti fratres habent et eisdem, dictis nominibus, compectunt et competere possunt seu possent vel unquam melius compecierunt in predictis venditis ut supra vel pro ipsis vel occasione ipsorum, ita ut dictis iuribus, actionibus et racionibus uti possint, agere, experiri, excipere, replicare, transigere et pacisci, defendere, consequi et se tueri et omnia et singula demum facere que dicti d(omini) Emanuel et Thomas, dictis nominibus, seu dicti fratres facere possunt, possent vel unquam melius potuerunt, constituentes dicti d(omini) Emanuel et Thomas, dictis nominibus, prefatos dominum .. ducem et consilium et me dictum notarium et cancellarium, dicto nomine stipulantes, et per nos dictum comune Ianue in dictis iuribus, actionibus et racionibus procuratores ut in rem propriam dicti comunis Ianue, promictentes dicti d(omini) Emanuel et Thomas, dictis nominibus, prefatis domino .. duci et consilio et michi dicto notario et cancellario, stipulantibus et recipientibus nomine quo supra, predictam terciam partem et omnia et singula per eos, dictis nominibus, ut supra vendita non impedire nec subtrahere nec impedire vel subtrahere volenti consentire, sed pocius ipsam et ipsa et quodlibet eorum eisdem domino .. duci et consilio, dicto nomine, et dicto comuni Ianue legiptime deffendere, auctorizare, expedire et disbrigare a quacunque persona, corpore, collegio et universitate et in se, dictis nominibus, et altero eorum suscipere et subire omne iudicium omnemque litem et questionem quod seu quam fieri seu moveri contigerit contra dictum comune Ianue in dicta tercia parte ut supra vendita pro ipsa vel occasione ipsius seu in vel pro aliquibus predictorum venditorum ut supra. Quam quidem vendicionem et iurium cessionem et omnia et singula supradicta dicti d(omini) Emanuel et Thomas, dictis nominibus, promiserunt et convenerunt prefatis magnifico domino .. duci et consilio et michi dicto notario et cancellario, stipulantibus et recipientibus nomine quo supra, ratam et firmam et rata et firma habere perpetuo et tenere et ut supra actendere, complere et observare et contra non facere vel venire aliqua racione, causa, modo vel ingenio qui dici vel excogitari possit, de iure vel de facto, etiam si de iure possent, sub pena dupli valimenti dicte tercie partis et omnium supra venditorum quo nunc vallent vel pro tempore melius valuerint et eius in quo sive de quo contrafacum foret vel ut supra non observatum, cum restitucione dampnorum, interesse et expensarum que propterea fierent litis et extra stipulata solempniter et promisa, ratis manentibus supradictis, et sub ypotheca et obligacione bonorum ipsorum, dictis nominibus, sive dictorum fratrum presentium et futurorum, iurantes dicti d(omini) Emanuel et Thomas, dictis nominibus, ad sancta Dei evangelia, corporaliter tactis scripturis, predicta omnia et singula rata et firma habere et tenere et ut supra actendere, complere et observare et contra non facere vel venire aliqua racione, occasione vel causa que dici vel excogitari possit. Quibus omnibus et singulis sapiens vir, dominus Benedictus de Sublaco de ***, legum doctor, vicarius domini .. potestatis Ianue et districtus, pro tribunali sedens in loco infrascripto, quem sibi ad hec pro iuridico, solempni, ydoneo et compectenti ellegit, decrevit et deputavit, causa plene cognita, suam et comunis Ianue auctoritatem interposuit pariter et decretum, laudans, statuens, decernens et pronuncians predictam vendicionem et omnia et singula supradicta ratam et firmam et rata et firma esse et esse debere et optinere et obtinere debere perpetuam roboris firmitatem et infringi vel revocari non posse aliqua racione, occasione vel causa que dici vel excogitari posset. Et de predictis prefati magnificus dominus .. dux et consilium mandaverunt dictique d(omini) Emanuel et Thomas, dictis nominibus, rogaverunt confici debere publicum instrumentum per me Anthonium de Credentia, notarium et ipsorum domini .. ducis, consilii et comunis Ianue cancellarium infrascriptum. Nomina vero dictorum dominorum antianorum qui predictis interfuerunt sunt hec: Melchion de Petrarubea, prior, Iullianus Capurrus, Griffedus de Benama, Dexerinus Ricius, filator, Anthonius de Clavaro, balistarius, Iohannes de Albario, notarius, Iacobus de Conforto, Steffanus de Cambiaxio de Pulciffera, Obertus de Gazio de Boliasco, Martinus Iustinianus, bancherius, et Cosmas de Struppa. Actum Ianue, in salla parva cancellarie veteris palacii ducalis comunis Ianue, anno dominice nativitatis MCCCLXXXVII°, indicione Xª secundum cursum Ianue, die mercurii XXIIIª octobris, paulo post vesperas, presentibus testibus vocatis specialiter et rogatis Petro de Bargalio et Masimo de Iudicibus, notariis et cancellariis, ac Nicolao de Sigestro, notario, filio Pasqualis.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui et rogatus presens instrumentum composui et scripsi.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 693-698.

Sull’infeudazione della metà di Finale

16 marzo 1387

Massimo de Iudicibus, notaio e cancelliere del comune di Genova, presenzia come testimone a un atto del 16 marzo 1387.

215

1387, marzo 16, Genova

Il comune di Genova rinnova a Lazzarino del Carretto, anche a nome del fratello Carlo e del nipote Giorgino, l’infeudazione della metà di Finale, un tempo appartenente a Manuele ed Antonio del Carretto.

Donacio in feudum dimidie Finarii facta dominis Lazarino et Karolo de Carreto.

In nomine Domini amen. Magnificus et potens dominus, dominus Anthoniotus Adurnus, Dei gratia Ianuensium dux et populi defensor, et consilium quindecim sapientum antianorum in sufficienti et legiptimo numero congregatum et illorum de dicto consilio qui interfuerunt nomina sunt hec: Franciscus Leardus, draperius, prior, Anthonius de Paulo, Nicolaus de Molazana, Nicolaus Bochonus de Sturla, Nicolaus Cima de Predis, Iohanes de Langasco, Leonardus de Rosio, Petrus Cazanus, Iohanes de Goano, Anthonius de Noali de Begali, Cosmas Tarigus, Iohanes de Sigestro et Iohanes de Lavania, notarius, habentes noticiam et certam scientiam de quadam sententia seu arbitramento lata et promulgato per eundem magnificum dominum Anthoniotum Adurnum, arbitrum et arbitratorem ellectum et asumptum inter Conradum Mazurrum, notarium, syndicum et syndicario nomine comunis Ianue, ex una parte, et nobiles et egregios viros, dominos Lazarinum et Karolum, marchiones de Carreto, ex una alia parte, ac nobiles et egregios viros, dominum Manuelem quondam domini Frederici, marchionem Cravexane, et dominum Iohanem de Saluciis, ex marchionibus Cravexane, ex una alia parte, et nobiles et egregios viros, dominos Manuelem quondam domini Enrici et Anthonium quondam domini Alerami, marchiones de Carreto, ex una alia parte, et etiam inter dictum Conradum, dicto syndicario nomine dicti comunis Ianue, ex una parte, et dictos dominos Lazarinum et Karolum, marchiones de Carreto, ex una alia parte, ac dictos dominos Manuelem de Cravexana et Iohanem de Saluciis, marchiones Cravexane, ex una alia parte, de qua sententia apparet publico instrumento scripto manu mei Anthonii de Credentia, notarii et cancellarii infrascripti, MCCCLXXXV°, die XXIª marcii, et in qua sententia continetur articulus tenoris infrascripti « Item pronunciamus et declaramus quod postquam dictum comune receperit dictam dactionem medietatis Finarii, possessionem et iuramentum hominum, territorii et iurium predictorum, ut superius dictum est, a dictis dominis Manuele et Anthonio, marchionibus de Carreto, quod de predicta medietate Finarii cum hominibus, territorio, castris et fortiliciis, salvo Castro Francho quod libere remanere debeat comuni Ianue, debeat et teneatur ipsum comune Ianue incontinenti infeudare et in feudum nobile et gentile concedere dictis dominis Lazarino et Karolo, marchionibus de Carreto, pro se et heredibus suis, ipsis dominis Lazarino et Karolo investituram petentibus, et qui iurare debeant et teneantur dicto comuni seu persone legiptime pro ipso comuni et iuramentum fidelitatis prestare, cum omnibus capitulis nove fidelitatis et veteris, ita tamen quod sub ista infeudacione intelligatur exceptum quod contra comune Ianue homines supradicti venire non possint nec debeant et hoc salvo et expreso, scilicet quod non possint vel debeant venire contra comune Ianue, in ceteris dictum comune Ianue teneatur absolvere dictos homines a iuramento fidelitatis prestito dicto comuni et dictum sacramentum per dictos homines fieri facere dictis dominis Lazarino et Karolo » habentes etiam noticiam et certam scientiam de quadam concessione et recognicione feudi de dimidia castri, burgi et territorii Finarii et iuribus atque pertinentiis infrascriptis per dominum Iohanem de Innocentibus, iuris peritum, et Lucianum Paiucium, syndicos et syndicario nomine comunis Ianue, concessa seu facta in Finario domino Karolo, marchioni de Carreto, nomine suo proprio et etiam nomine et vice domini Lazarini, fratris sui, nec non nomine et vice domini Georgini quondam domini Enriceti, marchionis de Carreto, nepotis eorum, in observacione et totali execucione suprascripte sententie arbitralis, prout de predictis lactius et seriosius apparet publico instrumento scripto in Finario, manu mei dicti notarii et cancellarii infrascripti, M°CCCLXXXV°, die prima maii, et etiam habentes noticiam de sacramento fidelitatis comuni Ianue sive dictis syndicis et procuratoribus ipsius, syndicario nomine dicti comunis, prestito per Vadinum Cardonum, Anthonium Venturam, Bartholomeum Mazuchum, Petrum Rogerium, Franciscum de Vale, Iohanem Scandolionum, Petrum Montanarium, Laurentium Bezaciam, Rollandum Plathealem, Anthonium Zachonum et Iacobum Guillelmotum, syndicos et syndicario nomine universitatum, hominum, compagnarum, villarum et territorii Finarii, pro dicta dimidia, de quo sacramento constat alio publico instrumento scripto Finarii, manu mei dicti notarii et cancellarii infrascripti, dicta die prima maii, M°CCCLXXXV° 3, et volentes prefati magnificus dominus .. dux et consilium, nomine et vice dicti comunis Ianue, prefatis dominis Lazarino, Karolo et Georgino ad cautellam confirmare, approbare atque ratifficare omnia et singula gesta per dictos domin(os) Iohanem de Innocentibus, iuris peritum, et Lucianum Paiucium, syndicario nomine quo supra, nec non eidem domino Lazarino, nominibus quibus supra, feudum de novo concedere et eundem, dictis nominibus, investire de gracia speciali de infrascripta dimidia castri et burgi Finarii cum iuribus et pertinentiis infrascriptis, omni modo, via, iure et forma quibus melius potuerunt, nomine et vice comunis Ianue, dederunt et concesserunt et dant et concedunt in nobile et gentile feudum prefato egregio domino Lazarino, marchioni de Carreto, presenti et requirenti pro se et nomine et vice dicti domini Karoli, fratris sui, et vice et nomine domini Georgini, nati quondam domini Enriceti, nepotis ipsorum dominorum Lazarini et Karoli, nec non procuratoriis nominibus dictorum dominorum Karoli et Georgini, prout de dictis procuracionibus apparet publicis instrumentis, videlicet instrumento procuracionis facte per dictum dominum Karolum, scripto in castro Zuchareli, manu Luchini Obertati de Castro Veteri, sacri Imperii auctoritate notarii, die VIIIIa februarii proxime preteriti, et alio instrumento procuracionis facte per dictum dominum Georginum, scripto in Castro Govoni Finarii, manu Bertrami Pagani, imperiali auctoritate notarii, die Xª februarii proxime preteriti, et quorum tenores inferius sunt inserti, pro se ipsis nec non pro heredibus et successoribus ipsorum et cuiuslibet eorum descendentibus ex eis et quolibet ipsorum masculis sive feminis, defficientibus tamen masculis prelibatis, ita quod presens feudum et iura feudalia transeant et transire possint ad quoscunque / successores descendentes predictos dum tamen sint ex domo de Carreto, etiam quantumcunque natura feudi istud minime de iure alias importaret, illam dimidiam burgi, castri, villarum, territorii, hominum, iurium et iurisditionum quaru(m)cunque Finarii que spectabat et pertinebat dominis Manueli quondam domini Enrici et Anthonio quondam domini Allerami, marchionibus de Carreto, et postea spectavit et pertinuit ad comune Ianue vigore et ex forma dicte sententie arbitralis et etiam vigore et ex forma permutacionis et recompensacionis facte dicto comuni Ianue per dictos dominos Manuelem et Anthonium, de qua constat alio publico instrumento, scripto in castro Plebis, manu mei iam dicti notarii et cancellarii infrascripti, MCCCLXXXV, die XIIIIa aprilis, cum omnibus iuribus et pertinentiis dicte dimidie dictorum burgi, castri, villarum et territorii et cum hominibus, homagiis et iurisdicionibus Finarii spectantibus ad dictam dimidiam, ipsisque hominibus remiserunt et remictunt, nomine quo supra, omne ius dictis syndicis sive dicto comuni Ianue quesitum per dictum iuramentum fidelitatis prestitum dictis syndicis, dicto syndicario nomine comunis Ianue, per dictos homines burgi, villarum et territorii Finarii pro dicta dimidia, nichil penitus in ipsis syndicis, dicto nomine, seu in dictum comune Ianue retento occasione dicti iuramenti, nisi solummodo quod prefati homines per se vel heredes suos non possint vel debeant perpetuo venire, facere vel esse contra comune Ianue, ipsumque dominum Lazarinum, pro se et nomine et vice dictorum dominorum Karoli et Georgini ac heredum, successorum et descendentium predictorum humiliter requirentem et postulantem, prefati magnificus dominus .. dux et consilium, nomine et vice dicti comunis Ianue, investiverunt et investituram fecerunt de locis, rebus et iuribus supradictis per ensem quem eidem domino Lazarino, nominibus quibus supra, prefatus magnificus dominus .. dux in manibus traddidit cum omnibus et singulis solempnitatibus atque clausulis neccessariis ac etiam opportunis et que ad solempnem investituram nobilis et gentilis feudi de iure vel consuetudine quomodolibet requiruntur. Qui dominus Lazarinus, suo nomine et nomine et vice dictorum dominorum Karoli, fratris sui, et Georgii, nepotis eorum, pro quibus et quolibet eorum ad cautellam de rato habendo promisit prefatis magnifico domino .. duci et consilio ac michi sepedicto notario et cancellario infrascripto, tanquam publice persone officio publico stipulantibus et recipientibus nomine et vice dicti comunis Ianue, et se facturum et curaturum ita et sic quod dicti domini Karolus et Georgius ratifficabunt et approbabunt omnia et singula supra et infrascripta per publicum vel publica instrumenta infra menses tres proxime venturos magnifico domino .. duci et consilio in formam publicam presentandum vel presentanda, sub ypotheca et obligacione omnium bonorum ipsius domini Lazarini presentium et futurorum et, nomine et vice heredum et successorum ipsorum dominorum Lazarini, Karoli et Georgini et cuiuslibet eorum, promisit dictis magnifico domino .. duci et consilio ac michi dicto notario et cancellario, dicto nomine dicti comunis Ianue stipulantibus, et super libro quem prefatus magnificus dominus .. dux tenebat in manibus ipse dominus Lazarinus, dictis nominibus, iuravit ad sancta Dei evangelia, tactis scripturis, quod ipsi domini Lazarinus, Karolus et Georginus et quilibet eorum et ipsorum et cuiuslibet eorum heredes et successores erunt boni et fideles vassali dicti comunis Ianue de dicta dimidia burgi, castri, villarum et territorii Finarii et iuribus eiusdem et dicto comuni Ianue facient et observabunt et quilibet eorum faciet et observabit omnia et singula que boni et fideles vassali facere et observare debent, tenentur et consueverunt domino suo et que requiruntur ex forma investiture nove fidelitatis et veteris cum omnibus suis clausulis, solempnitatibus et capitulis opportunis que requiruntur ex forma dictorum capitulorum et predicta omnia et singula promisit actendere, complere et observare, suo et nominibus quibus supra, per se ipsos et heredes et successores ipsorum et cuiuslibet eorum perpetuo et non contrafacere vel venire sub vinculo sacramenti et pena et penis introductis ex forma infeudacionum et investiturarum nove fidelitatis et veteris. Et versa vice prefati magnificus dominus, dominus .. dux Ianuensium etc. et consilium antianorum, nomine dicti comunis Ianue, promiserunt dicto domino Lazarino, pro se et dictis dominis Karolo et Georgino suisque et eorum cuiuslibet heredibus et successoribus solempniter stipulanti, quod dictum comune Ianue et presidentes ipsi comuni faciet et observabit seu facient et observabunt omnia et singula ad que tenentur et obligati sunt domini bonis et fidelibus vassalis secundum formam dictarum infeudacionum. Tenores dictorum instrumentorum procuracionum de quibus supra fit mencio sunt hii:

In Christi nomine amen. Anno Domini MCCCLXXXVII°, indicione Xª, die VIIII° mensis februarii. Magnificus et potens dominus Karolus de Carreto, marchio Saone, natus inclite et recolende memorie domini Georgii de Carreto, marchionis Saone, omni modo, iure et forma quibus melius potuit, fecit, constituit et ordinavit suum certum nuncium et indubitatum procuratorem, actorem et nuncium specialem et quicquid de iure melius esse potest magnificum et potentem militem, dominum Lazarinum de Carreto, marchionem Saone, fratrem suum, licet absentem tanquam presentem, ad comparendum se in civitate Ianue coram illustre et excelso domino, domino Anthonioto Adurno, Dei gracia Ianuensium duce et populi defensore eiusque consilio quindecim antianorum dicte civitatis et quibuscu(n)que aliis personis et officialibus representantibus comunitatem dicte civitatis et ad cassandum coram ipsis vel aliquibus eorum, irritandum, cancellandum et anullandum, cassari, irritari et anullari faciendum omnem infeudacionem et investituram factas per dominos Iohanem de Innocentibus, legum doctorem, et Lucianum Paiucium, syndicos et syndicario nomine dicti comunis, eidem magnifico domino constituenti et domino Georgino de Carreto eius nepoti, recipientibus ipsorum propriis nominibus ac nomine et vice prefati magnifici militis domini Lazarini, procuratoris sui, de dimidia loci seu burgi Finarii, castrorum, villarum, iurisdicionis omnimode et hominum dicti loci, quam magnifici et potentes domini Manuel et Anthonius de Carreto, ex marchionibus Saone, olim tenebant et possidebant ac consueverant tenere et possidere nec non omnes et singulas promisiones, obligaciones et fidelitates factas et prestitas per ipsos dominos .. marchiones, suis et dicto nomine, / dictis syndicis, syndicario nomine dicti comunis Ianue, et per eos ipsi comuni occasione vassalagii dicte medietatis burgi Finarii, castrorum, villarum, hominum et iurisdicionis superius declarate, cum promisionibus, obligacionibus, renunciacionibus et solempnitatibus debitis pariter et cautella, de quibus infeudacionibus, promisionibus et obligacionibus constat publicis instrumentis scriptis manu Anthonii de Credentia, notarii et comunis Ianue cancellarii, millesimo, indicione et die in dictis instrumentis descriptis, et omnia et singula in dictis instrumentis contenta cassandum, irritandum et anullandum ut supra. Item ad petendum, requirendum et recipiendum de novo per se et heredes prefati domini constituentis masculos et feminas, dato quod natura feudi hoc non pateretur, infeudacionem et investituram dicte dimidie burgi Finarii, castrorum, villarum, hominum et iurisdicionis predicte, quam prefati domini Manuel et Anthonius de Carreto olim consueverant tenere et possidere ut supra, sub pactis et modis quibus ipsi domino procuratori placuerit et videbitur convenire, et ad policendum et prestandum predicto domino .. duci et eius consilio quindecim antianorum comunis Ianue seu quibuscunque aliis personis et officialibus ipsum comune representantibus sacramentum fidelitatis et vassalagii iam dicte dimidie dicti burgi, castrorum, villarum, hominum et iurisdicionis eiusdem pro dicta dimidia olim possessa per dictos dominos Manuelem et Anthonium de observandis omnibus et singulis ad que de iure tenebitur et que in sacramento fidelitatis tam veteris forme quam nove continetur et ipsum dominum constituentem et eius bona pro premissis effectualiter observandis submictendum et obligandum cum pena, penis, pactis, modis, condicionibus et renunciacionibus quibus prefato domino, eius procuratori, placuerit et videbitur expedire ad ipsius omnimodam et liberam voluntatem, dans et concedens dictus dominus constituens prelibato magnifico domino .. procuratori suo plenam et omnimodam potestatem ac generale mandatum cum libera administracione ac etiam speciale in casibus a iure requisitis predicta omnia et singula faciendi, procurandi et adimplendi cum omnibus et singulis ab eis dependentibus, emergentibus et conexis nec non promictens dictus dominus constituens michi notario infrascripto, ut publice persone et officio publico stipulanti et recipienti nomine et vice omnium quorum interest, intererit vel interesse poterit in futurum, se semper et perpetuo rata, firma et grata habiturum et actendere et observare omnia et singula que per. dictum magnificum dominum procuratorem suum in premissis, super premissis, pro premissis et quolibet premisorum et quibuscunque aliis ab eis dependentibus et conexis ut supra fuerint gesta, facta, procurata aut operata, sub ypotheca et obligacione omnium bonorum ipsius domini constituentis presentium et futurorum. Actum in Zucharello, in castro dicti loci, Thomao Ghiglocio de Castro Veteri, Roberto Spartavecio de Modena et Iohanino Scalano de Stalanello testibus vocatis et rogatis. De quibus omnibus prefatus dominus constituens precepit per me notarium infrascriptum fieri publicum instrumentum cum consilio sapientis, si fuerit opportunum. Et ego Luchinus Obertatus de Castro Veteri, sacri Imperii auctoritate notarius, hiis omnibus interfui vocatus et rogatus et hanc cartam sic scripsi.

In nomine Domini amen. Anno Domini M°CCCLXXXVII°, indicione Xª, die decima mensis februarii. Magnificus et potens dominus Georgius de Carreto, marchio Saone, natus inclite et recollende memorie domini Enriceti de Carreto, marchionis Saone, omni modo, iure et forma quibus melius potuit, fecit, constituit et ordinavit suum certum et indubitatum procuratorem, actorem et nuncium specialem et quidquid de iure melius esse potest magnificum ac potentem militem, dominum Lazarinum de Carreto, marchionem Saone, eius patruum, licet absentem tanquam presentem, ad comparendum se in civitate Ianue coram illustre et excelso domino, domino Anthonioto Adurno, Dei gratia Ianuensium duce et populi defensore, et eius consilio quindecim antianorum dicte civitatis et quibuscunque aliis personis et officialibus representantibus comunitatem dicte civitatis et ad cassandum, irritandum, cancellandum et anullandum, cassari, irritari et anullari faciendum omnem infeudacionem et investituram factas per dominos Iohanem de Innocentibus, legum doctorem, et Lucianum Paiucium, syndicos et syndicario nomine dicti comunis, magnifico et potenti domino Karolo de Carreto, ex marchionibus Saone, eius patruo, et ipsi Georgino, recipientibus ipsorum propriis nominibus ac nomine et vice magnifici militis domini Lazarini prefati, de dimidia loci Finarii, castrorum, villarum, iurisdicionis et hominum dicti loci, quam magnifici et potentes domini Manuel et Anthonius de Carreto, ex marchionibus Saone, olim tenebant et possidebant et consueverant tenere et possidere nec non omnes promissiones, obligaciones et fidelitates factas et prestitas per ipsos dominos marchiones, suis et dicto nomine, dictis syndicis, syndicario nomine dicti comunis Ianue, et per eos ipsi comuni occasione vassalagii dicte medietatis dicti burgi Finarii, castrorum et villarum ac hominum et iurisdicionis superius declarate, cum promisionibus, renunciacionibus, obligacionibus et solemnitatibus debitis pariter et cautella, de quibus infeudacione, promisionibus et obligacionibus constat publicis instrumentis rogatis manu Anthonii de Credentia, notarii et comunis Ianue cancellarii, millesimo, indicione et die in dictis instrumentis descriptis, et omnia et singula in dictis instrumentis contenta cassandum, irritandum et anullandum ut supra. Item ad petendum, requirendum et recipiendum de novo per se et heredes suos masculos et feminas, dato quod natura feudi hoc non pateretur, infeudacionem et investituram dicte dimidie burgi Finarii, castrorum, villarum, hominum et iurisdicionis predicte, quam dicti domini Manuel et Anthonius de Carreto olim consueverant tenere et possidere ut supra, sub pactis et modis quibus ipsi domino procuratori placuerit et videbitur convenire, et ad policendum et prestandum predicto domino .. duci et eius consilio quindecim antianorum comunis Ianue seu quibuscunque aliis personis et officialibus ipsum comune representantibus sacramentum fidelitatis et vassalagii dicte dimidie dicti burgi, castrorum, villarum, hominum et iurisdicionis eiusdem de observandis omnibus et singulis ad que de iure tenebitur et que in sacramento fidelitatis tam veteris forme quam nove continetur pro dicta medietate et ipsum dominum constituentem et eius bona pro premissis effectualiter observandis submictendum et obligandum, cum pena, penis, pactis, modis, condicionibus et renunciacionibus quibus dicto domino, eius procuratori, placuerit et videbitur expedire ad ipsius omnimodam et liberam voluntatem, dans et concedens dictus dominus constituens prefato magnifico domino procuratori suo plenam et omnimodam po/testatem ac generale mandatum, cum libera administractione et etiam speciale in casibus a iure requisitis, predicta omnia et singula faciendi, procurandi et adimplendi cum omnibus et singulis ab eis dependentibus, emergentibus et conexis nec non promictens dictus dominus .. constituens michi notario infrascripto, ut publice persone et officio publico stipulanti et recipienti nomine et vice omnium quorum interest, intererit vel interesse poterit in futurum, ac etiam iurans ad sancta Dei evangelia, tactis corporaliter scripturis, se semper et perpetuo grata, firma et rata habiturum ac actendere et observare omnia et singula que per dictum dominum procuratorem suum in premissis, super premissis, pro premissis et quolibet premisorum et quibuscunque aliis ab eis dependentibus et conexis ut supra fuerint gesta, facta aut procurata, sub ypotheca et obligacione omnium bonorum suorum presentium et futurorum. De quibus omnibus dictus dominus constituens precepit per me notarium infrascriptum fieri publicum instrumentum, consilio sapientis. Actum in castro Gavoni Finarii, in talamo caminate nove dicti castri, presentibus domino Luchino Pagano, iuris perito, vicario Finarii, Honoflio Pagano, vicecomite Finarii et Planexino Vacha, de dicto loco Finarii, testibus vocatis et rogatis. (S.T.) Et ego Beltramus Paganus, imperiali auctoritate notarius, hiis omnibus et singulis interfui, vocatus et rogatus hanc cartam sic scripsi.

Et de predictis prefati magnificus dominus, dominus .. dux etc. et consilium ac dictus nobilis dominus Lazarinus mandaverunt et rogaverunt confici debere publicum instrumentum per me supradictum Anthonium de Credentia, notarium et ipsorum magnifici domini, domini .. ducis, consilii et comunis Ianue cancellarium infrascriptum. Acta sunt predicta Ianue, in salla capelle veteris palacii ducalis comunis Ianue, ubi nunc consilia celebrantur, anno dominice nativitatis M°CCC°LXXXVII°, indicione nona secundum cursum Ianue, die sabati XVIª marcii, circha horam meridiei, presentibus testibus vocatis specialiter et rogatis sapiente viro, domino Anthonio de Cingulo, legum doctore, Aldebrando de Corvaria, Conrado Mazurro, Petro de Bargalio et Masimo de Iudicibus, notariis et cancellariis comunis Ianue.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui et rogatus prescriptum instrumentum composui et scripsi.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 764-773.

Sulla vendita di Belforte a Genova

27 giugno 1388

Massimo de Iudicibus, notaio e cancelliere del comune di Genova, stila e controfirma un atto di vendita del 27 giugno 1388.

25

1388, giugno 27, Genova

Rosato Spinola di San Luca vende al comune di Genova il castello, il borgo e il territorio di Belforte, nella diocesi di Tortona, con le relative dipendenze al prezzo di 1300 lire.

Empcio castri, burgi et territorii Belfortis.

In nomine Domini amen. Nobilis vir Rosatus Spinula de Sancto Luca, filius et heres quondam d(omini) Lanfranci Spinule, iure proprio et in perpetuum, per se suosque heredes, vendidit, dedit, cessit et traddidit illustri et magnifico domino, domino Anthonioto Adurno, Dei gratia Ianuensium duci et populi defensori et eius ven(erabili) consilio dominorum quindecim antianorum, quorum nomina sunt hec: Dulzaninus Dulzanus, prior, Iohannes de Fontanegio, notarius, Petrus Scarella, Anthonius de Benedicto, Petrus de Canali, Clemens de Prementorio, Iacobus de Pedemonte de Pulciffera, Nicolaus Iambonus, Nicolaus de Turre, Iohanes Macia et Henricus Tonsus ac michi notario et comunis Ianue cancellario infrascripto, tanquam publice persone officio publico ementibus, stipulantibus et recipientibus nomine et vice dicti comunis Ianue, castrum, burgum et vilam vocatum Belforte, positum ultra iugum, in dyocesi Terdonensi, et cui castro, burgo et ville et eius territorio coheret ab una parte territorium Uvade, ab alia parte territorium Taioli, ab alia parte territorium Rossilioni et ab alia parte iugum et si qui alii sunt veriores vel clariores confines, in quo poderio includitur villa et territorium, olim vocatum Uxetium, cum mero et mixto imperio, territorio, iurisdicione, hominibus, fidelitate hominum, exercitibus et cavalcatis, vassalis, servis, ancilis, fodris, placitis, quintis et quartis, dacitis, albergariis, bandis, condicionibus, prestacionibus, terris, pratis, vineis, molendino, castagnetis, boschis, possessionibus, in aquis, paludibus et avocaciis dictis castro, burgo et ville quomodocunque spectantibus et pertinentibus et cum omnibus et singulis iuribus et iurisdicionibus dicto Rosato in dictis castro, burgo et villa et aliis superius specificatis et expresatis quomodocunque et qualitercunque spectantibus et pertinentibus et cum omnibus terris, molendino et possessionibus dicti Rosati in dicto territorio situatis, ad habendum, tenendum et possidendum et quicquid prefatis magnifico domino .. duci et consilio, nomine et vice comunis Ianue, de cetero placuerit faciendum et cum omnibus et singulis que infra predictos continentur confines vel alios si qui forent et cum omni usu et requisicione dictis castro, burgo et ville spectanti et pertinenti, liberum et expedictum ab omni onere servitutis seu obligacionis. Possessionem quoque et dominium dictorum castri, burgi et ville, hominum et omnium aliorum superius specificatorum et expresatorum dictus Rosatus confitetur se dedisse et traddidisse seu quasi prefatis magnifico domino .. duci et consilio, nomine et vice comunis Ianue recipientibus, constituens se predicta omnia et singula precario nomine possidere seu quasi nomine et vice dicti comunis Ianue quousque de predictis et quolibet predictorum possessionem seu quasi acceperint corporalem, quam accipiendi sua propria auctoritate eisdem magnifico domino .. duci et consilio licentiam dedit et concessit pro precio et finito precio librarum mille trecentarum ianuinorum. Quod precium dictus Rosatus venditor confessus fuit habuisse et recepisse a prefatis magnifico domino .. duce et consilio, nomine et vice dicti comunis Ianue et pro ipso comuni, renuncians excepcioni dicti precii non habiti et non recepti, presentis vendicionis non facte, rei sic ut supra et infra non geste vel aliter se habentis, doli mali, metus, in factum actioni, condicioni sine causa vel ex iniusta causa et omni alii iuri et si plus / valent precio predicto dicta castrum, burgum, villa et alia superius specificata vendita, illud plus dictus Rosatus, sciens ipsorum veram extimacionem, dicto comuni donavit et remisit, renuncians iuri quo subvenitur deceptis ultra dimidiam iusti precii et omni iuri. Insuper ex causa predicta et pro precio supradicto dictus Rosatus dedit, cessit, traddidit atque mandavit eisdem magnifico domino .. duci et consilio, dicto nomine stipulantibus et recipientibus, omnia iura omnesque raciones et actiones, utiles et dirrectas, reales et personales, mixtas, rei persecutorias et penales dicto Rosato compectentes, compectentia et competitura seu que unquam ei melius compecierunt in dictis castro, burgo, villa et aliis supra venditis, faciens et constituens prefatos magnificum dominum .. ducem et consilium dicto nomine procuratores et dominos ut in rem propriam dicti comunis et ipsos ponens in locum ipsius, ita ut dictis iuribus, racionibus et actionibus de cetero ipsi magnificus dominus .. dux et consilium dicto nomine uti possint, agere, experiri, petere, consequi, defendere et se tueri omniaque demum facere que ipsemet Rosatus facere potest, posset vel unquam melius potuit. Que castrum, burgum, villam et omnia et singula superius specificata vendita ut supra dictus Rosatus promisit et convenit prefatis magnifico domino .. duci et consilio, nomine et vice dicti comunis Ianue stipulantibus, et ad sancta Dei evangelia, tactis scripturis, iuravit non impedire nec subtrahere nec impedire seu subtrahere volenti consentire nec de ipsis litem seu questionem ullo tempore facere vel movere seu facienti vel movere volenti consentire, ymo ipsa et quodlibet ipsorum defendere, auctorizare, expedire et disbrigare ab omni molestante persona, corpore, collegio seu universitate suis propriis expensis et advocato, remisa dictis magnifico domino et consilio neccessitate denunciandi et appelandi, quod si non faceret, promisit penam dupli dicti precii evictionis nomine, habita racione melioracionis dictorum castri, ville et aliorum superius venditorum que pro tempore melius valuerint, supradictaque vendicionem et omnia et singula supradicta habere perpetuo et tenere ratam, gratam et firmam et rata, grata et firma actendere, complere et observare et contra non facere vel venire aliqua racione, causa, modo vel ingenio qui dici vel excogitari possit, de iure vel de facto, sub pena dupli eius de quo contrafieret vel ut supra non observaretur, cum restitucione dampnorum, interesse et expensarum que propterea fierent litis et extra, stipulata solempniter et promisa, ratis manentibus supradictis et sub ypotheca et obligacione omnium bonorum ipsius Rosati presentium et futurorum, mandans de predictis confici debere presens publicum instrumentum per me Anthonium de Credentia, notarium et comunis Ianue cancellarium infrascriptum. Actum Ianue, in salla capelle veteris palacii ducalis comunis Ianue, ubi nunc consilia celebrantur, anno dominice nativitatis milesimo trecentesimo octuagesimo octavo, indicione decima secundum cursum Ianue, die sabati XVII° iunii, paulo post tercias, presentibus testibus vocatis et rogatis d(omino) Iacobo de Sarzana, legum doctore, vicario ducali, Conrado Mazurro et Masimo de Iudicibus, notariis et comunis Ianue cancellariis.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et supradictorum magnifici domini .. ducis, consilii et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui et rogatus suprascriptum presens instrumentum composui et scripsi.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 127-130.

Sull'esenzione di un pagamento come da trattato

15 aprile 1388

Massimo de Iudicibus, notaio e cancelliere del comune di Genova, presenzia come testimone a un atto rogato a Genova il 15 aprile 1388.

43

1388, aprile 15, Genova

Pietro di Candia, vescovo di Vicenza, procuratore di Gian Galeazzo Visconti, signore di Milano, esenta il comune di Genova da ogni pagamento ancora dovuto in esecuzione del trattato di cui al n. 39.

Quitacio facta comuni Ianue de rubrica debiti ad quod tenebatur domino Galeaz Vicecomiti, Mediolani etc.

In nomine Domini amen. Reverendus in Christo pater, dominus magister Petrus de Candia, episcopus Vicentinus, procurator et procuratorio nomine illustris principis, magnifici et excelsi domini, domini Iohannis Galeaz Vicecomitis, comitis Virtutum, Mediolani etc., imperialis vicarii generalis, habens ad infrascripta et alia plenum, sufficiens et liberum mandatum iuxta formam publici instrumenti rogati et publicati manu Pasquini de Capellis, nati condam domini Baldessari, civis Cremonensis, imperiali auctoritate notarii, hoc anno, die decima mensis presentis aprilis, et in publicam formam redacti manu Pauli de Guspertis, nati condam domini Bartholomei, civis Cremonensis, notarii publici, et cuius instrumenti tenor talis est:

In Christi nomine amen. Anno a nativitate eiusdem MCCCLXXXVIII, indictione XI°, die X mensis aprilis. Quoniam in hiis propriis actibus quibus principis vel hominis ad res gerendas personalis presentia vacare non potuit voluit tam divina dispositio quam humana ea nuncii vel procuratoris vice suppleri dumtaxat potuisse ut ubilibet loci et temporis expediciori officio locus esset, idcircho illustris princeps ac magnificus et excelsus dominus, dominus Iohannes Galeaz Vicecomes, comes Virtutum, Mediolani etc., imperialis vicarius generalis, non revocando propterea aliquos suos procuratores et nuncios per eum hactenus constitutos sed potius confirmando, considerans se in partibus Ianue pro infrascriptis agendis non posse personaliter interesse, omni modo, via, iure et forma quibus melius et validius potuit et potest fecit, constituit, ellegit, creavit et ordinavit suum certum, verum et legiptimum et indubitatum procuratorem, actorem et nuncium spetialem et prout melius fieri et esse potest reverendum patrem, magistrum Petrum de Candia, episcopum Vicentinum, dilectum consiliarium suum, licet absentem, ad donandum, quietandum et totaliter remictendum magnifico domino Anthonio Adurno <et> comunitati Ianue, omnes illas quantitates pecuniarum in quibus dictam comunitatem vel aliquos singulares cives nomine ipsius comunitatis teneri seu obligatam vel obligatos fore constare posset tam magnifico quondam domino Galeaz, genitori dicti domini comitis recollende memorie, quam quondam magnifico domino Bernabovi pro facto et occaxione pacis que inter dictos dominos, ex una parte, et comune Ianue, ex altera, iam multis annis facta fuit et generaliter omnes et singulas quantitates in quibus ipse dominus comes pretendere posset dictam comunitatem Ianue sibi teneri et ad donandum et restituendum dicto domino Anthonio duci et dicte comunitati in signum vere donationis, quitationis et totalis ac libere remissionis totius dicti debiti omnia illa instrumenta que prefatus dominus .. comes penes se habebat concernentia dictum debitum et ad faciendum de ipsis omnibus et singulis quantitatibus pecuniarum quas a dicta comunitate constaret ipsum dominum comitem seu ipse dominus comes pretendere posset habere debere plenam, liberam et omnimodam remissionem, quietationem et absolutionem ac pactum de ulterius non petendo et ad renunciandum exceptioni spei future receptionis et renunciationis et quibuscumque aliis renunciationibus quibus tam de iure quam de consuetudine renunciari fuerit opportunum, et pro observatione eorum omnium et singulorum que per predictum procuratorem suum in predictis promissa et gesta fuerint ipsum illustrem magnificum dominum, comitem Virtutum etc., constituentem et eius bona presentia et futura obligandum et ad instrumentum et instrumenta unum et plura si opus fuerit et fieri faciendum et rogandum eiusque nomine se tabellioni cui eidem procuratori melius videbitur cum illis promissionibus, obligationibus, constitutionibus, renunciationibus et clausulis quas talium natura contractuum postulat et requirit tam de consuetudine quam de iure et generaliter ad omnia alia et singula dicendum, faciendum, promictendum et executioni mandandum que in premissis et circha ea et dependentibus et connexis ab eis et eorum quolibet fuerint necessaria et opportuna et que ipsemet illustris dominus, comes Virtutum etc., constituens circha plenam et liberam quietationem, absolutionem et remissionem dictarum quantitatum pecuniarum dicere, facere et exercere posset si presens adesset, etiam si talia forent que exigerent plus spetiale mandatum, dans et concedens prefatus illustris princeps et excelsus dominus comes Virtutum constituens sepe dicto procuratori suo plenum, liberum, generale et spetiale mandatum cum plena, libera, generali et spetiali administratione omnia et singula agendi, faciendi et executioni mandandi, nomine ipsius constituentis, in premissis et circha premissa et dependentibus et connexis ab eis et eorum quolibet, promictens prenominatus constituens michi notario infrascripto, utpothe publice persone stipulanti et recipienti / nomine et vice omnium et singulorum quorum interest vel interesse posset, se semper firma, rata et grata habere, tenere, actendere et observare quecumque per dictum eius procuratorem data, gesta, facta, promissa et ordinata fuerunt in premissis et circa premissa et quodlibet premissorum et in dependentibus et connexis ab eis et contra non facere vel venire aliqua ratione vel causa, de iure vel de facto, sub ypotheca et obligatione omnium bonorum suorum presentium et futurorum. Actum in castro magno Papie, in camera superiori turris respicientis versus citadellam dicte civitatis, presentibus spectabili et egregiis militibus, dominis Anthonio de Porris, comite Polencii, Nicolao de Tertiis, consiliariis prefati domini comitis, et Bernardo de Lonate, testibus ydoneis ad premissa vocatis spetialiter et rogatis.

Ego Pasquinus de Capellis, natus quondam domini Baldessari, civis Cremonensis, publicus imperiali auctoritate notarius, premissis interfui et iussu et mandato prefati illustris domini comitis Virtutum, hoc instrumentum publicum rogavi et stipulatus fui et aliis pluribus vigentibus distractus negotiis illud ad scribendum et redigendum in publica forma dedi infrascripto Paulo de Guspertis, notario Cremonensi, et in testimonium premissorum publice me subscripsi.

Ego Paulus de Guspertis, natus quondam domini Bartholomei, civis Cremonensis, publicus imperiali auctoritate notarius, hoc instrumentum procurationis rogatum, traditum et imbreviatum per prefatum Pasquinum de Capellis, publicum notarium ac secretarium prefati illustris domini comitis Virtutum etc., de ipsius Pasquini imbreviatura seu protocollo fideliter sumpsi, extraxi et exemplavi et in hanc publicam formam instrumenti de eius mandato redegi, scripsi et me subscripsi mea solita signum et nomen apponens in testimonium premissorum.

non vi, non dolo, non metu inductus, set sponte et ex certa scientia deliberate et appensate, sciens prudensque de quibuscumque iuribus competentibus prefato illustri et magnifico domino comiti et de ipsis iuribus plenarie informatus, quitavit, liberavit et absolvit et quitat, liberat et absolvit illustrem et magnificum dominum, dominum Anthoniotum Adurnum, ducem Ianuens(ium) et populi defensorem, et consilium quindecim sapientum antianorum civitatis Ianue, in quo consilio interfuerunt tresdecim ex dictis quindecim antianis, quorum nomina inferius describuntur, nomine et vice comunis Ianue, et dictum comune ac nos notarios et cancellarios infrascriptos, officio publico stipulantes et recipientes nomine et vice dicti comunis Ianue et omnium et singulorum Ianuensium et districtualium dicti comunis Ianue et cuiuscumque alterius persone, corporis, collegii vel universitatis cuius interesse possit vel poterit in futurum, per aceptilationem et acquilianam stipulationem, verbis solepnibus introductas, a quibuscumque obligationibus et actionibus quibus dictum comune Ianue teneretur et esset obligatum seu diceretur vel pretenderetur in preteritum fuisse quondam magnifico et excelso domino Galeaz, genitori ipsius illustris domini Iohannis Galeaz recolende memorie, seu quondam magnifico domino Bernabovi de Vicecomitibus, olim domino pro dimidia Mediolani etc., ex causa et titulo mere et pure liberalitatis et donationis que vicio ingratitudinis vel alio quovis modo revocari non possit et presertim et specialiter occaxione instrumentorum pacis et concordie dudum inite et confectorum inter dictos magnificos et excelsos ducem, ex una parte, et dictum comune Ianue, ex altera, de quibus constat publicis instrumentis scriptis manu Vassalini de Bossis quondam domini Iacobi, notarii Mediolanesis, et Anthonii de Credentia, notarii et cancellarii Ianuensis infrascripti, MCCCLXVII, indictione quarta secundum cursum civitatis Ianue et indictione quinta secundum cursum civitatis Mediolani, die sabati tertia mensis iullii, et a dependentibus, emergentibus et conexis ac secutis ex predictis vel occaxione predictorum. Que omnia instrumenta cassavit, annulavit et irritavit ac annulat et inrritat quantum ad obligationem pecuniarum de quibus in dictis instrumentis fit mentio et ipsa instrumenta traddidit dicto magnifico domino duci in manibus suis qui de eis facere possit ad suam voluntatem, promictens dictus reverendus dominus episcopus, dicto procuratorio nomine prefati illustris et excelsi domini, heredum et successorum suorum ac habentium et habiturorum ab eo causam, supradictis magnifico domino duci etc. et consilio, dictis nominibus solepniter stipulantibus coniunctim et divisim, / ac nobis, dictis publicis notariis infrascriptis, stipulantibus et recipientibus nominibus quibus supra etiam divisim, de predictis quantitatibus pecuniarum expressatis in dictis instrumentis nec non de quacumque alia quantitate pecuniarum vel rerum ad quam vel quas appareret vel apparere posset dictum comune esse obligatum vel teneri seu aliquos Ianuenses vel districtuales vigore ipsorum instrumentorum seu quoru(m)cumque aliorum de predictis facientium mentionem in perpetuum non molestare vel inquietare ipsum comune vel aliquos supradictos coniunctim vel divisim, in iudicio vel extra, de iure vel de facto, etiam si de iure posset, sub ypotheca et obligatione omnium bonorum dicti illustris et excelsi domini comitis presentium et futurorum, renuntians exceptioni dolli mali, metus causa et sine causa et in factum, condictioni sine causa et omni alii iuri, volens et mandans presentem quietationem, liberationem et absolutionem ac donationem et omnia et singula in presenti instrumento contenta insinuari apud acta et in actis egregii legum doctoris domini Dominici de Terronibus de Viterbio, potestatis Ianue et districtus, presentis et mandantis presentem quietationem, liberationem, absolutionem et donationem insinuari apud acta eiusdem per Nicholaum de Belignano, notarium curie dicti domini potestatis. Nomina antianorum qui predictis interfuerunt sunt hec: Raffael de Zoalio, notarius, prior, Iannuynus de Belforte, draperius, Symon Sturionus, Iacobus Cachorius, Iohannes de Falcone de Bisanne, Bernabos Bernerius, Anthonius de Senarega, // Bartholomeus de Podio, Anthonius de Christiano, Iohannes Novellus, Constantinus de Illionibus, Iohannes Coçius de Pulciffera et Iulianus de Montenigro, speciarius //. Et de predictis mandavit prefatus reverendus dominus episcopus confici debere duo publica instrumenta eiusdem tenoris, unum per Stephanum de Grabadona, episcopatus Cumarum, notarium publicum et cancellarium dicti venerandi domini episcopi, et aliud per me Anthonium de Credencia, notarium et dicti comunis Ianue cancellarium ian dictum et infrascriptum. Actum Ianue, in salla cancellarie veteris palatii ducalis dicti comunis, anno a nativitate Domini MCCCLXXXVIII, indictione decima secundum cursum Ianuen(sium) et indictione undecima secundum cursum civitatis Papie, die mercurii XV mensis aprilis, in tertiis, presentibus testibus vocatis spetialiter et rogatis sapientibus viris domino Iacobo de Serezana, vicario ducali, domino Iohanne Cataneo, domino Georgio Honesto, domino Henrico de Illionibus, domino Dominico Imperiali, domino Benedicto de Viali, domino Emanuele Grillo et domino Segurano de Nigro, omnibus legum doctoribus, Frederico de Pagana, Neapoliono Lomelino, Raffo Griffioto, Iohanne de Imperialibus quondam Gabrielis, et Karolo Cataneo ac etiam Conrado Mazurro, Petro de Bargalio et Maximo de Iudicibus, notariis et dicti comunis Ianue cancellariis, et Iohanne Mastracio, notario, omnibus civibus Ianue.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui et rogatus una cum supradicto Stephano prescriptum presens instrumentum composui, imbreviavi et scripsi, pluribus tamen agibilibus publicis occupatus per alium coadiuctorem meum extrahi et in hanc publicam formam ut supra reddigi fideliter feci, ideo me subscripsi et publicavi cum signo et nomine meis in instrumentis apponi solitis in testimonium premissorum.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 224-230.

Sulla vendita di Varazze, Celle ed Albisola

13 luglio 1389

Massimo de Iudicibus, notaio e cancelliere del comune di Genova, presenzia come testimone a un atto di vendita del 13 luglio 1389.

204

1389, luglio 13, Genova

Michele e Inoflio Malocello, figli del fu Ottobono, vendono al comune di Genova i diritti che competono loro su Varazze, Celle ed Albisola al prezzo di 4055 lire, 11 soldi, 2 denari.

De eodem.

In nomine Domini amen. Michael et Inoflius Maroceli, fratres, cives Ianue, filii quondam Octoboni quondam Nicolai Maroceli, heredes dicti quondam Nicolai, avi eorum, nec non heredes Thedixii Marocelli, fratris dicti quondam Nicolai, mediante persona dicti quondam Octoboni, patris ipsorum Michaelis et Inoflii, qui quondam Nicolaus et Thedisius erant et per consequens dicti Michael et Inoflius dicto hereditario nomine sunt participes in locis et iurisdicionibus Varaginis, Cellarum et Albizole pro viginti duabus partibus ex ducentis quinquaginta sex partibus computatis pro uno integro seu toto, vendiderunt et ex causa et titulo vendicionis dederunt, cesserunt et traddiderunt seu quasi illustri et magnifico domino, domino Anthonioto Adurno, Dei gratia Ianuensium duci et populi defensori, et consilio quindecim antianorum civitatis Ianue, in sufficienti et legiptimo numero congregatorum et illorum qui interfuerunt nomina sunt hec: Obertus de Paxano, calzolarius, prior, dominus Petrus de Campofregoso, Dominicus de Prementorio, Iohanes de Langasco, Nicolaus de Garbarino, spaerius, Manuel Blancus, draperius, Illarius Gambarus, notarius, Angellus Marruffus, Andreas de Albario, tinctor, Franciscus Caffecha de Vulturo et Dexerinus de Pastino de Bavaro, notarius, ementibus, stipulantibus et recipientibus nomine et vice comunis Ianue et pro ipso comuni, dictas viginti duas partes dictarum ducentarum quinquaginta sex partium computatarum pro ipso integro seu toto ad eosdem Michaelem et Inoflium, tanquam heredes dictorum quondam Nicolai et Thedixii Marocellorum spectantes et pertinentes, iurium, iurisdicionum, meri et mixti imperii, segnorie et fidelitatum hominum, loci, districtus, territorii et posse Varaginis nec non pedagii seu introytus pedagii ac omnium introytuum eiusdem loci et districtus Varaginis seu contra homines et in dicto loco, territorio, posse et districtu Varaginis ac etiam omnem et totam partem quam dicto hereditario nomine habent vel habere visi sunt in iurisdicione, segnoria, fidelitate hominum, mero et mixto imperio locorum Cellarum et Albizole et cuiusque eorum ac in introytibus dictorum locorum et cuiusque eorum in districtu, territorio et hominibus seu contra homines locorum predictorum et alterius eorundem, cum omnibus et singulis iurisdicionibus, iuribus et pertinentiis quibuscunque spectantibus et pertinentibus ad predicta et cum omnibus et singulis dependentibus, accessoriis et conexis predictis et a predictis et cuilibet et a quolibet predictorum, ad habendum, tenendum, gaudendum, usufructuandum et possidendum iure proprietatis et dominii ac iusto titulo empcionis et de predictis omnibus venditis deinceps perpetuo quidquid dicto comuni Ianue seu prefatis magnifico domino .. duci et consilio, nomine ipsius comunis, placuerit faciendum tanquam de rebus propriis dicti comunis, liberas et expedictas ab omni genere seu onere servitutis vel exactionis, pro precio et finito precio librarum quatuor milium quinquaginta quinque, soldorum undecim et denariorum duorum ianuinorum, quas proinde dicti Michael et Inoflius venditores sese a dicto comuni in Theramo Imperiali et Anthonio Marruffo, massariis generalibus comunis Ianue, solventibus nomine ipsius comunis et ex mandato supradicti magnifici domini .. ducis et consilii, habuisse et integre recepise confessi fuerunt et se de dicto precio bene solutos, tacitos et contentos vocaverunt et vocant, renunciantes excepcioni dicti precii non habiti, non recepti et eis non numerate dicte peccunie ac presentis vendicionis in forma supra et infrascripta non facte, rei sic ut supra et infra non geste seu non sic vel aliter se habentis, doli mali, metus, actioni in factum, condicioni sine causa vel ex iniusta causa et omni alii iuri, excepcioni et defensioni per quam et quod contravenire possent. Et si plus valent seu in futurum valuerint partes predicte rerum predictarum ut supra vendite precio antedicto, scientes dicti Michael et Inoflius venditores ipsarum partium rerum venditarum veram extimacionem, illud plus quantumcunque sit et fuerit eisdem magnifico domino .. duci et consilio, nomine et vice dicti comunis Ianue stipulantibus et recipientibus, pacto libere donaverunt et remiserunt, mera, pura, libera, simplici et irrevocabili donacione inter vivos, que vicio, iure vel causa ingratitudinis seu alio quovis iure, modo vel causa infringi seu revocari non possit, facientes de dicto pluri erga prefatos magnificum dominum .. ducem et consilium, nomine dicti comunis Ianue stipulantes et recipientes, generalem finem, remissionem et pactum de ulterius non petendo seu aliqualiter molestando, renunciantes legi qua subvenitur deceptis ultra dimidiam iusti precii et omni iuri. Possessionem quoque et dominium rerum predictarum pro dictis partibus venditis dicti venditores sepedictis magnifico domino .. duci et consilio, nomine dicti comunis, et per eos dicto comuni confessi fuerunt corporaliter traddidisse, constituentes sese dictas res venditas pro dictis partibus, nomine dicti comunis Ianue, tenere ac precario possidere quamdiu eas tenuerint seu possederint et donec dictum comune Ianue seu legiptima persona pro dicto comuni ipsarum partium rerum predictarum venditarum possessionem acceperit corporalem, quam accipiendi et deinceps perpetuo retinendi eidem comuni et cuicunque legiptime persone pro dicto comuni licentiam tribuerunt et liberam facultatem concesserunt auctoritate sola eiusdem comunis et cuiuslibet legiptime persone pro eo et absque auctoritate, licentia vel decreto cuiusquam iudicis vel magistratus. Insuper dicti venditores, titulo, ex causa et precio supradictis, dederunt, cesserunt, transtulerunt et mandaverunt seu quasi prefatis magnifico domino .. duci et consilio et ad cautellam michi notario et cancellario infrascripto, tanquam publice persone officio publico stipulantibus et recipientibus nomine et vice dicti comunis Ianue, et per nos dicto comuni omnia iura, raciones et actiones reales et personales, utiles, dirrectas, mixtas, rei persecutorias, ypothecarias et penales et alias quascunque et alia quecunque que et quas habent eisque compectunt seu compectere possent vel unquam melius compecierunt in dictis rebus venditis ad ipsas et occasione ipsarum pro partibus per eosdem venditores venditis prout supra et contra quascunque personas et in bonis quaru(m)cunque personarum, ita ut dictis iuribus, racionibus et actionibus prefati magnificus dominus .. dux et consilium, nomine dicti comunis Ianue, dictumque comune et quelibet legiptima persona pro dicto comuni uti possint et possit, agere, experiri, excipere, replicare, petere, recipere, quitare, vendere, ceddere, donare, pacisci, consequi et se tueri ac omnia et singula demum facere que et prout iidem venditores facere possunt, possent vel unquam melius potuerunt, constituentes prefatos magnificum dominum .. ducem et consilium, nomine dicti comunis, et per eos iam dictum comune in predictis iuribus procuratores et dominos et procuratorem et dominum ut in rem dicti comunis propriam et ponentes eos, dicto nomine, et dictum comune in locum ipsorum venditorum. Et promiserunt prefatis magnifico domino / duci et consilio, nomine dicti comunis Ianue stipulantibus, quod dictas partes per eos venditas ut supra vel aliquam partem ipsarum partium rerum predictarum alii vel aliis non vendiderunt seu cesserunt vel concesserunt ipsi venditores vel alter eorum seu dicti quondam Nicolaus et Thedisius, quorum sunt heredes, ex quocunque titulo sive causa nec vendent vel ceddent in posterum et quas partes rerum predictarum venditas ut supra dicti venditores vendiderunt sub tali pacto et convencione quod teneantur de deffensione seu evictione earum et cuiuslibet earum respectu cuiuscunque persone ecclesiastice seu secularis, collegii vel universitatis ex quocunque titulo seu causa. Quam quidem vendicionem et iurium cessionem et omnia et singula supradicta dicti venditores per se et heredes eorum et alterius eorum dictis magnifico domino .. duci et consilio, nomine dicti comunis Ianue solempniter stipulantibus et recipientibus, et per eos iam dicto comuni iuraverunt ad sancta Dei evangelia, tactis scripturis, et solempniter promiserunt ratam et firmam et rata et firma habere perpetuo et tenere, actendere, complere et observare et contra in aliquo ullo unquam tempore non facere vel venire aliqua racione, occasione vel causa, de iure vel de facto, etiam si de iure possent, sub pena dupli precii supradicti stipulata solempniter et promisa cum restitucione dampnorum, interesse et expensarum que propterea fierent litis et extra, ratis semper manentibus supradictis, et sub ypotheca et obligacione bonorum dictorum venditorum presentium et futurorum. Et de predictis rogaverunt dicti venditores confici debere publicum instrumentum per me Anthonium de Credentia, notarium et dicti comunis Ianue cancellarium infrascriptum. Actum Ianue, in salla parva cancellarie veteris palacii ducalis dicti comunis, in qua discombit familia prefati magnifici domini .. ducis, anno dominice nativitatis M°CCC°LXXXVIIII°, indicione undecima secundum cursum Ianue, die martis XIIIa iullii, in vesperis, presentibus testibus vocatis specialiter et rogatis Aldebrando de Corvaria, Conrado Mazurro et Masimo de Iudicibus, notariis et dicti comunis Ianue cancellariis.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui et rogatus presens instrumentum composui et scripsi.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 699-702.

Sulla vendita di parte di Sanremo e Ceriana

24 febbraio 1390

Massimo de Iudicibus, notaio e cancelliere del comune di Genova, presenzia come testimone a un atto di vendita del 24 febbraio 1390.

151

1390, febbraio 24, Genova

Corrado Doria, figlio del fu Pietro, erede testamentario di Marchisia, figlia del fu Corrado Doria, ammiraglio del regno di Sicilia, vende al comune di Genova la parte a lui spettante di San Remo e di Ceriana con le relative dipendenze, al prezzo di 1087 lire e 10 soldi.

De empcionibus Sancti Romuli.

In nomine Domini amen. Conradus de Auria quondam domini Petri, filii condam domini Dorini de Auria, heres universalis ex testamento quondam domine Marchixie, filie et heredis universalis quondam nobilis viri, domini Conradi de Auria, militis et regni Sycilie amirati, cui Conrado, filio dicti quondam domini Petri, dicto hereditario nomine dicte domine Marchixie, spectant et asserunt octuaginta septem centene partes unius karati ex karatis viginti quatuor computatis pro toto castri, burgi, territorii, iurisdictionum, contilis, signorie, meri et mixti imperii ac iurium et fidelitatum et posse quoru(m)cumque Sancti Romuli, Albinganensis dyocesis, positi in ripp(ar)ia occidentis Ianue, et etiam karati sex ex viginti quatuor sive quarta pars infrascriptorum castri, burgi, loci, territorii, iurisdictionum, contilis, segnorie, meri et mixti imperii, posse, fidelitatum et iurium quoru(m)cumque Ceriane, eiusdem diocesis Albinganensis, positi in dicta ripp(ar)ia occidentis, vendidit et ex causa et titulo venditionis dedit, cessit et traddidit seu quasi pro se ipso, heredibus et successoribus eius, non vi, non metu nec [co]acte sed ex spontanea voluntate et pro sui utilitate, iure proprio et in perpetuum illustri et magnifico domino, domino Anthonioto Adurno, Dei gratia Ianuen(sium) duci et populi defensori, et consilio quindecim antianorum civitatis Ianue in sufficienti et legiptimo numero congregatorum, et illorum qui interfuerunt nomina sunt hec: Samuel de Carrega, speciarius, prior, Bartholomeus Pindebem de Vernacia, notarius, Raffael Clavaricia, Iohannes de Clavaro, macellarius, Lodisius de Domoculta, cendaerius, Symon de Raynerio, // Stephanus Bonardus, Ianinus Suppa de Vulturo, Anthonius Iustinianus, Nicolaus Pitella de Saulo et Petrus de Clavaro quondam Georgii, / ementibus, stipulantibus et recipientibus nomine et vice comunis Ianue et pro ipso comuni, dictas octuaginta septem centenas partes unius karati ex viginti quatuor computatis pro ipso integro seu toto supradictorum castri, burgi, territorii, loci, districtus, iurisdictionum, contilis, segnorie, meri et mixti imperii, fidelitatum, posse et iurium quoru(m)cumque Sancti Romuli supradicte Albinganensis dyocesis, positi in ripp(ar)ia occidentis Ianue. Cui quidem territorio dicti castri coherent seu sunt confines deversus septentrionem territorium Ceriane in parte et in parte territorium Bayaldi et in parte territorium Aplicalis, deversus meridiem rippa maris, deversus orientem territorium Larme in parte et in parte territorium Buzane et deversus occidentem territorium Podii Raynaldi in parte et in parte territorium Sepulcri et in parte territorium Vintimilii, nec non dictos karatos sex ex viginti quatuor sive quartam partem castri, burgi, ville, loci territorii, districtus, iurisdictionum, contilis, segnorie, meri et mixti imperii, fidelitatum et iurium quoru(m)cumque Ceriane, dyocesis Albinganensis predicte, et positi in dicta ripparia occidentis, cum omnibus et singulis iurisdictionibus, iuribus et pertinentiis et cum omnibus redditibus, introytibus, fodris, acquariciis, piscationibus, venationibus et aliis quibuscumque spectantibus et pertinentibus ad dictas partes venditas ut supra in dictis castris et territoriis et quolibet eorum et in hominibus et personis ac contra homines et personas dictorum castrorum, burgorum et locorum et alterius eorum et cum omnibus et singulis dependentibus, accessoriis et conexis predictis et a predictis ad habendum, tenendum et possidendum, gaudendum et usufructuandum iure proprietatis et dominii ac iusto titulo emptionis et de predictis omnibus venditis deinceps perpetuo quicquid dicto comuni Ianue seu prefatis magnifico domino duci et consilio, nomine ipsius comunis, placuerit faciendum tanquam de rebus propriis dicti comunis Ianue, liberas et expeditas et liberam et expeditam ab omni onere seu genere servitutis vel exactionis pro precio et finito precio librarum mille octuaginta septem et soldorum decem ianuinorum, quas proinde dictus Conradus se a dicto comuni in Guntaldo Caparagia et Benedicto de Marinis, massariis generalibus dicti comunis, dantibus et solventibus nomine dicti comunis Ianue et ex mandato ipsorum magnifici domini ducis et consilii, habuisse et integre recepisse confessus fuit et se de dicto pretio bene solutum, tacitum et contentum vocavit et vocat, renuncians exceptioni dicte venditionis non facte et dicti precii non habiti et recepti et ei non numerate dicte pecunie et ei sic ut supra et infra non geste vel non sic vel aliter se habentis, doli mali, in factum actioni, condictioni sine causa vel quod metus causa vel ex iusta causa et omni alii iuri, exceptioni et deffentioni per quam contra venire posset. Et si plus valent vel in futurum valuerint dicte octuaginta septem centene partes unius karati ex viginti quatuor Sancti Romuli et dicti karati sex ex viginti quatuor Ceriane ut supra vendite et venditi dicto comuni pretio supradicto, sciens dictus Conradus, heres predictus, venditor ipsarum partium venditarum, veram extimationem, illud plus quantumcumque sit et fuerit eisdem magnifico domino duci et consilio, nomine et vice dicti comunis Ianue stipulantibus et recipientibus, pacto libere donavit et remisit mera, pura, libera, simplici et irrevocabili donatione inter vivos, que vitio iuris vel causa ingratitudinis seu alio quovis iure, modo vel causa inffringi seu revocari non possit, faciens de dicto pluri erga prefatos magnificum dominum ducem et consilium, nomine dicti comunis Ianue stipulantes et recipientes, generalem finem, remissionem, quietationem, liberationem, absolutionem et pactum de ulterius non petendo seu aliqualiter molestando, renuncians legi qua subvenitur deceptis ultra dimidiam iustii pretii et omni iuri. Possessionem quoque et dominium rerum predictarum pro dictis partibus venditis dictus venditor sepedictis magnifico domino duci et consilio, nomine dicti comunis solepniter stipulantibus, et per eos dicto comuni Ianue confessus fuit corporaliter traddidisse, constituens sese dictas res venditas pro dictis partibus, nomine dicti comunis Ianue, tenere ac precario possidere quamdiu eas tenuerit seu possederit et donec demum comune Ianue seu legiptima persona pro dicto comuni ipsarum partium rerum predictarum venditarum possessionem acceperit corporalem. Quam accipiendi et deinceps perpetuo retinendi eidem comuni et cuicumque legiptime persone pro eo licentiam tribuit et liberam facultatem concessit auctoritate sola eiusdem comunis et cuiuslibet legiptime persone pro eo et absque auctoritate, licentia vel decreto cuiusquam iudicis vel magistratus. Insuper dictus Conradus, heres, venditor supradictus, titulo et ex causa et pro precio supradictis dedit, concessit, transtulit et mandavit seu quasi prefatis magnifico domino duci et consilio et ad cautellam michi notario et cancellario infrascripto, tanquam publice persone officio publico stipulantibus et recipientibus nomine et vice dicti comunis Ianue, et per nos dicto comuni, omnia iura, rationes et actiones reales et personales, utiles et directas, mixtas, rei persecutorias, ypothecarias et penales et alias quascumque et alia quecumque que et quas habet et ei competunt seu competere possint vel unquam melius competierunt in dictis rebus venditis ad ipsas et occaxione ipsarum pro partibus per ipsum venditorem venditis prout supra et contra quascumque personas et in bonis quaru(m)cumque personarum, ita ut dictis iuribus, rationibus et actionibus prefati magnificus dominus dux et consilium, nomine dicti comunis, dictumque comune et quelibet legiptima persona pro dicto comuni uti possint et possit, / agere, experiri, excipere, replicare, petere, recipere, quietare, vendere, ceddere, donare, pacisci, consequi et se tueri ac etiam et singula demum facere que et prout ipse venditor facere posset, potest vel unquam melius potuit, constituens prefatos magnificum dominum ducem et consilium, nomine dicti comunis Ianue, et per eos iam dictum comune in predictis iuribus procuratores et dominos et procuratorem et dominum ut in rem dicti comunis propriam et ponens eos, dicto nomine, et dictum comune in locum ipsius venditoris. Et promisit prefatis magnifico domino duci et consilio, nomine dicti comunis Ianue stipulantibus, per dictas partes per eum venditas ut supra vel aliquam partem ipsarum partium rerum predictarum alii vel aliis non vendidit seu cessit vel concessit ipse venditor vel dicta quondam domina Marchixia, cuius est heres, ex quocumque tempore seu causa nec vendet vel ceddet in posterum, et quas partes rerum predictarum venditas ut supra dictus venditor vendidit sub tali pacto et conventione quod teneatur de deffensione et evictione earum et cuiuslibet earum respectu cuiuscumque persone ecclesiastice vel secularis, collegii vel universitatis ex quocumque titulo seu causa. Quam quidem venditionem et iurium cessionem et omnia et singula supradicta dictus venditor per se et heredes ipsius dictis magnifico domino duci et consilio, nomine dicti comunis Ianue solepniter stipulantibus et recipientibus, et per eos dicto comuni iuravit ad sancta Dei evangelia, tactis scripturis, et solepniter promisit ratam et firmam et rata et firma habere perpetuo et tenere, actendere, complere et observare et contra non facere in aliquo vel venire aliqua ratione, modo, causa vel ingenio qui dici vel excogitari possit, de iure vel de facto, etiam si de iure posset, sub pena dupli dicti precii et eius de quo et quanto contrafieret vel ut supra non observaretur cum restitutione dapnorum et interesse et expensarum que propterea essent seu fierent litis et extra, stipulata solepniter et promissa, ractis nichilhominus semper manentibus omnibus supradictis in et sub ypotheca et obligatione bonorum dicti Conradi venditoris presentium et futurorum. Et de predictis mandaverunt dicti magnificus dominus dux et consilium dictusque Conradus rogavit confici debere publicum instrumentum per me Anthonium de Credentia, notarium et comunis Ianue cancellarium infrascriptum. Actum Ianue, in salla parva cancellarie veteris palatii ducalis comunis Ianue, in qua discumbit familia prefati magnifici domini ducis, anno dominice nativitatis MCCCLXXXX°, indictione XII secundum cursum Ian(ue), die XXIIII° februarii, circha et post signum, presentibus testibus vocatis specialiter et rogatis Aldebrando de Corvaria, Conrado Mazurro et Masimo de Iudicibus, notariis et cancellariis dicti comunis Ianue.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui et rogatus suprascriptum presens instrumentum composui, imbreviavi et scripsi, pluribus tamen agibilibus occupatus per alium coadiuctorem meum extrahi, exemplari et in hanc publicam formam ut supra reddigi fideliter feci, ideo me subscripsi et publicavi cum signo et nomine meis in instrumentis apponi solitis in testimonium premisorum.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 520-524.

Sulla concessione in feudo del marchesato dei Clavesana

1° dicembre 1390

Massimo de Iudicibus, notaio e cancelliere del comune di Genova, presenzia come testimone a un atto di concessione di un feudo del 1° dicembre 1390. Da notare come in questo atto viene menzionato il fatto che Massimo è di Rapallo (GE). Non sappiamo tuttavia se perché ci sia nato o semplicemente abbia lì la residenza.

165

1390, dicembre 1, Genova

Il comune di Genova, a seguito dell’acquisto dei tre quarti del marchesato dei Clavesana, concede in feudo ad Odoardo della Lengueglia, figlio del fu Segurano, che agisce anche a nome del fratello Aleramo, e ad Ettore della Lengueglia, tutore dei propri nipoti, figli dei fratelli Nicoloso e Torello, già vassalli dei suddetti marchesi, i territori esplicitamente indicati, con le relative dipendenze, ricevendone il giuramento di fedeltà.

De eisdem dominis de Linguilia.

In nomine Domini amen. Coram illustri atque excelso domino, domino Iacobo de Campofregoso, Dei gratia Ianuensium duce et populi defensore, et eius spectabili antianorum consilio et quorum consiliariorum qui interfuerunt nomina sunt hec: Lodixius Iambonus, prior, d(ominus) Iohannes de Innocentibus, legum doctor, // Clemens de Prementorio, Anthonius Mennavin, / Dignanus de Claparia, Iohannes de Travi, Petrus de Grotta, Andriolus Bargaginus, Don<de>deus de Sancto Ulcixio, // Guillelmus Leardus, Angelellus Goazaiga, Ricchinus de Boliasco et Andreas de Albaria //, constituti nobiles viri, dominus Odoardus de Linguillia, studens in iure civili, filius et heres pro dimidia, ut asserit, quondam domini Segurani de Languillia, legum doctoris, suo proprio nomine et tanquam frater et coniuncta persona Allerami de Linguilia, filii et heredis, ut asserit, pro reliqua dimidia dicti quondam domini Segurani, et pro quo ad cautellam de rato habendo promisit sub ypotheca etc., nec non Hector de Linguilia, curator et curatorio nomine dicti Allerami, iuxta formam publici instrumenti scripti per Guillelmum Speltam de Albingana, notarium, hoc anno, die VI iulii, et etiam dictus Hector tanquam curator Bernabovis et tutor et tutorio nomine Melchionis, Budasalis et Conradi, filiorum et heredum, ut asserit, quondam nobilis viri Nicolosii de Linguilia, fratris sui, nomine et vice ipsorum, pro quibus ad cautellam de rato habendo promisit etc., et etiam dictus Hector tanquam tutor et tutorio nomine Francisci et Bartholomei, filiorum et heredum, ut asserit, quondam nobilis viri Toreli de Linguilia, eius fratris, et nomine et vice ipsorum, pro quibus ad cautellam de rapto habendo promisit etc., et de predictis tutella et cura constat publico instrumento rogato per Anthonium Speltam de Albingana, notarium, hoc anno, die prima iulii, scientes dictos nobiles quondam dominum Seguranum, Nicolosium et Torellum tenuisse et tenere tempore ipsorum vite ab inclito et felici comuni Ianue in feudum nobile et gentille, antiquum, avitum et paternum certas partes villarum Cuxii et Mendatice, item certas partes medietatis ville Vellagii, item certas partes ville Digne, item certas partes castri Maroni in valle Leroni, item certas partes medietatis hominum Macinii et Mannitui in valle Leroni scientes nec non feuda et iura feudalia omnium et singulorum iurium realium et personalium et aliorum quoru(m)cumque cum omnibus pactis, conditionibus et conventionibus quibuscumque, de quibus et super quibus dicti de Linguilia tenebantur marchionibus Clavexane, qui de dicto marchionatu venditionem fecerunt prefato comuni Ianue meri, mixti imperii, totaliter iurisdictionis et omnimode potestatis atque segnorie hominum et vassalorum dictorum locorum, respectu dictarum partium et ibidem habitantium et habitandarum cum omnibus et singulis territoriis, possessionibus, molendinis, boschis, nemoribus, silvis, acquaritis, rivis, fluminibus, pedagiis, venationibus, piscationibus, furnis, ferreriis, batenderiis, rupibus, ruinis, rosiis, successionibus, dacitis, fictis, anonis, masiis, censibus, campariis, consolatibus, castellaniis, angariis et parangariis, et cum aliis iuribus et iurisdictionibus necessariis vel voluntariis quibuscumque spectantibus quocumque et qualitercumque ad dictas partes dictorum locorum et alia supradicta, de quibus prout et sicut constat duobus publicis instrumentis scriptis uno manu Conradi Mazurri, notarii et comunis Ianue cancellarii, MCCCLXXXVI, die XXVIIII septembris, et altero manu mei Petri de Bargalio, notarii, cancellarii infrascripti, supradicto MCCCLXXXVI, die prima decembris, petierunt et requisierunt cum debita reverentia et humilitate renovationem et confirmationem supradictorum et ad cautellam investituram de novo fieri et concedi et se investiri de dictis partibus dictorum feudorum et iurium atque rerum pro parte ad unumquemque dictorum heredum spectante et in omnibus et per omnia prout et sicut supradicti nobiles quondam dominus Seguranus, Nicoloxius et Torellus et quilibet eorum pro partibus et feudis predictis tenebantur et obligati erant prefato comuni Ianue et prout et sicut ab ipso comuni investituram receperunt. Qui illustris et excelsus dominus, dominus Iacobus de Campofregoso, Dei gratia Ianuens(ium) dux et populi deffensor, in presentia, consilio, voluntate et consensu sui consilii quindecim sapientum antianorum civitatis Ianue, et ipsum consilium atque consiliarii ipsius consilii, in presentia, auctoritate, voluntate et decreto prefati illustris domini, domini ducis, in quo quidem consilio interfuit legiptimus et sufficiens numerus ipsorum antianorum, et illorum qui interfuerunt nomina superius sunt scripta, audita requisitione predicta etiam alias facta, sperantes indubie de vera et firma ac pura [et] sincera fidelitate dictorum heredum quam semper prefati nobiles quondam dominus Seguranus, Nicolosius et Torellus erga prefatum comune et precessores eorum constanter et sincere servaverunt, anuentes prefate humili requisitioni dictorum domini Odoardi et Hectoris, nominibus quibus supra, et ut ad promptiorem fidelitatem et reverentiam avidius animentur, omni modo, iure et forma quibus possunt et potuerunt ex potestate et baylia ipsis domino duci et consilio concessis et actributis, nomine et vice comunis Ianue et pro ipso comuni, dederunt et concesserunt, dant et concedunt predicta feuda pro partibus suprascriptis cum modis, formis et conditionibus et consuetudinibus antiquatis dictorum feudorum et cum omnibus aliis et singulis ut supra petitis et postulatis et ad que tenebantur dicti dominus Seguranus, Nicoloxius / et Torellus prefatis domino Odoardo et Hectori, stipulantibus et recipientibus nominibus quibus supra, et ad cautellam michi notario infrascripto, stipulanti et recipienti nomine et vice dictorum heredum pro quibus postulatur presens investitura, in nobille, gentile, rectum feudum, antiquum, avitum et paternum dicta castra, territoria, villas, loca, iura, iurisdictiones, homagia, fidelitates et omnia et singula superius expresata pro partibus supradictis, cum omnibus et singulis iuribus, iurisdictionibus et pertinentiis quibuscumque spectantibus et pertinentibus ad predicta et aliquod predictorum ipsosque dominum Odoardum et Hectorem, nominibus quibus supra, petentes, presentes et requirentes et flexis genibus recipientes pro se et ipsorum heredibus atque successoribus nec non cum pactis, modis atque conditionibus et consuetudinibus supradictis de dictis castris, locis, villis, territoriis, iuribus et iurisdictionibus et aliis superius declaratis prefatus magnificus dominus dux, in presentia, consilio, voluntate et consensu dicti consilii, nomine et vice dicti comunis Ianue et pro ipso comuni, tanquam meros, legiptimos et fideles subditos et vassalos ipsius comunis Ianue per ducalem sceptrum quod dictus dominus dux tenebat in manibus et oris osculum legiptime investivit dictaque feuda et quolibet eorum cum omnibus et singulis predictis spectantibus et pertinentibus ad eadem ipsis domino Odoardo et Hectori, nominibus antedictis, et ipsorum successoribus dimittere et sine causa legiptima non auferre ipsi magnificus dominus dux et consilium, nomine et vice dicti comunis Ianue, solepniter promisserunt. Qua investitura ut supra facta, prefati dominus Odoardus et Hector, nominibus antedictis, dictam investituram atque concessionem dictorum feudorum pro dictis partibus et omnium et singulorum supradictorum spectantium et pertinentium ad predicta et gratanter, humiliter et cum reverentia quanta possunt acceptantes et dictos magnificum dominum ducem et consilium, nomine et vice comunis Ianue nec non dictum comune Ianue in veros, legiptimos dominos et superiores ipsorum et cuiuslibet eorundem nec non locorum [et] castrorum predictorum et eorum que ut supra concessa sunt recognoscentes, eisdem magnifico domino duci et consilio, stipulantibus et recipientibus nomine et vice dicti comunis, corporaliter tactis scripturis super quodam libro quem prefatus dominus dux tenebat in manibus, prestiterunt flexis genibus fidelitatis debite sacramentum secundum formam antiquam et novam traditam in prestatione sacramenti fidelitatis suo domino per vassalum, confitentes prefati dominus Odoardus et Hector, nominibus quibus supra, supradicta omnia et singula castra, loca et territoria, iurisdictiones, homines, iura et alia superius expressata fore et esse feudalia dicti comunis pro partibus supradictis et etiam a dicto comuni Ianue velut a vero et legiptimo domino et superiori de cetero habere, tenere et possidere in feudum nobille et gentille, avitum et paternum. Et promisserunt ian dicti dominus Odoardus et Hector, nominibus quibus supra, dictis magnifico domino duci et consilio et ad cautellam michi dicto Petro de Bargalio, notario et cancellario infrascripto, tanquam publice persone officio publico stipulantibus et recipientibus nomine et vice dicti comunis Ianue, dicta castra et loca ut supra concessa et quodlibet eorum semper et quandocumque ad mandatum comunis predicti vel presidentium ipsi comuni qui sunt et pro tempore erunt de ipsis et quolibet ipsorum atque hominibus eorundem facere pacem, treguam et guerram nec non exercitum et cavalcatam et omnia alia et singula ad que tenebantur ante dictam venditionem et tempore dicte venditionis dictis dominis Manueli et Anthonio et predecessoribus ipsorum in dicto marchionatu Clavexane, quotiens per ipsum magnificum dominum ducem et consilium seu presidentes comuni Ianue qui pro tempore erunt fuerit nuntio, ambaxiata, licteris vel aliter requisita. Que omnia et singula suprascripta prefati dominus Odoardus et Hector, suis et nominibus supradictis, actendere, complere et observare promiserunt et contra in aliquo non facere vel venire de iure vel de facto et aliqua ratione, causa, modo vel ingenio qui dici vel excogitari possit, sub pena dupli eius de quo <contra>fieret vel ut supra non observaretur, cum refectione omnium et singulorum dampnorum, interesse et expensarum que propterea fierent litis et extra, ratis nichilhominus permanentibus supradictis, si de dicti comunis Ianue sive presidentium dicto comuni processerit voluntate. Et proinde et ad sic observandum et totaliter adimplendum omnia et singula supradicta dominus Odoardus et Hector, suis et nominibus supradictis, pignori obligaverunt et ypothecaverunt dictis magnifico domino, domino duci et consilio, stipulantibus et recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue, omnia et singula ipsorum bona mobilia et immobilia presentia et futura et etiam dictorum omnium de Linguilia superius poxitorum. Et de predictis tam prefati magnificus dominus, dominus dux et consilium quam dicti dominus Odoardus et Hector, dictis nominibus, voluerunt et rogaverunt confici debere publicum instrumentum per me Petrum de Bargalio, notarium et comunis Ianue cancellarium infrascriptum. Acta sunt hec omnia Ianue, in palatio ducali, videlicet in salla capelle veteris, ubi nunc consilia celebrantur, anno dominice nativitatis MCCCLXXXX, inditione XIII secundum cursum Ianuens(ium), die prima decembris, post vesperas, presentibus testibus vocatis et / rogatis Aldebrando de Corvaria, Conrado Mazurro, Anthonio de Credentia et Maximo de Iudicibus de Rappallo, notariis et cancellariis comunis Ianue.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, suprascriptum presens instrumentum extractum, transumptum et exemplatum de foliacio instrumentorum compositorum et rogatorum per Petrum de Bargalio, notarium et cancellarium, vidi, legi, correxi et diligenter ascultavi cum originali auctentico ipsius instrumenti scripto manu dicti Petri et, utrumque concordare inveniens, me subscripsi et publicavi cum signo et nomine meis in instrumentis apponi solitis, in testimonium premisorum, habens superinde auctoritatem, licentiam et potestatem michi ex iniuncto custodie privillegiorum dicti comunis officio actributam.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 569-574.

Sull'armamento di galere genovesi da parte di Savona

4 gennaio 1392

Massimo de Iudicibus roga un atto del 4 gennaio 1392 a Genova in qualità di notaio e cancelliere del comune di Genova.

1274.

1392, gennaio 4, Genova

Alla presenza del doge e del consiglio del comune di Genova viene data lettura del parere del collegio dei giudici ove si delibera che il comune di Savona sia tenuto a contribuire all’armamento di alcune galee genovesi.

In nomine Domini amen. Cum per illustrem et magnificum dominum, dominum ducem et consilium et comune Ianue armate sint et sperant nonnulla galearum quarum una transmissa fuit ad partes Romanie pro facienda pace in partibus illis et due ad partes Barbarie inimicorum comunis Ianue et una ad custodiam occasione Maurorum et piratarum et una ad partes Ispanie pro pace tractanda, et per prefatum illustrem et magnificum dominum ducem et eius consilium requisiti fuerint et sint Saonenses et comune Saone ut conferant et conferre debeant in ipsarum galearum armamentis prout per ipsos dominum . . ducem et consilium asseritur comune Saone teneri vigore convencionum quod ipsi Saonenses recusare videntur dicentes se ad id non teneri vigore conventionum, maxime cum armate non sint occasione guerre et propter guerram et cum non sint soliti conferre in armamentis galearum que non sunt in numero decem galearum vel plurium, et super predictis per ipsum illustrem et magnificum dominum ducem et consilium requiratur a collegio iudicum civitatis Ianue consilium an dictum comune Saone teneatur in armamentis dictarum galearum conferre vigore et ex forma dictarum conventionum sic vel ne, super themate vero suprascripto, Christi nomine invocato, consulit colegium iudicum civitatis Ianue a quo super predictis consilium petitur Saonenses et comune Saone teneri ad conferendum in armamentis dictarum galearum attenta conventione, quorum qui interfuerunt nomina sunt hec ut infra: dominus Gregorius de Guisulfis, dominus Araon de Auria, dominus Georgius Honestus, dominus Matheus de Illionibus, dominus Iohannes de Flisco, dominus Franciscus de Spinulis, dominus Iohannes Salvaigus, dominus Iohannes de Uvada, dominus Enricus de Illionibus, dominus Gabriel de Casteliono, dominus Dominicus de Imperialibus, dominus Prianus de Nigro, dominus Petrus Ultramarinus, dominus Benedictus de Viali, dominus Manuel Grillus, dominus Ianotus Squarzaficus, dominus Seguranus de Nigro, dominus Manfredus de Nigro, dominus Andriolus de Nigro, dominus Martinus de Montaldo. In Christi nomine amen. Millesimo trecentesimo nonagesimo secundo, indic(tione) quarta decima secundum cursum Ianue, die quarta ianuarii, inter terciam et nonam. Apertum, lectum et publicatum fuit dictum consilium dicti colegii in presentia magnifici domini, domini Antonioti Adurni, Dei gratia Ianuensium ducis et populi defensoris, et sui consilii quindecim ancianorum per me Conradum Mazurrum, notarium et cancellarium quorum et comunis Ianue, de voluntate ipsorum magnifici domini . . ducis et consilii et quorum consiliariorum qui interfuerunt nomina et prenomina sunt hec: Iohannes de Vulturo macellarius, tenens locum prioris, Bartholomeus de Odino lanerius, Martinus Marruffus, Anthonius de Montenigro ad Modulum, Franciscus Carena, Nicolaus Fatinanti notarius, Amigetus Bassus de Sancto Petro Arene, Raffael de Laur(entio), Iohannes de Pinu quondam Guillelmi, Anth(oniu)s Carbonus de Vulturo, Anthonius de Sancto Urcisio de Vernacia macellarius, Raffael Vatacius condam Augustini, in sala olim capelle veteris palacii ducali comunis Ianue, presentibus testibus Anthonio de Credencia, Petro de Bargalio, et Massimo de Iudicibus, notariis et cancellariis comunis Ianue, ad predictam apericionem vocatis et rogatis.

Ego Conradus Mazzurrus, sacri Imperii notarius et comunis Ianue cancelarius, predictis interfui et rogatus scripsi.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol I/8, a cura di Eleonora Pallavicino,
Genova 2002,
pagg. 106-107.

Su una lite di carattere commerciale

26 aprile 1398

Nell'archivio «Antico Comune» di Genova, è nominato un Massimo de Iudicibus, notaio e cancelliere, in un documento relativo ad una lite tra i patroni di una nave, i mercanti e gli assicuratori. Il registro ha inizio con il decreto di nomina dei magistrati incaricati di risolvere la vertenza e prosegue con la documentazione: elenchi delle merci, loro porto d'imbarco, proprietari, valori, marcatura delle balle. La sentenza dei magistrati è seguita da una contabilità in partita doppia relativa alla liquidazione della vicenda. La vertenza durò dal 1398 al 1401.

736

A c. I di cc. 21:
MCCCLXXXXVIII, die xxvi aprillis.
Manualle actorum et gestorum super factis et diferenciis vertentibus inter mercatores et naulizatores mercium et rerum in navi patronizata per quondam Obertum Malagambam et Raffaellem Squarzaficum et alias capta per Alvarum Bizerrum piratam et cetera, et tam occasione recati rerum tunc depredatarum et mercium in dicta navi, quam dicte navis et aliorum dependentium a dicta preda factorum sub examine dominorum Dominici Centurioni et Inofii de Vignollo, magistratus et delegatorum ad premissa, vigore decreti domini gubernatoris et cetera et Consilii, publicati et signati manu Masimi de Iudicibus notarii et cancellarii, MCCCLXXXXVIII die ultima februarii, existente scriba cum eis me Lodisio de Andoria notano infrascripto.
Populus. Lodisius de Andoria notarius.

Valeria Polonio,
«L'amministrazione della Res Publica Genovese fra Tre e Quattrocento»,
«L'archivio «Antico Comune»»,
Atti della Società Ligure di Storia Patria, Nuova Serie, Vol. XVII (XCI), Fasc. I,
Genova, 1977,
pag. 304.

Sull'Archivio Segreto di Genova

Anno 1398

Un Masini de Iudicibus risulta essere addetto all'Archivio Segreto di Genova nell'anno 1398 dall’inventario, i repertori e le pandette redatti negli anni Sessanta del Seicento dal notaio Geronimo Borlasca.

…[omissis]…
Registra predicta, posita in dicto Armario 4°, fuerunt translata in Armarium 23 Secunde Mansionis, mandato illustrissimorum dominorum Deputatorum.

Libri Diversorum seu rerum fere publicarum antiquorum cancellariorum

In Armario 4°, in cella secunda

n° 1 Ab anno 1380, Antonii de Credentia
…[omissis]…
   3 Ab anno 1398, dicti Antonii de Credentia, Aldebrandi de Corvaria et Masini de Iudicibus
…[omissis]…

Ausilia Roccatagliata,
«L’Inventarium Archivii sanctioris di Geronimo Borlasca (1660-1671)»,
Atti della Società Ligure di Storia Patria,
Nuova Serie, XLVII (CXXI) Fasc. II,
pag. 305.

[N.d.A.] Riteniamo che questo Masini nominato dalla Roccatagliata sia in realtà Massimo de Iudicibus. Date e ruolo coincidono.

Sull'acquisto di mastice

27 giugno 1401

Massimo de Iudicibus è il notaio che roga a Genova un atto del 27 giugno 1401 in cui il Capitano di Genova e difensore del comune e del popolo ed il consiglio degli Anziani ordinano ai compratori del mastice destinato alla distribuzione a Genova, in Siria e in Egitto di rispondere per i loro pagamenti esclusivamente ai massari della maona.

M°CCCC°primo, die xxvn iunii.
De mandato magnifici domini regii capitanei Ianuensium etc. et consilii ancianorum vos Dexerine Bustarine, Manuel de Guisulfis, heredes quondam Pauli Gentilis, Oliveri de Savignonis et Morruelis Cipale ac Francisce Iustiniane quondam Gabrielis et Badasal Cibo et Vaiariane Lomeline, emptores masticorum vendicionum Syrie, Egipti et Ianue, in observatione cuiusdam decreti editi per prefatum magnificum dominum capitaneum et consilium ancianorum, anno presenti, die tercia ianuarii, non respondeatis nec aliquam solucionem faciatis in totum vel in parte aliquibus participibus mahone Syi nec aliquibus personis, nomine et occasione dictorum participum nisi solummodo Raffaeli Iustiniano de Garibardo et Raffaeli Iustiniano de Furneto, nunc massariis diete mahone, non obstantibus aliquibus saximentis per quemvis magistratum vobis factis, a dicta die tercia ianuarii proxime preteriti citra, et penes quos Raffaelem et Raffaelem, massarios supradictos, volunt et mandant prefati dominus . . capitaneus et consilium valere et tenere si qua facta sunt penes dictos Dexerinum et socios seu fient saximenta seu sequestra, et qui Raffael et Raffael primo et ante omnia retinere possint pecunie quantitates misse seu mittende ad solvendum de Syo Ianuam pro custodia et expensis et aliis necessariis insule Syi.
Extractum est ut supra de actis publicis cancellarie communis Ianue.
Populus. Masimus de Iudicibus, notarius et cancellarius.

Atto N°56, pagg. 236-237
«Atti della Società Ligure di Storia Patria Nuova Serie» - Vol. XIX (XCIII) - Fasc. II
«Documenti della Maona di Chio (Secc. XIV-XVI)»
a cura di Antonella Rovere
Genova - MCMLXXIX

Sul feudo del castello di Onzo e del borgo di Curenna

17 maggio 1402

Massimo de Iudicibus, notaio e cancelliere del comune di Genova, presenzia come testimone in un atto rogato a Genova il 17 maggio 1402.

237

1402, maggio 17, Genova

Jean Le Meingre, detto Boucicaut, governatore di Genova, concede in feudo a Carlo del Caretto il castello di Onzo e il borgo di Curenna.

Feudum castri Uncii et burgi Curene.

<I>n nomine Domini amen. Illustris et magnificus dominus, dominus Iohannes Lemeingre, dictus Bonciquant, marescalus Francie, locumtenens regius et Ianuensium gubernator etc. pro serenissimo rege Francorum, domino Ianue, et venerandum consilium duodecim antianorum civitatis Ianue in legiptimo numero congregatum et quorum antianorum his presentium nomina sunt: Octobonus Spinula, prior, Albertus Grilus, Clemens de Prementorio, Nicolaus de Zolasco, Nicolaus de Marco, Ambroxius de Marinis, Symon Marabotus, Petrus de Flisco, Antonius de Isu de Pulciffera et Iohannes de Valebella, notarius, audita supplici requisitione nobilis et egregii viri, domini Caroli, ex marchionibus de Carreto, humiliter et cum debita reverencia requirentis per ipsos illustrem dominum regium gubernatorem Ianuensium et consilium, nomine regio et comunis Ianue, se investiri de feudo et iuribus feudorum et vasalorum castri Untii, burghi Curene et eius castelanie cum omnibus et singulis iuribus et pertinenciis suis, quod feudum cum iuribus et aliis supradictis spectant et pertinent prefato serenissimo domino nostro regi et comuni Ianue titulo emptionis, vigore et ex forma duorum instrumentorum venditionum dicti feudi et omnium predictorum ac castri et burgi Plebis et valis Arotie aliorumque in ipsis instrumentis contentorum, scriptorum manu Petri de Bargalio, notarii, alterius silicet MCCCLXXXVI, die III octubris et alterius eodem millesimo, die XXV dicti mensis octobris, intelectaque oblatione ipsius domini Caroli, offerentis se facturum omnia que de iure et natura dicti feudi tenetur et debet et sibi incombunt, et super predictis habita consideratione matura, omni modo, iure et via quibus melius potuerunt, nomine regio et comunis Ianue, ipsum dominum Carolum, presentem, requirentem et recipientem pro se et heredibus suis masculis et feminis et ab eo habentibus et habituris legiptime causam, per annulum aureum ipsius domini regii gubernatoris, quem dictus dominus gubernator digito ipsius domini Karoli imposuit, investiverunt nomine feudi nobilis et gentilis de dictis feudo et iuribus feudorum et vassalorum castri Untii, burgi Curene et eius castelanie cum omnibus et singulis iuribus et pertinenciis suis, salvis semper et reservatis conventionibus quas comune Ianue habet seu habebat cum marchionibus Cravexane et omni alio iure regio et comunis, promictentes prefati illustris dominus regius gubernator et consilium, dicto nomine regio et comunis, dicto domino Karolo, presenti et ut supra stipulanti et recipienti, plene actendere, facere et observare, salvis reservationibus predictis, omnia et singula que occaxione et ratione dicte presentis investiture facere tenetur et debet. Quibus quidem legiptime factis, dictus dominus Karolus, dictam investituram in modum predictum, flexis genibus, in presentia ipsorum illustris domini regii gubernatoris et consilii reverenter recipiens et aceptans pro se et suis heredibus et habentibus et habituris causam legiptime ab eo, iuravit ad sancta Dei evangelia, corporaliter tactis scripturis, eisdem illustri domino gubernatori et consilio, recipientibus nominibus supradictis, et prestitit fidelitatis debite sacramentum, promictens et iurans dictus dominus Karolus eisdem illustri domino gubernatori et consilio, presentibus, stipulantibus et recipientibus ut supra, per se, heredes et successores suos et habentes vel habituros ut supra causam ab eo se et ipsos futuros <esse> fideles vasalos prefatorum serenissimi domini nostri regis et comunis Ianue de supradictis infeudatis et investitis et actendere, complere et observare omnia et singula que vigore et ex forma presentis infeudationis tene<n>tur et que in capitulis veteris et nove forme fidelitatis, iuris canonici et civilis contine<n>tur et eciam que per ipsum dominum Karolum eiusque heredes et successores in feudo predicto et habentes et habituros causam ab eis agenda erunt verssus prefatum serenissimum dominum nostrum et comune Ianue ratione et occaxione dicti feudi investiture. Actum Ianue, in sala palacii comunis Ianue, ubi consilia publica reguntur, anno dominice nativitatis MCCCCII°, indicione VIIIIª secundum cursum Ianuen(sium), die XVII maii, hora terciarum, presentibus testibus domino Gregorio de Marsupinis de Arecio, vicario ipsius domini gubernatoris, Aldebrando de Corvaria et Massimo de Iudicibus, notariis et comunis Ianue cançellariis, ad hec vocatis et rogatis.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 868-870.

Sul trattato di pace fra Genova e re Martín di Aragona

15 gennaio 1403

All'interno dell'accordo del 15 gennaio 1403 fra re Martín di Aragona e il Comune della Repubblica di Genova, che conferma il trattato di pace del 21 novembre 1386 e che stabilisce i risarcimenti sia a quegli aragonesi e a quei genovesi che avevano subito danni per il conflitto precedente, viene nominato Massimo de Judicibus in qualità di notaio.

Núm. I, 15 de enero. . . Convenio entre el rey don Martín de Aragon y el Comun de la república de Génova, confirmando las paces ajustadas á 21 de noviembre de 1386, y estableciendo ciertas reglas para indemnizar los perjuicios que aragoneses y genoveses se habían causado mutuamente desde la celebración de aquel tratado.
…[omissis]…
I.
Actum Janue in camera superiori magna angulari palatii comunis in quo habitat prefatus illustris regius januensium gubernator etc. anno dominice nativitatis millessimo CCCC° secundo inditione nona secundum cursum Janue die luna duodecima mensis junii presentibus testibus ad hec vocatis specialiter et rogatis Aldebrando de Corvaria Juliano Paniçario et Masimo de judicibus notariis et comunis Janue cancellariis.

D. Prospero de Bofarull y Mascaró,
«Coleccion de Documentos Inéditos del Archivo General de la Corana de Aragon»,
Tomo I
Barcelona, José Eusebio Monfort, 1847
pag. 21

Sulle convenzioni stabilite fra Genova e Ventimiglia

9 maggio 1404

Il 9 maggio 1404 viene stilato un documento molto interessante dal punto di vista della genealogia dei de Judicibus, che riporta le convenzioni stabilite in quel periodo fra il Comune di Genova e Ventimiglia.

Questo documento è importante perché riporta ben tre personaggi attribuibili a rami differenti della famiglia, ovvero Nicolaus Iudex, notaio e procuratore del comune di Genova, Petrus Iudicis, sindaco e ambasciatore della comunità di Ventimiglia, e Massimo Iudicibus, notaio e cancelliere del comune di Genova. È interessante inoltre vedere come questi tre personaggi siano menzionati riportando tre varianti diverse del cognome, ben note dalle ricerche fatte: Iudex, Iudicis e Iudicibus (in questo caso senza il “de”). In nessun altro documento a noi noto compaiono contemporaneamente.

182

1404, maggio 9, <Genova>

Jean Le Meingre, detto Boucicaut, governatore di Genova, secondo l’inserto parere del proprio vicario e dei Padri del comune, conferma le convenzioni vigenti tra il Comune e Ventimiglia.

Confirmacio convencionum hominum comunitatis Vintimilii.

Illustri et magnifico domino, domino Iohanni Lemeingre, dicto Boncinquaut, marescallo Francie, regio locumtenenti et Ian(ue) gubernatori pro serenissimo rege Francorum, domino Ian(ue), eiusque ven(erabili) consilio dominorum duodecim antianorum nos Gregorius de Marsupinis de Aretio, legum doctor, vicarius prefati illustris domini gubernatoris, Iulianus de Monelia, Benedictus de Marinis, Dexerinus Bustarinus et Nicolaus Iudex, notarius, procuratores comunis Ianue, comissarii delegati ad infrascripta prefatorum illustris domini gubernatoris et consilii vigore cuiusdam supplicationis interposite per Stephanum Galianum et Petrum Iudicem, syndicos et ambaxatores comunitatis Vintimilii, cuius quidem supplicationis et rescripti ad eam facti tenor talis est:

Illustri et magnifico domino gubernatori regio Ian(ue) eiusque ven(erabili) consilio dominorum antianorum humiliter supplicatur pro parte Stephani Galiani et Petri Iudicis, syndicorum et ambaxiatorum comunitatis Vintimilii, quatenus cum ipsi habeant certas conventiones cum comuni Ianue et immunitates et prout in eis continetur solepniter factas et tempore illustris gubernatoris, domini comitis Sancti Pauli seu domini Borbieri, eius locumtenentis, et domini episcopi Mildenss(is) per syndicos dicte civitatis fuissent petite confirmari et fuit commissum vicario tunc domini gubernatoris et sapientibus comunis qui viderunt dictas conventiones et immunitates, qui retulerunt eas esse confirmandas et fuit deposita dicta relatio et recepta per ipsum dominum locumtenentem et consilium et dictum dominum episcopum seu per cancellarios comunis Ianue et non potuit super ea deliberari propter novitates que occurrerunt et guerra partialitatis que tunc insurexit; postea vero tempore dicti Colardi, tunc gubernatoris, fuit de novo petitum per dictos syndicos quod confirmarentur et dictus dominus Colardus et consilium comisserunt vicario et sapientibus comunis, aliis a predictis, videlicet dominis Raymondino de Flisco et Bartholomeo de Boscho et vicario dicti domini Colardi qui de novo cognoverunt et retulerunt dictas conventiones et immunitates esse confirmandas et sic fuit pronuntiatum per dictum dominum gubernatorem et eius consilium, ut apparet per publica instrumenta que coram vobis exibent et producunt, hoc vero anno propter indigentiam pecunie qua comune Ianue indigebat fuit relatum per dominum vicarium et Ambroxium de Marinis et Iohannem de Vallebella quod dicta relatio facta tempore domini episcopi non fuerat deposita et nichil valebat et quod tempore domini Colardi non erat consilium tale quale esse debebat et anullaverunt predicta sine preiudicio iurium dicte comunitatis et cum reverentia ipsorum relatio facta tempore domini episcopi fuit deposita et iuste facta commissio per dominum gubernatorem et consilium tale quale esse debebat et si tempore domini Colardi consilium non erat tale quale esse debebat, ipsi de Vintimilio non erant in culpa nec plus poterant et ipsi bis obtinuerunt per sex sapientes iuris et nichilhominus fecerunt quicquid voluerunt prefati dominus gubernator et consilium in solvendo pecuniam stalie presentis, dignentur prefata magnificentia et consilium, intuitu iustitie et veritatis et quia dicti de Vintimilio sunt boni et legales statui domini nostri regis et comunis Ianue, confirmare dictas conventiones et immunitates ex quo bis fuit cognitum per diversos sapientes et tot numero et maxime quia per dictas conventiones bene sunt in tantum obligati comuni Ianue quod bene sufficit.

MCCCCII, die VIIII septembris. Responsio prefatorum illustris domini regii gubernatoris Ianuensium etc. et consilii antianorum, in / legiptimo numero congregati, est quod vicarius ipsius domini gubernatoris et patres comunis, audito syndico comunis et visis videndis, videant diligenter et refferant quid sit debite in predictis agendum, in quo si consilio eguerint consulant sapientes comunis. Extractum est ut supra de actis publicis cancellarie comunis Ianue. Rex dominus Ian(ue). Iulianus Panizarius, notarius et cancellarius.

Visis dicta supplicatione cum rescripto et contentis in ipsis, presentatione nobis de ipsis facta die XVIII septembris, exibitione coram nobis facta per dictos ambaxiatores, dicta die, de quodam instrumento conventionum ipsorum in quodam pergameno, quodam alio pergameno in quo sunt infrascripta, primo quedam scriptura in modum relationis facta per egregios legum doctores, dominos Bartholomeum de Squardabonibus de Viterbio, tunc vicarium illustris principis domini, domini Valarandi de Lucemburgo, Linei et Sancti Pauli comitis, tunc gubernatoris Ian(ue), Iohannem Salvaticum et Enricum de Illionibus, tunc sapientes comunis Ianue, segnata manu Batiste Garancii, notarii, MCCCLXXXXVIII, die prima aprilis, item quedam relatio facta magnifico domino Colardo de Calevilla, tunc gubernatori Ian(ue), per egregios legum doctores, dominos Raynerium de Coppulis de Perusio, vicarium tunc domini gubernatoris, Raymondum de Flischo et Bartholomeum de Boscho, tunc sapientes comunis Ianue, cum pronunciatione facta super ipsa relatione per dictum dominum tunc gubernatorem et consilium, signata manu Iuliani Panizarii, notarii, MCCCLXXXXVIIII, die XXVI iunii, item exemplum quoru(n)dam pactorum et conventionum dicte comunitatis Vintimilii extractum de registro conventionum et privillegiorum comunis Ianue, signatum manu Anthonii de Credentia, notarii et cancellarii; visa citatione facta Conrado Mazurro, syndico comunis Ianue, nostri parte, dicto millesimo de MCCCCII, die XVII septembris, quadam admonitione facta die XX septembris supradicto Conrado Mazurro, sindico comunis, quadam scriptura coram nobis presentata per dictum Conradum, dicto syndicario nomine, quadam alia scriptura coram nobis deposita die V octobris dicti millesimi per dictos syndicos et ambaxiatores, quibusdam titulis coram nobis depositis per dictum Conradum Mazurrum, dicto syndicario nomine, admonitione facta nostri parte dictis ambaxatoribus ad faciendum sua interogatoria super ipsis titulis, ad videndum iurare testes, testibus et actestationibus testium coram nobis productis, receptis et examinatis super ipsis titulis, certis aliis titulis coram nobis depositis per dictos sindicos ambaxatores, testibus et actestationibus testium receptorum coram nobis super ipsis titulis, publicationibus per nos factis de supradictis testibus et actestationibus eorum, quadam scriptura coram nobis deposita dicto millesimo de CCCCII, die IIII novembris, per dictos Stephanum Galianum et Petrum Iudicem, syndicos et ambaxiatores supradictos, citatione facta dicto Conrado, dicto nomine, ad opponendum dicte scripture, admonitione per nos facta dicto Conrado, dicto nomine, die VIII novembris, quadam scriptura coram nobis exibita et deposita per dictum Conradum, dicto nomine, die X novembris, quodam instrumento concessionis facte hominibus Vintimilii per dominum Anthoniotum Adurnum, tunc ducem Ianuensium, et consilium, MCCCLXXXXVI, die XVIII ianuarii, in quodam pergameno cum quadam alia adictione facta per dictos dominos tunc ducem et consilium, dicto millesimo, die XXVII ianuarii, segnato manu Anthonii de Credentia, notarii et cancellarii, et demum visis et auditis omnibus et singulis hiis que dicte partes coram nobis dicere, proponere et allegare voluerunt, tam horetenus quam in scriptis, et super premissis omnibus prehabita deliberatione matura, habito et participato pluries et pluries consilio egregiorum legum doctorum, dominorum Georgii Honesti et Ianoti Squarzafici, tunc sapientum comunis Ianue, in infrascriptam sententiam et relationem concurrentium et sese concordantium, facta prius per nos horetenus relatione prefato domino gubernatori et consilio in observatione capitulorum et decretorum comunis Ianue disponentium nos teneri ad relationem horetenus faciendam antequam in scriptis referre possimus, qui dominus gubernator et consilium, audita horetenus relatione nostra sibi facta super predictis, deliberaverunt per nos dictam relationem in scriptis facere debere, Christi nomine invocato Deumque semper habendo pre oculis et in mente, refferimus et relationem facimus per predictos illustrem et magnificum dominum gubernatorem et ven(erabile) consilium antianorum dictas conventiones hominum et universitatis civitatis Vintimilii confirmandas esse et confirmari debere, non obstantibus in contrarium oppositis et alegatis pro parte dicti syndici comunis Ianue. Rex dominus Ian(ue). Badasal de Ferrariis, notarius.

In nomine Domini amen. Anno dominice nativitatis MCCCCIIII°, indictione XI secundum cursum Ian(ue), die VIIII maii, in vesperis. Illustris et magnificus dominus, dominus Iohannes Lemeingre, dictus Boncinquaut, marescallus Francie, locumtenens regius et Ian(ue) gubernator pro serenissimo rege Francorum, domino Ian(ue), et ven(erabile) consilium antianorum civitatis Ianue in pleno numero congregatum, in dicti domini regii gubernatoris presentia, Ianue, in palatio comunis, in camera superiori, ubi consilia publica celebrantur et quorum his presentium nomina sunt hec: Golestanus Pinellus, prior, Iacobus Spinula, Anthonius Marruffus, Quilicus de Tadeis, notarius, Bapt(ista) de Zoalio, Iohannes de Carpina, Ieronimus Italianus, Cataneus de Flisco, Georgius Lomelinus, Teramus Centurionus, Leonardus de Franchis et Iohannes Tiracius de Pulcifera, recepta suprascripta relatione dictorum vicarii et patrum comunis, commissariorum dicti illustris domini regii gubernatoris et consilii antianorum, eisdem domino gubernatori <et consilio> presentata clausa et sigillata eaque aperta, visa, lecta et diligenter examinata et super ea matura deliberatione prehabita, Christi nomine invocato et eum semper habentes pre oculis et in mente, omni modo, iure, via et forma quibus / melius fieri potest, sequendo relationem ipsam, confirmaverunt dictas conventiones dictorum hominum et universitatis Vintimilii in omnibus et per omnia sicut in relatione ipsa plenius continetur, presentibus testibus Anthonio de Credentia et Massimo Iudicibus, notariis et comunis Ianue cancellariis, ad hec vocatis et rogatis.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 620-624.

Sulla vendita di parte del castello e dei borghi di Sassello

11 ottobre 1407

Massimo de Iudicibus, notaio e cancelliere del comune di Genova, presenzia come testimone a un atto di vendita dell'11 ottobre 1407.

34

1407, ottobre 11, Genova

Jean Le Maingre, detto Boucicaut, governatore di Genova, approva la vendita della quinta parte del castello, dei borghi di Sassello e delle relative dipendenze effettuata da Branca Doria, figlio del fu Oddoardo, in favore di Domenico Doria, figlio del fu Oliverio.

Feudum quinte partis castri, burgorum et pertinenciarum Saxelli.

In nomine Domini amen. Illustris et magnificus dominus, dominus Iohannes Lemeingre, dictus Bouciquant, marescallus Francie, locumtenens regius et Ianuensium gubernator pro serenissimo et excellentissimo rege Francorum, domino Ianue, et venerandum consilium dominorum duodecim sapientum antianorum, in sufficienti et legiptimo numero congregatorum, in presentia dicti illustris domini .. gubernatoris et illorum de dicto consilio qui interfuerunt nomina sunt hec: Constantinus de Albertis, notarius, loco prioris, Anthonius de Flisco, Andreas Marruffus, Georgius Calvus, Oddoardus Cigalla, Cataneus Spinulla, Melchion de Bracellis et Iacobus de Castello de Fegino, audita requisicione coram eis exposita per nobilem virum Dominicum de Auria quondam Olliverii, exponentem se emisse et iusto emptionis titulo acquisivisse de Brancha de Auria quondam Oddoardi, olim participe pro quinta parte in castro, burgis, territorio, hominibus, pertinentiis et iurisdicionibus, mero et mixto imperio Saxelli, feudalis serenissimi regis Francorum, domini Ianue, et comunis Ianue, dictam quintam partem castri, burgorum et aliorum predictorum Saxelli, ut plenius patet ex forma publici instrumenti scripti in civitate Ianue manu Iohanis de Pineto, filii Christofori, notarii publici, die nona iullii proxime preteriti, que quidem empcio facta est et robur obtinere debet si et in quantum illi assenciant ipsi illustris dominus, dominus regius Ianuensium gubernator et consilium et de ipsorum beneplacito voluntatis processerit et non aliter, ut etiam plenius dixit apparere alio publico instrumento scripto manu dicti Iohanis de Pineto, notarii, dicta die VIIII iullii anni presentis, et propterea requirentem se per se, heredes et successores suos, investire de feudo dicte quinte partis dictorum castri, burgorum, iurium, iurisdicionum, hominum, territoriorum et meri et mixti imperii Saxelli, cum ipsi illustris dominus regius Ianuensium gubernator etc. et consilium iam consensserint et concesserint licentiam dicto Branche venditori vendendi et ipsi Dominico emptori emendi et de ipsorum voluntate sit quod vim et firmitatis robur optineat empcio supradicta, ipso Dominico promictente et iurante ut in rescripto manu Anthonii de Credentia, notarii et comunis Ianue cancellarii infrascripti, die heri, plenius continetur dictamque quintam partem omnium predictorum per ipsos illustrem dominum gubernatorem et consilium nomine regis et comunis ipsi Dominico in nobile, rectum et gentile feudum concedi et se paratum offerentem iurare fidelitatem et se constituere feudatarium pro dicta quinta parte Saxelli dictorum serenissimi domini .. regis Francorum, domini Ianue, et comunis Ianue et promictere, facere, actendere et observare omnia et singula ad que tenentur et obligati sunt condomini dicti loci Saxelli, tam vigore pactorum et conventionum factarum et factorum inter comune Ianue, ex una parte, et Enricum, Thebaldum, Iullianum et Oddoardum de Auria, fratres et filios et heredes quondam domini Casani de Auria, vel alium, nomine ipsorum, ex alio, de quibus constat publico instrumento scripto manu Badasalis Nicolai de Pineto, notarii, M°CCCLXV°, die Vª aprilis, quam vigore aliarum convencionum et pactorum factarum et factorum inter dictum illustrem dominum, dominum regium Ianuensium gubernatorem et comune Ianue, ex una parte, et dictum Brancham et certos alios de Auria, ex alia, de quibus constat alio publico instrumento scripto manu Masimi de Iudicibus, notarii et cancellarii, MCCCC°V°, die XXVII iullii, et reminiscentes prefati illustris dominus, dominus regius Ianuensium gubernator et consilium dictas venditori prefacto vendendi et emptori emendi licentias, ut continetur supra, plenius concessisse et dicte prefati Dominici requisicioni vise eis racionabili annuentes, dederunt et concesserunt, nomine et vice prefati serenissimi regis Francorum, domini Ianue, et comunis Ianue, dicto Dominico, presenti et grate suscipienti pro se, heredibus et successoribus suis, in nobile, rectum et gentile feudum dictam quintam partem castri, burgorum, hominum, iurium, territoriorum, iurisdicionum et meri et mixti imperii Saxelli et de dicto feudo dicte quinte partis ipsum Dominicum, reverenter flexis genibus recipientem, per anullum quem dictus illustris dominus .. gubernator digito eius imposuit et oris osculum legiptime investiverunt. Qui Dominicus, feudatarius predictus, in presencia dictorum illustris domini gubernatoris et consilii, facta et concessa sibi dicta investitura pro dicta quinta parte, tactis sacris scripturis, in manibus dicti illustris domini gubernatoris subiit et prestitit ipsis illustri domino gubernatori et consilio, recipientibus nomine et vice prefati serenissimi Francorum regis, domini Ianue, et comunis Ianue, fidelitatis debitum iuramentum secundum formam tradditam a iure in prestacione sacramenti fidelitatis suo domino per vassalum et secundum formam veteris et nove forme fidelitatis et pro dicta quinta parte predictorum pro qua constituens se feudatarium ut / supra promisit et solempniter convenit dictis illustri domino gubernatori et consilio, nomine regio ut supra et comunis Ianue stipulantibus et recipientibus, facere, actendere et observare omnia et singula ad que tenentur et obligati sunt condomini dicti loci Saxelli, tam vigore pactorum et convencionum factarum et factorum inter comune Ianue, ex una parte, et Enricum, Iullianum, Thebaldum et Oddoardum de Auria, fratres et filios et heredes condam domini Casani de Auria, vel alium, nomine ipsorum, ex alia, de quibus constat publico instrumento scripto manu Badasalis Nicolai de Pineto, notarii, MCCCLXV°, die Vª aprilis, quam vigore aliarum conventionum et pactorum factarum et factorum inter dictum illustrem dominum, dominum regium Ianuensium gubernatorem et comune Ianue, ex una parte, et dictum Brancham et certos alios de Auria, ex alia, de quibus constat alio publico instrumento scripto manu Masimi de Iudicibus, notarii et cancellarii, MCCCCV°, die XXVII iullii, et alia omnia ad que bonus et fidelis vassalus tenetur domino suo secundum formam veteris et nove forme fidelitatis. Et de predictis omnibus tam dicti illustris dominus .. regius Ianuensium gubernator et consilium quam dictus Dominicus voluerunt, mandaverunt et rogaverunt debere confici per me Anthonium de Credentia, notarium et comunis Ianue cancellarium infrascriptum, presens publicum instrumentum. Actum Ianue, in camera terracie, iuxta turrim regii palacii comunis Ianue, ubi ad presens consilia ut plurimum celebrantur, anno dominice nativitatis M°CCCC° septimo, indicione XVª secundum cursum Ianue, die XIª mensis octobris, presentibus testibus ad hec vocatis specialiter et rogatis Iulliano Panizario, Gotifredo de Belignano et Masimo de Iudicibus, notariis et dicti comunis Ianue cancellariis.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui et rogatus suprascriptum presens instrumentum composui et scripsi.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 171-174.