Data di nascita

?

Periodo di riferimento

1400-1404

Data della morte

?

          

Cosa si sa

Nicola de Judicibus è notaio a Genova a cavallo fra il XIV e il XV secolo.

Non conosciamo il luogo e la data della morte.

Documenti

Qui di seguito è riportata una serie di documenti riguardanti il personaggio in oggetto.

Clicca qui a sinistrasopra sulle singole voci per vederne il contenuto.
1400 ASulle norme anti-sovversione emesse a Chio11 agosto 1400
1404 ASulle convenzioni stabilite fra Genova e Ventimiglia9 maggio 1404

Sulle norme anti-sovversione emesse a Chio

11 agosto 1400

Raffaele Iudex e il notaio Nicola de Iudicibus sono fra i membri del Consiglio degli Anziani che presenziano come testimoni alla stesura di un atto rogato a Genova l'11 agosto 1400.

54

1400, agosto 11, Genova

Rainaldo de Olivare, luogotenente del governatore di Genova, ed il consiglio degli Anziani ratificano le norme emesse il 4 ottobre 1399 dagli organi di governo di Chio contro eventuali tentativi di sovversione.

In Christi nomine amen. M°CCCC°, die undecima augusti. Spectabilis et egregius vir, dominus Raynaldus, dominus de Olivare, locumtenens magnifici domini …[omissis]…
in quo consilio interfuit legittimus et sufficiens numerus ipsorum antianorum et illorum qui interfuerunt nomina sunt hec: Bartholomeus Carrega loco prioris, Raffael Iudex, Tomas Murihius, Leonardus Sauli, Iohannes Brunus de Pulcifera, Philiponus de Calcinarla, Iohannes Bayardus de Vulturo, Nicolaus de Iudicibus notarius, Iohannes de Zerbis et Antonius de Arnardo de Sturla, habentes noticiam de quodam salubri ordine et decreto composito per …[omissis]…
Extractum est ut supra de actis publicis cancellarle communis Ianue. Populus. Anthonius de Credentia, notarius et cancellarius.

«Atti della Società Ligure di Storia Patria Nuova Serie» - Vol. XIX (XCIII) - Fasc. II,
«Documenti della Maona di Chio (Secc. XIV-XVI)»,
a cura di Antonella Rovere,
Genova, 1979,
pagg. 234-235.

Sulle convenzioni stabilite fra Genova e Ventimiglia

9 maggio 1404

Il 9 maggio 1404 viene stilato un documento molto interessante dal punto di vista della genealogia dei de Judicibus, che riporta le convenzioni stabilite in quel periodo fra il Comune di Genova e Ventimiglia.

Questo documento è importante perché riporta ben tre personaggi attribuibili a rami differenti della famiglia, ovvero Nicolaus Iudex, notaio e procuratore del comune di Genova, Petrus Iudicis, sindaco e ambasciatore della comunità di Ventimiglia, e Massimo Iudicibus, notaio e cancelliere del comune di Genova. È interessante inoltre vedere come questi tre personaggi siano menzionati riportando tre varianti diverse del cognome, ben note dalle ricerche fatte: Iudex, Iudicis e Iudicibus (in questo caso senza il “de”). In nessun altro documento a noi noto compaiono contemporaneamente.

182

1404, maggio 9, <Genova>

Jean Le Meingre, detto Boucicaut, governatore di Genova, secondo l’inserto parere del proprio vicario e dei Padri del comune, conferma le convenzioni vigenti tra il Comune e Ventimiglia.

Confirmacio convencionum hominum comunitatis Vintimilii.

Illustri et magnifico domino, domino Iohanni Lemeingre, dicto Boncinquaut, marescallo Francie, regio locumtenenti et Ian(ue) gubernatori pro serenissimo rege Francorum, domino Ian(ue), eiusque ven(erabili) consilio dominorum duodecim antianorum nos Gregorius de Marsupinis de Aretio, legum doctor, vicarius prefati illustris domini gubernatoris, Iulianus de Monelia, Benedictus de Marinis, Dexerinus Bustarinus et Nicolaus Iudex, notarius, procuratores comunis Ianue, comissarii delegati ad infrascripta prefatorum illustris domini gubernatoris et consilii vigore cuiusdam supplicationis interposite per Stephanum Galianum et Petrum Iudicem, syndicos et ambaxatores comunitatis Vintimilii, cuius quidem supplicationis et rescripti ad eam facti tenor talis est:

Illustri et magnifico domino gubernatori regio Ian(ue) eiusque ven(erabili) consilio dominorum antianorum humiliter supplicatur pro parte Stephani Galiani et Petri Iudicis, syndicorum et ambaxiatorum comunitatis Vintimilii, quatenus cum ipsi habeant certas conventiones cum comuni Ianue et immunitates et prout in eis continetur solepniter factas et tempore illustris gubernatoris, domini comitis Sancti Pauli seu domini Borbieri, eius locumtenentis, et domini episcopi Mildenss(is) per syndicos dicte civitatis fuissent petite confirmari et fuit commissum vicario tunc domini gubernatoris et sapientibus comunis qui viderunt dictas conventiones et immunitates, qui retulerunt eas esse confirmandas et fuit deposita dicta relatio et recepta per ipsum dominum locumtenentem et consilium et dictum dominum episcopum seu per cancellarios comunis Ianue et non potuit super ea deliberari propter novitates que occurrerunt et guerra partialitatis que tunc insurexit; postea vero tempore dicti Colardi, tunc gubernatoris, fuit de novo petitum per dictos syndicos quod confirmarentur et dictus dominus Colardus et consilium comisserunt vicario et sapientibus comunis, aliis a predictis, videlicet dominis Raymondino de Flisco et Bartholomeo de Boscho et vicario dicti domini Colardi qui de novo cognoverunt et retulerunt dictas conventiones et immunitates esse confirmandas et sic fuit pronuntiatum per dictum dominum gubernatorem et eius consilium, ut apparet per publica instrumenta que coram vobis exibent et producunt, hoc vero anno propter indigentiam pecunie qua comune Ianue indigebat fuit relatum per dominum vicarium et Ambroxium de Marinis et Iohannem de Vallebella quod dicta relatio facta tempore domini episcopi non fuerat deposita et nichil valebat et quod tempore domini Colardi non erat consilium tale quale esse debebat et anullaverunt predicta sine preiudicio iurium dicte comunitatis et cum reverentia ipsorum relatio facta tempore domini episcopi fuit deposita et iuste facta commissio per dominum gubernatorem et consilium tale quale esse debebat et si tempore domini Colardi consilium non erat tale quale esse debebat, ipsi de Vintimilio non erant in culpa nec plus poterant et ipsi bis obtinuerunt per sex sapientes iuris et nichilhominus fecerunt quicquid voluerunt prefati dominus gubernator et consilium in solvendo pecuniam stalie presentis, dignentur prefata magnificentia et consilium, intuitu iustitie et veritatis et quia dicti de Vintimilio sunt boni et legales statui domini nostri regis et comunis Ianue, confirmare dictas conventiones et immunitates ex quo bis fuit cognitum per diversos sapientes et tot numero et maxime quia per dictas conventiones bene sunt in tantum obligati comuni Ianue quod bene sufficit.

MCCCCII, die VIIII septembris. Responsio prefatorum illustris domini regii gubernatoris Ianuensium etc. et consilii antianorum, in / legiptimo numero congregati, est quod vicarius ipsius domini gubernatoris et patres comunis, audito syndico comunis et visis videndis, videant diligenter et refferant quid sit debite in predictis agendum, in quo si consilio eguerint consulant sapientes comunis. Extractum est ut supra de actis publicis cancellarie comunis Ianue. Rex dominus Ian(ue). Iulianus Panizarius, notarius et cancellarius.

Visis dicta supplicatione cum rescripto et contentis in ipsis, presentatione nobis de ipsis facta die XVIII septembris, exibitione coram nobis facta per dictos ambaxiatores, dicta die, de quodam instrumento conventionum ipsorum in quodam pergameno, quodam alio pergameno in quo sunt infrascripta, primo quedam scriptura in modum relationis facta per egregios legum doctores, dominos Bartholomeum de Squardabonibus de Viterbio, tunc vicarium illustris principis domini, domini Valarandi de Lucemburgo, Linei et Sancti Pauli comitis, tunc gubernatoris Ian(ue), Iohannem Salvaticum et Enricum de Illionibus, tunc sapientes comunis Ianue, segnata manu Batiste Garancii, notarii, MCCCLXXXXVIII, die prima aprilis, item quedam relatio facta magnifico domino Colardo de Calevilla, tunc gubernatori Ian(ue), per egregios legum doctores, dominos Raynerium de Coppulis de Perusio, vicarium tunc domini gubernatoris, Raymondum de Flischo et Bartholomeum de Boscho, tunc sapientes comunis Ianue, cum pronunciatione facta super ipsa relatione per dictum dominum tunc gubernatorem et consilium, signata manu Iuliani Panizarii, notarii, MCCCLXXXXVIIII, die XXVI iunii, item exemplum quoru(n)dam pactorum et conventionum dicte comunitatis Vintimilii extractum de registro conventionum et privillegiorum comunis Ianue, signatum manu Anthonii de Credentia, notarii et cancellarii; visa citatione facta Conrado Mazurro, syndico comunis Ianue, nostri parte, dicto millesimo de MCCCCII, die XVII septembris, quadam admonitione facta die XX septembris supradicto Conrado Mazurro, sindico comunis, quadam scriptura coram nobis presentata per dictum Conradum, dicto syndicario nomine, quadam alia scriptura coram nobis deposita die V octobris dicti millesimi per dictos syndicos et ambaxiatores, quibusdam titulis coram nobis depositis per dictum Conradum Mazurrum, dicto syndicario nomine, admonitione facta nostri parte dictis ambaxatoribus ad faciendum sua interogatoria super ipsis titulis, ad videndum iurare testes, testibus et actestationibus testium coram nobis productis, receptis et examinatis super ipsis titulis, certis aliis titulis coram nobis depositis per dictos sindicos ambaxatores, testibus et actestationibus testium receptorum coram nobis super ipsis titulis, publicationibus per nos factis de supradictis testibus et actestationibus eorum, quadam scriptura coram nobis deposita dicto millesimo de CCCCII, die IIII novembris, per dictos Stephanum Galianum et Petrum Iudicem, syndicos et ambaxiatores supradictos, citatione facta dicto Conrado, dicto nomine, ad opponendum dicte scripture, admonitione per nos facta dicto Conrado, dicto nomine, die VIII novembris, quadam scriptura coram nobis exibita et deposita per dictum Conradum, dicto nomine, die X novembris, quodam instrumento concessionis facte hominibus Vintimilii per dominum Anthoniotum Adurnum, tunc ducem Ianuensium, et consilium, MCCCLXXXXVI, die XVIII ianuarii, in quodam pergameno cum quadam alia adictione facta per dictos dominos tunc ducem et consilium, dicto millesimo, die XXVII ianuarii, segnato manu Anthonii de Credentia, notarii et cancellarii, et demum visis et auditis omnibus et singulis hiis que dicte partes coram nobis dicere, proponere et allegare voluerunt, tam horetenus quam in scriptis, et super premissis omnibus prehabita deliberatione matura, habito et participato pluries et pluries consilio egregiorum legum doctorum, dominorum Georgii Honesti et Ianoti Squarzafici, tunc sapientum comunis Ianue, in infrascriptam sententiam et relationem concurrentium et sese concordantium, facta prius per nos horetenus relatione prefato domino gubernatori et consilio in observatione capitulorum et decretorum comunis Ianue disponentium nos teneri ad relationem horetenus faciendam antequam in scriptis referre possimus, qui dominus gubernator et consilium, audita horetenus relatione nostra sibi facta super predictis, deliberaverunt per nos dictam relationem in scriptis facere debere, Christi nomine invocato Deumque semper habendo pre oculis et in mente, refferimus et relationem facimus per predictos illustrem et magnificum dominum gubernatorem et ven(erabile) consilium antianorum dictas conventiones hominum et universitatis civitatis Vintimilii confirmandas esse et confirmari debere, non obstantibus in contrarium oppositis et alegatis pro parte dicti syndici comunis Ianue. Rex dominus Ian(ue). Badasal de Ferrariis, notarius.

In nomine Domini amen. Anno dominice nativitatis MCCCCIIII°, indictione XI secundum cursum Ian(ue), die VIIII maii, in vesperis. Illustris et magnificus dominus, dominus Iohannes Lemeingre, dictus Boncinquaut, marescallus Francie, locumtenens regius et Ian(ue) gubernator pro serenissimo rege Francorum, domino Ian(ue), et ven(erabile) consilium antianorum civitatis Ianue in pleno numero congregatum, in dicti domini regii gubernatoris presentia, Ianue, in palatio comunis, in camera superiori, ubi consilia publica celebrantur et quorum his presentium nomina sunt hec: Golestanus Pinellus, prior, Iacobus Spinula, Anthonius Marruffus, Quilicus de Tadeis, notarius, Bapt(ista) de Zoalio, Iohannes de Carpina, Ieronimus Italianus, Cataneus de Flisco, Georgius Lomelinus, Teramus Centurionus, Leonardus de Franchis et Iohannes Tiracius de Pulcifera, recepta suprascripta relatione dictorum vicarii et patrum comunis, commissariorum dicti illustris domini regii gubernatoris et consilii antianorum, eisdem domino gubernatori <et consilio> presentata clausa et sigillata eaque aperta, visa, lecta et diligenter examinata et super ea matura deliberatione prehabita, Christi nomine invocato et eum semper habentes pre oculis et in mente, omni modo, iure, via et forma quibus / melius fieri potest, sequendo relationem ipsam, confirmaverunt dictas conventiones dictorum hominum et universitatis Vintimilii in omnibus et per omnia sicut in relatione ipsa plenius continetur, presentibus testibus Anthonio de Credentia et Massimo Iudicibus, notariis et comunis Ianue cancellariis, ad hec vocatis et rogatis.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 620-624.