Data di nascita

?

Periodo di riferimento

1355-1409

Data della morte

𝒶.1409

Cosa si sa

Leonardo Iudex è membro del Consiglio della città di Genova nel 1357.

𝒟ॱ1356. Leonardo Giudice fu Anziano inr.to
𝒟ॱ1357. Leonardo Giudice fu Anziano inr.to

Archivio di Stato di Genova,
Fondo Manoscritti,
MS 521, pag. 1517.

Non conosciamo il luogo e la data della morte.

Documenti

Qui di seguito è riportata una serie di documenti riguardanti il personaggio in oggetto.

Clicca qui a sinistrasopra sulle singole voci per vederne il contenuto.
1357 ASul trattato di pace fra Genova e Savona9 febbraio 1357

Sul trattato di pace fra Genova e Savona

9 febbraio 1357

Leonardo Iudex è membro del Consiglio che rilascia procura per trattare la pace con il comune di Savona il 9 febbraio 1357.

53

1357, febbraio 9, Genova

Il comune di Genova rilascia procura a Leonardo Montaldo, Alegro Bianco e Antonio Senestrario per trattare la pace con il comune di Savona.

Tenor vero instrumenti syndicatus et procuracionis dictorum dominorum Leonardi, Alegri et Anthonii talis est:

In nomine Domini amen. Magnificus et potens dominus, dominus Symon Bucanigra, Dei gratia dux Ianuensium et populi deffensor, in presentia, consilio et consensu sui consilii duodecim sapientum et ipsum consilium et consiliarii ipsius consilii in quo interfuerunt infrascripti, qui sunt legiptimus et sufficiens numerus ipsorum consiliariorum, in presentia, auctoritate et decreto dicti domini .. ducis, et quorum consiliariorum qui interfuerunt nomina sunt hec, videlicet: Thomas de Levanto, prior, d(ominus) Ricardus de Pessina, legum doctor, Lorinus Morbiolus, Raffus Erminius, // Nicolaus de Caneto, notarius, Leonardus Iudex, Philipus Marchexanus, spetiarius, // Anthonius de Castilliono, merzarius, Iohannes de Rico de Pulciffera et Dominicus Pezonus, lanerius, // nomine et vice comunis Ianue et pro ipso comuni, fecerunt, constituerunt et ordinaverunt eorum et dicti comunis et populi Ianue syndicos, actores et procuratores ac nuncios speciales sapientes et discretos viros dominum Leonardum de Montaldo, iuris peritum, Alegrum Blanchum, lanerium et Anthonium Senestrarium, notarium, ad eundum ad civitatem Saone ad recipiendum ad graciam et benivolentiam prefacti domini .. ducis, consilii, comunis et populi Ianue comune et intrinsecos civitatis Saone et quoslibet dominantes, tenentes et possidentes ipsam civitatem et sequaces eorum tam cives quam extraneos et ad remictedum eis omnes offenssiones, iniurias, banna, forestaciones, bonorum publicaciones et quoscunque processus contra eos vel aliquem ipsorum factas, facta et factos quomodocunque et qualitercunque per comune Ianue vel officiales dicti comunis Ianue a tempore recreacionis dicti domini .. ducis citra et ipsos omnes et singulos restituendum in integrum quoad bona, famam et alia quecunque, prout et sicut dictis syndicis et procuratoribus vel duobus ex eis melius videbitur faciendum, et ad pacta, transactiones / et composiciones quascunque et quecunque de quibus dictis syndicis et procuratoribus vel duobus ex eis videbitur cum dicto comune Saone et intrinsecis dicte civitatis perveniendum et propterea comune Ianue obligandum in quocunque instrumento et ad confirmandum dicto comuni Saone convenciones quas comune Ianue habet cum dicto comuni Saone et comune Saone cum comuni Ianue, in totum vel in parte, prout et sicut dictis syndicis vel duobus ex eis melius videbitur convenire, et de predictis et quolibet predictorum instrumentum et instrumenta unum et plura fieri faciendum cum obligacione, penarum ypotheca et solempnitatibus opportunis et neccessariis et ad iurandum in animam dicti domini .. ducis, consilii et comunis Ianue de actendendo et observando dictas convenciones et omnia et singula que per dictos syndicos et procuratores vel per duos ex eis fuerint dicto comuni Saone sive intrinsecis Saone promissa et conventa et ad recipiendum iuramentum fidelitatis et quodlibet aliud generis sacramentum a comuni et dictis intrinsecis civitatis Saone et generaliter ad omnia et singula gerendum, tractandum, firmandum, faciendum et administrandum in predictis et circha predicta et dependentibus a predictis et quolibet predictorum de quibus dictis syndicis et procuratoribus vel duobus ex eis melius videbitur et placuerit, etiam si talia forent quod mandatum exigerent speciale, dantes et concedentes dictis eorum syndicis et procuratoribus vel duobus ex eis in predictis et circha predicta et dependentibus ab eis et quolibet eorum plenum, liberum, largum et generale mandatum cum plena, libera, larga et generali administracione, potestate et baylia, promitentes, nomine eorum, comunis et populi Ianue, tibi Conrado Mazurro, notario et cancellario infrascripto, tanquam publice persone officio publico stipulanti et recipienti nomine et vice dicti comunis Saone et cuius et quorum intererit seu interesse poterit, ratum et firmum perpetuo habituros et quod comune Ianue ratum, gratum et firmum habebit et tenebit ea omnia et singula que per dictos syndicos et procuratores vel per duos ex eis acta, gesta, facta, firmata, tractata, procurata et administracta fuerint in predictis omnibus et singulis, sub ypotheca et obligacione bonorum comunis Ianue, et voluerunt dicti dominus .. dux et consilium quod presens syndicatus et procuracio solummodo duret usque ad mensem unum proxime venturum et non ultra. Actum Ianue, in palacio dicti comunis Ianue, videlicet in terracia dicti palacii, in quo loco consilia reguntur et comunis Ianue negocia explicantur, anno dominice nativitatis millesimo trecentesimo quinquagesimo septimo, indicione nona secundum cursum Ianue, die nona februarii, inter terciam et nonam, presentibus testibus Petro de Reza, Peregrino de Bracellis et Georgio Oddoardi de Clavaro, notariis et cancellariis comunis Ianue, ad hec vocatis specialiter et rogatis.

Conradus Mazurrus, sacri Imperii notarius et comunis Ianue cancellarius, predictis omnibus interfui et rogatus scripsi.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 286-288.