Data di nascita

13??

Periodo di riferimento

1371-1392

Data della morte

13??

Cosa si sa

Gabriele Giudice nasce presumibilmente a Genova. Non conosciamo i nomi dei genitori. Esercita la professione di notaio. Consigliere della Repubblica di Genova.

𝒟ॱ1391. Gabrielle nott.ro fu Cons.re di d.a Rep:

Archivio di Stato di Genova,
Fondo Manoscritti,
MS 521, pagg. 1518.

Non conosciamo il luogo e la data della morte.

Documenti

Qui di seguito è riportata una serie di documenti riguardanti il personaggio in oggetto.

Clicca qui a sinistrasopra sulle singole voci per vederne il contenuto.
1371 ASul cartolario di Gabriele IudexAnno 1371
1386 ASulla concessione di un feudo del marchesato dei Clavesana1° dicembre 1386
1386 BSu un atto di vendita del marchese di Clavesana3 ottobre 1386
1386 CSu un atto di vendita del marchese di Clavesana25 ottobre 1386
1386 DSulla quietanza per la vendita del marchese di Clavesana30 ottobre 1386
1386 ESul giuramento per un feudo dei del Carretto28 novembre 1386
1386 FSulla vendita di Vara, Monte Tanano, et al.1° settembre 1386
1386 GSul rilascio di una quietanza per una vendita di terre26 ottobre 1386
1392 BSull'elenco delle merci sottoposte al drictus3 febbraio 1392

Sul cartolario di Gabriele Iudex

Anno 1371

Nell'archivio «Antico Comune» di Genova, è presente un cartolario redatto dal notaio Gabriele Iudice.

311

A c. I di cc. 115:
In nomine Domini, amen. MCCCLXXI.
Cartularium introytus et exitus vixitatorum castrorum comunis Ianue, videlicet existentibus vixitatoribus dominis Iohanne Ravaria et Iohanne Thome et scriba eorum Gabriele Iudice notario, cuius mano scripta sunt contenta in presenti cartulario.
Populus. Gabriel Iudex notarius.

Valeria Polonio,
«L'amministrazione della Res Publica Genovese fra Tre e Quattrocento»,
«L'archivio «Antico Comune»»,
Atti della Società Ligure di Storia Patria, Nuova Serie, Vol. XVII (XCI), Fasc. I,
Genova, 1977,
pag. 191.

Sulla concessione di un feudo del marchesato dei Clavesana

1° dicembre 1386

Maximo de Iudicibus è notaio e cancelliere in un atto relativo alla concessione di un feudo nel marchesato dei Clavesana rogato il 1° dicembre 1386 a Genova. Nello stesso atto Gabriele Iudex è nominato in qualità di testimone.

164

1386, dicembre 1, Genova

Il comune di Genova a seguito dell’acquisto dei tre quarti del marchesato dei Clavesana, concede in feudo a Opecino della Lengueglia e a Nicoloso, figlio del fu Corrado della Lengueglia, che agisce anche a nome dei fratelli Segurano, Torello e Ettore, già vassalli dei suddetti marchesi, i territori esplicitamente indicati, con le relative dipendenze, ricevendone il giuramento di fedeltà.

De dictis dominis de Linguilia feudum.

In nomine Domini amen. Coram illustri atque excelso domino, domino Anthonioto Adurno, Dei gratia Ianuen(sium) duce et populi deffensore, nec non coram eiusdem magnifici domini, domini ducis ven(erabili) quindecim sapientum antianorum consilio personaliter constituti nobiles viri, dominus Opeccinus de Linguilia, pro se, heredibus et successoribus suis, et Nicolosius quondam domini Conradi de Linguilia, pro se et heredibus et successoribus suis nec non tanquam procurator et procuratorio nomine domini Securani, legum doctoris, Toreli et Hectoris, fratrum dicti Nicoloxii et filiorum quondam dicti domini Conradi de Linguilia prelibati, ut de procuratione dicti Nicoloxii constat publico instrumento scripto et publicato manu Fatii Tabo, notarii, hoc anno, die XXVIIII aprilis, et pro quibus domino Securano, Torelo et Hectore ad cautellam et maioris roboris firmitatem idem Nicolosius prefatis magnifico domino duci, eius consilio nec non michi notario et cancellario infrascripto, stipulantibus et recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue, de rato habendo promisit sub expressa obligatione omnium et singulorum bonorum dicti Nicoloxii mobilium et imobilium presentium et futurorum, scientes certamque notitiam habentes de quadam venditione inita et contracta inter comune Ianue sive magnificum et excelsum dominum, dominum Anthoniotum ducem et eius consilium, recipientes vice et nomine dicti comunis Ianue, ex una parte, et nobiles atque egregios viros, dominos Manuelem et Anthonium, ex marchionibus de Carreto, sive Raffaelem de Auria, procuratorem et procuratorio nomine dictorum dominorum Manuelis et Anthonii, de et super tribus quartis partibus totius marchionatus Clavexane et de omnibus et singulis castris, fortellitiis, locis, villis, iuribus, iurisdictionibus atque pertinentiis quibuscumque spectantibus et pertinentibus ad dictas tres quartas partes marchionatus predicti nec non quocumque et qualitercumque competentibus et competituris predictis dominis Manueli et Anthonio etiam in toto dicto marchionatu Clavexane, cuius quidem contractus venditionis vigore omnia et singula iura directa, utilia atque feudalia et quocumque et qualitercumque competentia et competitura dictis dominis Manueli et Anthonio in dicto marchionatu Clavexane totaliter translata fuerunt et sunt in dictum comune Ianue, prout de predictis latius et seriosius patet publico instrumento inde confecto atque scripto et publicato manu Petri de Bargalio, notarii et cancellarii comunis Ianue, in quibus quidem iuribus atque tribus quartis partibus dicti marchionatus Clavexane erant et sunt feuda et iura feudalia de castris, locis, villis, iuribus et pertinentiis infrascriptis, de quibus ex causa et titulo feudi nobilis et gentilis [ante] dictam venditionem dicti de Linguilia tenebantur et obligati erant prefatis dominis Manueli et Anthonio et post dictam venditionem tenentur et obligati sunt dicto comuni Ianue et ad omnia et singula ad que ante dictam venditionem et tempore dicte venditionis tenebantur et obligati erant ex causa dictorum feudorum predictis dominis Manueli et Antonio volentesque predicti dominus Opeccinus et Nicoloxius recognoscere bonam fidem atque volentes et consentientes expresse de cetero habere, tenere, recognosscere et reputare dictum comune Ianue nec non prefatos magnificum dominum, dominum ducem et eius consilium, recipientes nomine et vice dicti comunis Ianue, in veros et legiptimos dominos et ei superiores et eisdem magnifico domino, domino duci et eius consilio, recipientibus ut supra, facere, prebere et prestare omnia et singula ad que tenentur dicto comuni Ianue ex causis maxime superius declaratis et ad que tenebantur dictis dominis Manueli et Anthonio ex natura, forma, consuetudine atque conventionibus et capitulis quibuscumque dictorum feudorum, cum omni debita reverentia et totali benignitate devote et humiliter supplicarunt, nominibus antedictis, prefatis magnifico domino, domino duci et eius consilio, nomine dicti comunis Ianue, quatenus dignentur predictos dominum Opeccinum et Nicoloxium, suis et nominibus quibus supra, recognosscere atque tenere et habere de cetero in veros, fideles et legiptimos subditos et vassalos dicti comunis Ianue et pro veris, fidelibus et legalibus subditis et vassalis dicti comunis Ianue, nec non eosdem, nominibus antedictis, de novo investire et investituram facere de castris sive de partibus castrorum, locorum, terrarum, villarum, rerum, iurium et iurisdictionum infrascriptarum, videlicet dictum dominum Opeccinum pro se, heredibus et successoribus suis de feudo recto, nobile et gentile, antico, avito et paterno trium quartarum partium quarte partis ville Cuxii et ville Mendatice; item trium quartarum partium ville Ubasete usque ad fossatum de fontana murata in valle Arocie constitutarum; item trium quartarum partium medietatis ville Villagi; item trium quartarum partium villarum Furoni, Giniestri et Podii Lotarii; item trium quartarum partium castri Pozoni et trium quartarum partium medietatis hominum Maremi et Marmorei in valle Leroni constitu(tarum), nec non dictum Nicoloxium, nominibus quibus supra, de feudo recto, nobile et gentile, antico, avito et paterno trium quartarum partium quarte partis villarum Cuxii et Mendatice, item trium quartarum partium ville Montiscalvi in valle Arocie constitutarum; item trium quartarum partium ville Digne; item trium quartarum partium castri Maremi; item trium quartarum partium medietatis hominum Maremi et Marmorii in valle Leroni constit(utarum), nec non eosdem dominum Opeccinum et Nicolosium, nominibus quibus supra, de feudo et iure feudali omnium et singulorum iurium realium et personalium et aliorum quoru(m)cumque cum omnibus pactis, condictionibus et iurisdictionibus quibuscumque, de quibus et super quibus dicti de Linguilia tenebantur ante dictam venditionem et tempore dicte venditionis prefatis dominis Manueli et Anthonio et predecessoribus suis, cum mero et mixto imperio, totali iurisdictione et / omnimoda potestate atque segnoria hominum et vassalorum dictorum locorum respectu dictarum partium et ibidem habitantium et habitandorum nec non cum omnibus et singulis territoriis, possessionibus, molendinis, boschis, nemoribus, silvis, acquariciis, rivis, fluminibus, pedagiis, venationibus, piscationibus, furnis, ferreriis, batenderiis, rupibus, ruinis, rosiis, successionibus, dacitis, factis, anonis, magiis, censibus, campariis, consulatibus, castellaniis, angariis, p<a>ra<n>gariis et cum omnibus et singulis aliis iuribus et iurisdictionibus necessariis vel volutariis quibuscumque spectantibus et pertinentibus quomodocumque et qualitercumque ad dictas partes dictorum locorum et alia de quibus ut supra investitura legiptime postulatur et in omnibus et per omnia, prout et sicut supradicti de Linguilia et quilibet eorum pro partibus et feudis predictis tenebantur et obligati erant dictis dominis Manueli et Anthonio et ipsorum et cuiusque ipsorum predecessoribus ex partibus feudalibus supradictis. Qui magnificus et potens dominus .. , dominus Anthoniotus Adurnus, Dei gratia Ianuens(ium) dux et populi deffensor, in presentia, consilio, voluntate et consensu sui consilii quindecim sapientum antianorum civitatis Ianue, et ipsum consilium atque consiliarii ipsius consilii, in presentia, auctoritate, voluntate et decreto prefati magnifici domini, domini ducis, in quo quidem consilio interfuit legiptimus et sufficiens numerus ipsorum antianorum et illorum qui interfuerunt nomina sunt hec, videlicet Spagnolus Ferrandus, prior, d(ominus) Petrus de Campofregoso, Symon Merega, Anthonius de Accurso, Bartholomeus de Begino, Cabriel Iudex, Bartholomeus Peraçius, // Raffael Cominalis, Iohannes de Murfino, Bartholomeus Rubeus, speciarius, Thomas Domesticus et Anthonius Rex, // audita requisitione predicta et actenti quod predicti dominus Opeccinus, dominus Securanus, Nicolosius, Torellus et Hector et ipsorum et cuiuslibet ipsorum predicte sortis semper fuerunt, hodie sunt et speratur etiam quod de futuro sint vestri et fideles, intimi et vassali dicti comunis et erga ipsum comune gesserunt et hodie gerunt sinceram et puram fidem, ac etiam humili requisitione facta pro parte dictorum domini Opeccini et Nicolosii, nominibus quibus supra, benigne et liberaliter annuentes et ut ad promptiorem fidelitatem et reverentiam avidius annuentes, omni modo, via, iure et forma quibus melius potuerunt et possunt, ex potestate et baylia ipsis magnifico domino duci et consilio concessis et actributis, nomine et vice dicti comunis Ianue, et pro ipso comuni Ianue dederunt et concesserunt, dant et concedunt predicta feuda pro partibus suprascriptis cum modis, formis, condictionibus et consuetudinibus antiquatis dictorum feudorum et cum omnibus aliis et singulis ut supra petitis et postulatis et ad que tenebantur dicti de Linguilia ante dictam venditionem et tempore dicte vendictionis dictis dominis Manueli et Antonio, prefatis domino Opeccino et Nicolosio, recipientibus nominibus quibus supra, in nobile, gentile, rectum feudum antiquum, avitum et paternum, dicta castra, territoria, villas, loca, iura, iurisdictiones, homagia, fidelitates et omnia et singula superius impresata cum omnibus et singulis iuribus, iurisdictionibus et pertinentiis quibuscumque spectantibus et pertinentibus ad predicta et aliquod predictorum ipsosque dominum Opeccinum et Nicolosium, nominibus quibus supra, presentes, petentes et flexis genibus recipientes pro se et ipsorum heredibus atque successoribus nec non cum pactis, modis, condictionibus et consuetudinibus supradictis de dictis castris, locis, villis, territoriis, iuribus et iurisdictionibus et aliis superius declaratis prefatus magnificus dominus dux, in presentia, consilio, voluntate et consensu dicti consilii, nomine et vice dicti comunis Ianue et pro ipso comuni, tanquam veros, legiptimos et fideles subditos et vassalos ipsius comunis Ianue per ducale septrum quod dictus dominus dux tenebat in manibus et horis osculum legiptime investivit dictaque feuda et quelibet eorum cum omnibus et singulis predictis spectantibus et pertinentibus ad eadem ipsis domino Opeccino et Nicolosio, nominibus antedictis, et ipsorum successoribus dimittere et sine causa legiptima non auferre ipsi magnificus dominus dux et consilium, nomine et vice dicti comunis Ianue, solepniter promiserunt. Qua investitura ut supra facta, prefati dominus Opeccinus et Nicolosius, nominibus supradictis, dictam investituram atque concessionem dictorum feudorum et omnium et singulorum supradictorum spectantium et pertinentium ad predicta, gratanter, humiliter et cum reverentia quanta possunt acceptantes et dictos magnificum dominum, dominum ducem et consilium, nomine dicti comunis Ianue, nec non dictum comune Ianue in veros et legiptimos dominos et superiores ipsorum et cuiusque ipsorum nec non locorum et castrorum predictorum et eorum que ut supra concessa sunt et cuiuslibet eorum recognosscentes, eisdem magnifico domino duci et consilio, stipulantibus nomine et vice dicti comunis, corporaliter tattis scripturis, super quodam libro quem prefatus magnificus dominus, dominus dux tenebat in manibus, debite fidelitatis prestiterunt flexis genibus sacramentum secundum formam antiquam et novam traditam in prestatione sacramenti fidelitatis suo domino per vassalum, confitentes prefati dominus Opeccinus et Nicolosius, nominibus quibus supra, supradicta omnia et singula castra, loca, territoria, iurisdictiones, homines, iura et alia superius expresata fore et esse feudalia dicti comunis Ianue pro partibus antedictis et etiam ea a dicto comuni Ianue velut a vero et legiptimo domino / et superiori, de cetero habere, tenere et possidere in feudum nobile et gentile, antiquum, avitum et paternum, pro quo feudo et eius occaxione fidelitatem comuni Ianue iuraverunt, nominibus antedictis, prout superius continetur. Et promiserunt prefati dominus Opeccinus et Nicolosius, nominibus antedictis, dictis magnifico domino duci et consilio et michi notario infrascripto, tanquam publice persone officio publico stipulantibus et recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue, dicta castra et loca ut supra concessa et quodlibet ipsorum semper et quandocumque ad mandata comunis predicti etc. vel presidentium ipsi comuni qui sunt et pro tempore erunt de ipsis et quolibet ipsorum atque hominibus eorundem facere pacem, treguam et guerram nec non exercitum et cavalcatam et omnia alia et singula ad que tenebantur ante dictam vendictionem et tempore dicte vendictionis dictis dominis Manueli et Anthonio et predecessoribus ipsorum in dicto marchionatu Clavexane, quotiens per ipsum magnificum dominum ducem et consilium seu presidentes comuni Ianue qui pro tempore erunt fuerit nuntio, ambaxiata, licteris vel aliter requisitum. Que omnia et singula suprascripta prefati dominus Opeccinus et Nicolosius, suis et nominibus supradictis, actendere, complere et observare promisserunt et contra in aliquo non facere vel venire de iure vel de facto et aliqua ratione, causa, modo vel ingenio qui dici vel excogitari possit, sub pena dupli eius de quo contrafieret vel ut supra non observaretur, cum restitutione omnium et singulorum dampnorum, interesse et expensarum que propterea fierent litis et extra, ratis nichilhominus semper manentibus supradictis, si de dicti comunis Ianue sive presidentium dicto comuni processerit voluntate. Et proinde et ad sic observandum et totaliter adimplendum omnia et singula supradicta prefati dominus Opeccinus et Nicolosius, suis et nominibus antedictis, pignori obligaverunt et ypothecaverunt dictis magnifico domino, domino duci et consilio, stipulantibus et recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue, omnia et singula ipsorum bona mobilia et immobilia presentia et futura et etiam dictorum omnium de Linguilia superius positorum. Et de predictis tam prefati magnificus dominus, dominus dux et consilium quam dicti domini de Linguilia voluerunt et rogaverunt confici debere publicum instrumentum per me Petrum de Bargalio, notarium et comunis Ianue cancellarium infrascriptum. Acta sunt hec omnia Ianue, in palatio ducali, in salla capelle veteris, ubi nunc celebrantur consilia dicti comunis, anno dominice nativitatis MCCCLXXXVI, indictione nona secundum cursum Ian(ue), die prima decembris, post terzias, presentibus testibus vocatis et rogatis domino Anthonio de Cingulo, legum doctore, vicario ducali, domino Iohanne Cataneo et domino Bartholomeo de Iacopo, legum doctoribus, Conrado Mazurro et Maximo de Iudicibus, notariis et comunis Ianue cancellariis.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, suprascriptum presens instrumentum extractum, sumptum et exemplatum de foliacio instrumentorum compositorum per Petrum de Bargalio, notarium et cancellarium, vidi, legi, correxi et diligenter ascultavi cum originali auctentico scripto manu dicti Petri et, utrumque concordare inveniens, me subscripsi et publicavi cum signo et nomine meis in instrumentis apponi solitis, in testimonium premisorum, habens superinde auctoritatem, licentiam et potestatem michi ex iniuncto custodie privillegiorum dicti comunis officio actributam.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 563-569.

Su un atto di vendita del marchese di Clavesana

3 ottobre 1386

Gabriele Iudex è membro del Consiglio degli Anziani di Genova e presenzia come testimone a un atto di vendita del 3 ottobre 1386.

224

1386, ottobre 3, Genova

Giovanni di Saluzzo, marchese di Clavesana, vende al comune di Genova le parti a lui spettanti di alcune località della Valle Arroscia al prezzo di 20000 lire.

Empcio facta per comune Ianue de pluribus castris, terris, villis et iuribus valis Arocie.

In nomine Domini amen. Nobilis et egregius vir, dominus Iohanes de Saluciis, ex marchionibus Cravexane, sponte et ex certa scientia et non per errorem, ex titulo et causa vendicionis et omni alio modo et forma quibus melius de iure potest vel debet, dedit, vendidit, traddidit et concessit illustri et excelso domino, domino Anthonioto Adurno, Dei gratia Ianuensium duci et populi defensori, eiusque venerando antianorum consilio nec non ad cautellam michi notario infrascripto, officio publico et personarum publicarum stipulantibus, ementibus et recipientibus vice et nomine comunis Ianue, ex deliberacione, potestate et baylia eisdem magnifico domino .. duci et consilio attributis et concessis vigore deliberacionis et provisionis facte per certos cives Ianue iuxta formam cuiusdam ordinis contenti in baylia officii de moneta et scripte manu Conradi Mazurri, notarii et cancellarii, hoc anno, die ***, quorum quidem antianorum nomina qui presentes fuerunt et expresse consensserunt omnibus et singulis infrascriptis secuntur infra proxime per ordinem infrascriptum: Gabriel Iudex, notarius, prior, Spagnolus Ferrandus, Symon Ioardus, notarius, Anthonius de Acurso, Thomas Barroya de Sancto Petro Arene, Bartholomeus, remolarius de Vulturo, Bartholomeus Pezonus, Raffael Comunalis, Iohanes de Morfino, Bartholomeus Rubeus, speciarius, et Anthonius Rex, infrascripta castra, fortelicia, loca, burgos, villas, iura, feuda, iurisdiciones, territoria, possessiones, proventus et pertinentia, videlicet castrum, fortelicium sive podium Thecii in solidum, quartam partem castri et fortelicii Cartani, quartam partem burgi Vesalici et tocius ipsius castellanie, quartam partem burgi Rancii et tocius castellanie Roche Corvacie, quartam partem villarum Patesani et Plani de domo propria et donica ipsius domini Iohanis; item feudum, iura feudorum et vassalorum quarte partis castri Velagi et tocius castellanie dicti castri Vellagi; item feudum, iura feudorum et vassalorum quarte partis burgi Casenove et eius castellanie; item feudum, iura feudorum et vassalorum quarte partis castri sive fortelicii Maremi et Podioli cum dicte partis castellania; item feudum, iura feudorum et vassalorum quarte partis castri sive fortelicii Cuxii et ville Mendatice et eius castellanie; item feudum, iura feudorum et vasalorum quarte partis castri Uncii, burgi Curene et eius castellanie; item tres partes feudi, iura feudalium et vassalorum Pornasii et eius castellanie; item omnia et singula bona, res et iura que habet in marchionatu Cravexane, exceptis medietate ville Rezii, quarte partis ville Gavelube; item exceptis iure, locis et rebus que hodie tenent .. marchiones Ceve, videlicet in Garresio, Terrosolo et districtu, in Ulmeta et districtu, in Bagnasco et districtu, in Veola et districtu ac etiam iuribus ultra iuga, videlicet in Masimino et Carcaris que tenentur per dominos Emanuelem et Anthonium de Carreto et exceptis iuribus, si qua habet, in locis infrascriptis, videlicet in Cravexana, in Ceva et in Bardeneto; item exceptis iuribus, si qua habet, in castris et locis infrascriptis, videlicet in Castro Veteri et eius castellania, in castro et burgo Zuchareli et eius castellania, in valle Quedani constitutis; item in castro Blancho et eius castellania, in castro Aquille et eius castellania, in valle Arocie constitutis, in castris Stellaneli et eorum castellaniis in valle Andorie constitutis. Que omnia et singula supradicta hodie tenentur per egregios dominos Lazarinum, Karolum et ipsorum nepotes de Carreto cum mero et mixto imperio, omnimoda et totali iurisdicione et qualibet potestate atque segnoria hominum dictorum locorum sive ibidem habitantium et habitaturorum nec non cum omnibus et singulis villis, burgis, possessionibus, castellaniis, territoriis, pedagiis, passagiis, fluminibus sive rivis, molendinis, aquariciis, piscacionibus, venacionibus, aucupacionibus, fidelitatibus et aliis rebus et iuribus quibuscunque spectantibus et pertinentibus ad dicta loca et superius vendita et concessa vel aliquem ipsorum sive ad personam dicti domini Iohanis cum omnibus et singulis quomodocunque et qualitercunque coniunctis, conexis, coherentibus et dependentibus ab eisdem vel aliquo ipsorum. Item idem dominus Iohanes de Saluciis, sponte et ex certa scientia et non per errorem, dedit, vendidit, transtulit et concessit prefatis magnifico domino .. duci et eius consilio nec non michi notario et cancellario infrascripto, recipientibus vice et nomine dicti comunis, omnia et singula iura sibi compectentia et compectitura contra et adversus egregios viros, dominos Emanuelem et Anthonium, ex marchionibus de Carreto, de et super omnibus et singulis penis in peccunia, re vel loco, castro sive fortelicio sive iuribus, iurisdicionibus et pertinentiis quibuscunque ipsorum locorum et forteliciorum existentibus et aliis quibus/cunque penis cuiuscunque condicionis existentibus in quibus incurrissent sive incurrerent prefati domini Emanuel et Anthonius vel aliquis ipsorum et ex quacunque occasione vel causa, sub hac tamen condicione, modo et forma quod si prefatus dominus Iohanes in aliquam penam incurrisset prefatis dominis Emanueli et Anthonio, quod dicta pena in quam incurrisset prefatus dominus Iohanes debeat compensari et compensacio fieri de dicta pena domini Iohanis cum illa pena in quam incurrissent sibi prefati domini Emanuel et Anthonius usque ad concurrentem quantitatem et si contingeret dictam penam dominorum Emanuelis et Anthonii esse pluris seu maioris quantitatis quam sit pena in quam incurrisset dictus dominus Iohanes, quod tunc et eo casu, facta dicta compensacione, superfluum dicte pene ad quam tenerentur prefati domini Emanuel et Anthonius dicto domino Iohani sit et esse debeat comunis Ianue et spectare debeat pleno iure ad ipsum comune et si contingeret penam in quam incurrisset dictus dominus Iohanes esse maioris seu pluris quantitatis quam esset illa pena in quam incurrissent prefati domini Emanuel et Anthonius, tunc et eo casu ad superfluum dicte pene non teneatur nec in aliquo obligatum esse intelligatur dictum comune Ianue prefatis dominis Emanueli et Anthonio, sed illud superfluum dicte pene, facta dicta compensacione hinc inde ut supra, solvere et refficere teneatur dictus dominus Iohanes de sua propria bursa predictis dominis Emanueli et Anthonio, ad habendum, tenendum, utendum, fruendum nec non civiliter et naturaliter possidendum vel quasi possidendum et quidquid deinceps et in perpetuum prefatis magnifico domino .. duci et consilio presentibus et successoribus eorundem atque comuni Ianue de predictis rebus, locis, iuribus et iurisdicionibus ut supra venditis placuerit quomodolibet faciendum. Quam quidem vendicionem, traddicionem et concessionem omnium et singulorum suprascriptorum supradictus dominus Iohanes de Saluciis fecit ac etiam celebravit cum prefatis magnifico domino .. duce et consilio eius et me notario infrascripto, recipientibus vice et nomine dicti comunis, pro precio, nomine precii et finito precio librarum viginti millium ianuinorum, quod precium et quantitates precii supradicti supradictus dominus Iohanes sponte et ex certa scientia et non per errorem confessus fuit et libere recognovit se vere et effectualiter habuisse et recepisse a prefatis magnifico domino .. duce et eius consilio, vice et nomine dicti comunis, atque presentibus et recipientibus dictis magnifico domino .. duce et consilio vice et nomine dicti comunis Ianue predictam confessionem factam per supradictum dominum Iohanem. Et si et in quantum plus in extimacione vel comuni valore valuissent sive valerent castra, fortelicia, possessiones, loca, iurisdiciones, res et bona et alia omnia et singula ut supra vendita, traddita et concessa precio supradicto, idem dominus Iohanes, sciens et clare cognoscens nullatenusque ignorans verum et comune precium dictorum locorum et aliorum omnium et singulorum ut supra venditorum, tradditorum et concessorum, illud plus ultra precium prelibatum et quantitates predictas mera, pura, remunerabili et irrevocabili ex quacunque causa donacione inter vivos, que ex causa ingratitudinis, ex quacunque alia vel quovis alio iure et quesito collore revocari non possit, donavit et titulo predicte donacionis dedit, traddidit, remisit atque concessit prefatis magnifico domino .. duci, eius consilio et michi notario infrascripto, stipulantibus et recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue, renuncians prefatus dominus Iohanes sponte et ex certa scientia et non per errorem predictis rebus, locis atque iuribus ut supra venditis et donatis, tradditis et concessis nec non excepcioni dicti precii et quantitatis ipsius precii non soluti et non numerati, dicte confessionis precii recepti non facte, presentis contractus et convencionis non celebrati et non convente, rei ut premictitur non sic geste et administrate inter partes predictas, precii supradicti et dictarum quantitatum in ipsius domini Iohanis utilitatem et comodum non conversi et converti non debere, doli mali, in factum, condicioni sine causa et omni alii excepcioni, actioni et etiam iuri et maxime legi et disposicioni legali qua subvenitur deceptis ultra dimidiam iusti precii, restitucioni in integrum ex clausula generali vel speciali adversus predicta vel aliquod predictorum et omnibus aliis et singulis iuribus, privillegiis, favoribus et auxiliis sibi compectentibus et compectituris, quocunque iure municipali et comuni, ex consuetudine vel usu et quocunque nomine censeantur et undecunque ortum habeant vel descendant, promictens insuper ipse dominus Iohanes supradictis magnifico domino .. duci et eius consilio nec non michi notario infrascripto, stipulanti et recipienti nomine et vice dicti comunis Ianue, predicta omnia et singula iura dictorum locorum, castrorum et forteliciarum, burgorum, villarum, possessionum, districtus et iurisdicionum ut supra venditorum facere bona, vera et efficacia ac valida, non falsa, soluta vel remisa seu quitata nec alteri persone cessa, donata, in solutum data, vendita vel alienata quantum pro facto dicti domini Iohanis tantum vel eius a quo habet causam, scilicet a quondam domina Argentina, matre ipsius, vel a quacunque alia persona nisi ipsi domino Iohani qui in dictis iuribus successit tam ex titulo donacionis sibi facte per dictam quondam dominam Argentinam quam ex titulo hereditatis et successionis dicte quondam domine Argentine, cui successit idem dominus Iohanes, ac etiam non impedire, turbare vel molestare, advocare, subtrahere vel aufferre dicto comuni Ianue nec aufferenti seu molestanti consentire ex quacunque causa vel quovis collore quesito, ita tamen quod dictus dominus Iohanes dicto comuni non teneatur traddere vel consignare vacuam, expedictam et liberam possessionem vel quasi dictorum iurium vel locorum ut supra venditorum a predictis dominis Manuele et Anthonio et quibuscunque aliis personis tenentibus vel possidentibus dicta loca et iura nisi si et in quantum dicta possessio vel quasi ipsorum locorum et iurium esset traddita seu restituta ipsi domino Iohani secundum formam sententie arbitralis late per prefatum magnificum dominum .. ducem, facto, deposito etc., prout in dicta sententia continetur vel alio quocunque modo eadem possessio ad dictum dominum Iohanem vel eius successores perveniret, sed dictam possessionem vel quasi dictorum locorum et iurium ut supra venditorum teneatur dictum comune Ianue recuperare et rehabere a predictis detinentibus vel possidentibus ea suis sumptibus et expensis ac etiam suo risico, periculo et fortuna. Quam quidem possessionem vel quasi capiendi, aprehendendi auctoritate / propria sine alicuius partis, iudicis vel magistratus licentia, auctoritate vel decreto prefatis magnifico domino .. duci et eius consilio nec non michi notario iam dicto et infrascripto, recipientibus nomine et vice dicti comunis Ianue, dedit, tribuit et concessit plenam, liberam et omnimodam potestatem. Insuper, ex causis et pro precio superius declarato prefatus dominus Iohanes dedit, cessit, concessit, mandavit, transtulit et transferri omni modo passus fuit in prefatos magnificum dominum .. ducem et consilium nec non in me notarium infrascriptum, recipientes vice et nomine dicti comunis Ianue, omnia et singula iura, raciones, actiones reales et personales, mixtas, universales ac etiam generales, rei persecutorias et penales, civiles et criminales, utiles et dirrectas nec non quascunque alias actiones, excepciones, replicaciones undecunque descendentes cum omnibus et singulis conexis, coniunctis, coherentibus et dependentibus ab eisdem et quolibet ipsorum que et quas prefatus dominus Iohanes habet et habuit usque in hodiernam diem seu in futurum habere sperat vel habere posset in supradictis locis, rebus, possessionibus, iuribus, penis et quolibet ipsorum ut supra venditorum, tradditorum et concessorum, ita quod de cetero dictis iuribus, racionibus, actionibus, excepcionibus et replicacionibus prefati emptores sive magnificus dominus .. dux et consilium, recipientes nominibus quibus supra, uti possint ac etiam experiri, replicare, deffendere et se tueri, consequi, renunciare, quitare, transigere vel pacisci et demum omnia alia et singula facere et exercere de locis, rebus, possessionibus, iuribus et aliis omnibus et singulis ut supra venditis, tradditis et concessis que prefatus dominus Iohanes facere potuit de preterito, potest de presenti et posset etiam de futuro et que verus dominus et possessor alicuius rei vel loci corporalis vel incorporalis super ipso loco sive re et in ipso loco sive re circha eundem locum sive rem et occasione eiusdem loci vel rei facere, administrare, gerere et exercere quomodocunque et qualitercunque posset, ita quod deinceps dictum comune Ianue dictorum locorum et iurium ut supra venditorum, tradditorum et concessorum verus sit dominus et possessor et tanquam super re propria arbiter et etiam moderator, constituens dictus dominus Iohanes prefatos magnificum dominum .. ducem et consilium, recipientes vice et nomine dicti comunis Ianue, in dictis locis, rebus, iuribus et aliis ut supra venditis, tradditis et concessis, procuratores et dominos ut in rem suam propriam atque ponens et constituens eosdem, recipientes ut supra, in locum et vicem ipsius domini Iohanis super omnibus et singulis locis, forteliciis, rebus, iuribus et aliis ut supra venditis, tradditis et concessis, sane semper intellecto et reservato expresius in presenti instrumento et qualibet parte ipsius quod per predicta vel aliquod predictorum non preiudicetur alicui convencioni inite inter comune Ianue et .. marchiones Cravexane nec aliquibus iuribus aliunde compectentibus vel competituris ipsi comuni Ianue in dicto marchionatu Cravexane vel in locis superius specificatis seu aliquo ipsorum qualicunque modo, iure, racione vel causa. Quam quidem vendicionem, traddicionem, iurium cessionem et omnia et singula supradicta dictus dominus Iohanes promisit prefatis magnifico domino .. duci, consilio et michi notario et cancellario, stipulantibus et recipientibus nominibus quibus supra, habere perpetuo et tenere ratam, gratam et firmam, rata, grata et firma et contra in aliquo nullo unquam tempore facere vel venire aliqua racione, causa vel ingenio, de iure vel de facto, sub pena dupli eius quod supradicta vendita, traddita et concessa nunc vallent vel pro tempore melius valuerint cum restitucione dampnorum, interesse et expensarum que propterea fierent litis et extra stipulata solempniter et promisa, ratis manentibus omnibus et singulis supradictis, et sub ypotheca et obligacione omnium et singulorum bonorum dicti domini Iohanis habitorum et habendorum, iurans dictus dominus Iohanes ad sancta Dei evangelia, tactis corporaliter scripturis, predicta omnia et singula rata et firma perpetuo habere et tenere, actendere, complere et inviolabiliter observare. Actum Ianue, in sala capelle veteris palacii ducalis, in qua nunc celebrantur consilia dicti comunis, anno dominice nativitatis MCCCLXXXVI°, indicione VIIIIa, secundum cursum Ianue, die tercia octobris, hora none, presentibus testibus vocatis et rogatis sapientibus viris, domino Anthonio de Cingulo, legum doctore, vicario ducali, domino Segurano de Linguilia, domino Dominico Imperiali, domino Emanuele Grillo, legum doctoribus, et Conrado Mazurro, notario et comunis Ianue cancellario.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, suprascriptum presens instrumentum extraxi, sumpsi et exemplavi de foliacio instrumentorum compositorum et rogatorum per Petrum de Bargalio, notarium, condam Laurentii, prout in eo vidi et legi, nichil addito vel diminuto quod muctet sensum vel variet intellectum nisi forte lictera, sillaba, titulo seu puncto abreviacionis vel extensionis causa, sententia tamen in aliquo non mutata, habens superinde auctoritatem, licentiam et potestatem michi ex iniuncto custodie privillegiorum dicti comunis officio attributam.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 800-806.

Su un atto di vendita del marchese di Clavesana

25 ottobre 1386

Gabriele Iudex, notaio e priore, è membro del Consiglio degli Anziani di Genova e presenzia come testimone a un atto di vendita del 25 ottobre 1386.

225

1386, ottobre 25, Genova

Raffaele Doria, procuratore di Manuele ed Antonio del Carretto, marchesi di Clavesana, vende al comune di Genova le parti loro spettanti nella Valle Arroscia e nel marchesato di Clavesana al prezzo di 60000 fiorini d’oro.

Empcio castri et burgi Plebis et aliorum locorum valis Arocie.

In nomine Domini amen. Nobilis vir Raffael de Auria quondam Alexandri, procurator et procuratorio nomine egregiorum et potentum virorum, dominorum Manuelis et Anthonii de Carreto, marchionum Cravexane, ut de procuracione ipsius Raffaelis constat publico instrumento scripto et composito in castro Calizani, manu Georgii de Vale, notarii, hoc anno, die VIa instantis mensis octobris, habens ad omnia et singula infrascripta et alia plenum et sufficiens mandatum, etiam si opus fuerit extendendum in laudem et consilium sapientis, vigore et ex forma dicti instrumenti, cuius tenor insertus est ad cautellam inferius, dictis procuratoriis nominibus et omni modo, via, iure et forma quibus melius potuit nec non voluntarie et ex certa scientia, dedit, vendidit, traddidit, mandavit, transtulit et concessit illustri et magnifico domino, domino Anthonioto Adurno, Dei gratia Ianuensium duci et populi defensori, et eius venerabili consilio quindecim antianorum, habentibus facultatem ad omnia et singula infrascripta ex deliberacione, potestate et baylia eisdem magnifico domino .. duci et consilio atributis et concessis vigore et ex causa deliberacionis et provisionis ordinate et provise iuxta formam ordinis contenti in baylia officii de moneta et scripte manu Conradi Mazurri, notarii et cancellarii comunis Ianue, hoc anno, die ***, nec non michi notario et cancellario infrascripto, stipulantibus et recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue, quorum quidem antianorum qui interfuerunt et consensserunt omnibus et singulis infrascriptis nomina secuntur ut infra: Gabriel Iudex, notarius, prior, Spagnolus Ferrandus, d(ominus) Petrus de Campofregoso, Symon Ioardus, notarius, Symon Merega, Anthonius de Acurso, Thomas Barroya de Sancto Petro Arene, Bartholomeus remollarius de Vulturo, Bartholomeus de Begino de Sancto Martino de Irchis, Bartholomeus Pezonus, Raffael Comunalis et Iohanes de Morfino, castra, fortelicia, loca, burgos, villas, iura, feuda, iurisdiciones, territoria, possessiones, proventus et pertinentia infrascripta, videlicet totum castrum Plebis, tres quartas partes burgi Plebis et tocius castellanie Thecii et omnia iura quecunque habent in castro Thecii, tres quartas partes castri et fortelicii Cartani, tres quartas partes burgi Vesalici et tocius ipsius castellanie, tres quartas partes burgi Rancii et tocius ipsius castellanie, totam Rocham Corvacie, tres quartas partes villarum Patassani et Plani de la Cha, propria edonica ipsorum dominorum Manuelis et Anthonii, quarum tamen trium quartarum partium predictarum in locis et castris predictis et in toto marchionatu Cravexane duas quartas partes prefati domini Manuel et Anthonius habent et tenent in feudum et sub titulo feudi a comuni Ianue sive a presidentibus dicti comunis, nomine et vice comunis prefati, secundum formam et tenorem publici instrumenti scripti et compositi manu ***, reliquam vero quartam partem dictorum locorum et marchionatus Cravexane prefati domini Manuel et Anthonius habent ex hereditate et successione egregii viri quondam domini Francisci, marchionis Cravexane, mediante persona et ex successione quondam egregie domine, domine Cataline, filie dicti quondam domini Francisci et matris dicti domini Manuelis, et domini Allarame, patris dicti domini Anthonii, cuius quidem domini Alerami ipse dominus Anthonius fuit filius et est heres, ut asserit, et eidem Aleramo successit in solidum, item tres quartas partes feudi, iurium feudalium et vassalorum castri Veleghi et tocius castellanie dicti castri Velegi; item tres quartas partes feudi, iurium feudorum et vasalorum burgi Casenove et eius castellanie; item tres quartas partes feudi, iurium feudorum et vassalorum castri sive fortelicii Maremi et Podioli et tocius dictorum locorum castellanie; item tres quartas partes feudi, iurium feudalium et vasalorum castri sive fortelicii Cuxii et ville Mendatice et eius castellanie; item tres quartas partes feudi Alti et Claveune sive iura que dicti domini Manuel et Anthonius habent in dictis locis et quolibet eorum; item tres quartas partes feudi, iurium feudalium et vasalorum Pornascii et eius castellanie sive iura que habent dicti domini Manuel et Anthonius quacunque racione vel titulo in dicto loco Pornascii et eius castellania; item tres quartas partes feudi, iurium feudalium et vasalorum castri Uncii, burgi Curene et eius castellanie sive iura que habent in dictis locis seu castris et vasalis Uncii et Curene eiusque castellanie racione dicti marchionatus Cravexane et quacunque alia racione, quarum quidem trium quartarum partium predictarum in feudis et locis predictis duas quartas partes dicti domini Manuel et Anthonius habent et tenent a dicto comuni Ianue in feudum et sub titulo feudi, prout apparet ex forma supradicti publici instrumenti, reliquam vero terciam quartam partem habent et tenent ex successionibus superius declaratis, nec non omnia alia et singula loca, castra, fortelicia, possessiones, proventus, iurisdiciones atque iura eisdem dominis Manueli et Anthonio compectentia et competitura ex causis prefatis et ex quibuscunque aliis in vale Arocie et in dicto toto marchionatu Cravexane cum omnibus et / singulis castris, terris, locis, burgis, villis et castellaniis atque cum mero et mixto imperio, exercitu et cavalcata et cum iuramento fidelitatis per dictos vasalos et homines prestando dicto comuni Ianue, omnimoda iurisdicione, dominio et segnoria hominum et vasalorum dictorum locorum ibidem habitantium et habitaturorum et cum omnibus et singulis pratis, aquariciis, fluminibus, rivis, molendinis, silvis, nemoribus, venacionibus, aucupacionibus, piscacionibus, aquarum decursibus, terris domesticis et silvestribus, ingressibus et egressibus, pedagiis, passagiis, salinariis et cum omnibus et singulis regalibus, terris et possessionibus, doniciis seu de domaneo constitutis atque cum omnibus et singulis feudis, homagiis et vassalagiis, fructibus, proventibus, commodis et utilitatibus atque pertinentiis quibuscunque coniunctis, coherentibus et conexis atque compectentibus et compectituris prefatis dominis Manueli et Anthonio ex quibuscunque causis, maxime superius declaratis, ad habendum, tenendum, utendum, fruendum nec non civiliter et naturaliter possidendum vel quasi possidendum et ad quidquid deinceps et in perpetuum prefatis magnifico domino .. duci et consilio presentibus et successoribus eorundem atque comuni Ianue de predictis locis, iuribus et iurisdicionibus ut supra venditis, tradditis et concessis placuerit quomodolibet faciendum. Quam quidem vendicionem, traddicionem et concessionem omnium et singulorum suprascriptorum supradictus Raffael, nominibus quibus supra, fecit ac etiam celebravit cum prefatis magnifico domino .. duce, eius consilio et me notario et cancellario infrascripto, tanquam publica persona officio publico ut supra recipientibus, nomine et vice dicti comunis, pro precio, nomine precii et finito precio florenorum sexaginta milium auri boni et iusti ponderis, quod precium et quantitatem precii supradicti dictus Raffael, nominibus quibus supra, sponte et ex certa scientia et non per errorem confessus fuit et libere recognovit se vere et effectualiter habuisse et in peccunia numerata recepisse a prefatis magnifico domino .. duce et eius consilio, vice et nomine dicti comunis Ianue, presentibus atque recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue dictam confessionem factam per dictum Raffaelem, nominibus quibus supra. Et si et in quantum plus in extimacione vel comuni valore valuissent sive valerent castra, fortelicia, possessiones, loca, iurisdiciones, res et bona et alia omnia et singula ut supra vendita, traddita et concessa precio supradicto, idem Raphael, nominibus quibus supra, sciens et clare cognoscens nullatenusque ignorans verum et comune precium dictorum locorum et aliorum omnium et singulorum ut supra venditorum, tradditorum et concessorum prefatis magnifico domino .. duci et consilio, nomine dicti comunis, illud plus ultra precium prelibatum et quantitatem precii predicti mera, pura, irremunerabili et irrevocabili ex quacunque causa donacione inter vivos, que ex causa ingratitudinis et ex quacunque alia vel quovis alio iure sive quesito collore revocari non possit, donavit et titulo predicto donacionis dedit, traddidit, remisit atque concessit prefatis magnifico domino .. duci, eius consilio et michi dicto notario et cancellario, stipulantibus et recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue, renuncians prefatus Raphael, dictis nominibus, sponte et ex certa scientia et non per errorem predictis rebus, locis atque ab iuribus ut supra venditis, donatis, tradditis et concessis nec non excepcioni dicti precii et quantitatis ipsius precii non solute et non numerate, dicte confessionis precii recepti non facte, presentis contractus et convencionis non celebrati et non convente, rei ut premictitur sic non geste et administrate inter partes predictas, dictis nominibus, dolli mali, in factum actioni, condicioni sine causa et omni alii excepcioni, actioni ac etiam iuri et maxime legi et disposicioni legali qua subvenitur deceptis ultra dimidiam iusti precii, restitucioni in integrum ex clausula speciali vel generali adversus predicta vel aliquod predictorum et omnibus aliis et singulis al iuribus, privillegiis, favoribus et auxiliis prefatis dominis Manueli et Anthonio compectentibus et compectituris quocunque iure municipali vel comuni, ex consuetudine vel usu et quocunque nomine censeantur et undecunque ortum habeant vel descendant; promictens insuper dictus Raphael, dictis nominibus, supradictis magnifico domino .. duci, eius consilio et michi dicto notario et cancellario, stipulantibus et recipientibus vice et nomine dicti comunis, predicta omnia et singula ut supra vendita, traddita et concessa facere bona, vera et efficacia ac valida, non falsa, soluta vel remisa nec quietata nec alteri persone cessa, donata, in solutum data, vendita vel alienata nec non vacua, libera et expedicta ab omni et quocunque onere cuiuslibet servitutis et eadem vel aliquod predictorum non impedire, turbare vel molestare, advocare, subtrahere vel aufferre a dicto comuni Ianue ex quacunque causa vel aliquo quesito collore. Possessionem quoque vel quasi nec non dominium et proprietatem omnium et singulorum ut supra venditorum, tradditorum et concessorum dictus Raffael, nominibus quibus supra, sponte et ex certa scientia et non per errorem confessus fuit et libere recognovit prefatis magnifico domino .. duci eiusque consilio et michi notario infrascripto, stipulantibus et recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue, corporaliter atque naturaliter et quasi totaliter traddidisse, constituens insuper ad cautellam idem Raphael, nominibus quibus supra, se predicta omnia et singula ut supra vendita, traddita et concessa pro ipsis magnifico domino .. duce et consilio, recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue, precario nomine a dicto comuni Ianue tenere et possidere vel quasi quamdiu prefati domini Manuel et Anthonius possederint vel quasi et quousque de predictis superius venditis, tradditis et concessis prefati magnificus dominus .. dux et consilium vel alia legiptima persona, vice et nomine dicti comunis, possessionem vel quasi omnium et singulorum predictorum ut supra venditorum, tradditorum et concessorum aceperit seu acceperint corporalem. Quam quidem possessionem vel quasi capiendi, aprehendendi ac etiam retinendi auctoritate propria, sine alicuius partis, iudicis vel magistratus licentia, auctoritate vel decreto prefatis magnifico domino .. duci, eius consilio nec non michi notario infrascripto, recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue, libere dedit, tribuit et concessit plenam, liberam et omnimodam bayliam atque potestatem. Insuper ex causis et precio superius declaratis prefatus Raphael, nominibus predictis, cessit, concessit, mandavit, transtulit et transferri seu quasi omni modo passus fuit in prefatos magnificum dominum .. ducem, consilium nec non in me notarium infrascriptum, / recipientes vice et nomine dicti comunis Ianue, omnia et singula iura, raciones et actiones reales et personales, mixtas, universales ac etiam generales, rei persecutorias et penales, civiles et criminales, utiles et dirrectas nec non quascunque alias actiones, excepciones et replicaciones undecunque descendentes cum omnibus et singulis conexis, coniunctis, coherentibus et dependentibus ab eisdem et quolibet ipsorum et que et quas prefati domini Manuel et Anthonius habent et habuerunt usque in hodiernam diem seu in futurum habere sperant vel habere possent in supradictis rebus, locis, possessionibus, iuribus et quolibet ipsorum ut supra venditorum, tradditorum et concessorum, ita quod de cetero dictis iuribus, racionibus, actionibus, excepcionibus et replicacionibus prefati emptores sive magnificus dominus .. dux et consilium, recipientes nominibus quibus supra, uti possint ac etiam excipere, replicare, deffendere et se tueri, consequi, renunciare, quietare, transigere vel pacisci et demum omnia alia et singula facere et exercere de locis, rebus, possessionibus, iuribus et aliis omnibus et singulis ut supra venditis, tradditis et concessis que prefati domini Manuel et Anthonius facere potuerunt de preterito, possunt de presenti et possent etiam de futuro et que verus dominus et possessor alicuius rei vel loci corporalis vel incorporalis super ipso loco sive re et in ipso loco sive re, circha eundem locum sive rem et occasione eiusdem loci vel rei facere, administrare, gerere et exercere quomodocunque et qualitercunque posset, ita ut deinceps dictum comune Ianue dictorum locorum et iurium ut supra venditorum, tradditorum et concessorum verus sit dominus et possessor et tanquam super re propria arbiter ac etiam moderator, constituens dictus Raphael, nominibus supradictis, prefatos magnificum dominum .. ducem et consilium, recipientes nomine et vice dicti comunis Ianue, in dictis locis, rebus et iuribus et aliis ut supra venditis, tradditis et concessis procuratores et dominos ut in rem suam propriam atque ponens et constituens, dictis nominibus, eosdem, recipientes ut supra, in locum et vicem ipsorum dominorum Manuelis et Anthonii super omnibus et singulis locis, forteliciis, rebus, iuribus et aliis ut supra venditis, tradditis et concessis. Hoc acto et specialiter declarato atque solempniter convento inter dictas partes, nominibus quibus supra, quod prefati domini Manuel et Anthonius infra spacium quindecim dierum proxime venturorum ad cautellam et maiorem roboris firmitatem teneantur presentem contractum et omnia et singula in ipso contenta et gesta et administrata per dictum Raffaelem, nominibus quibus supra, iuridice expreso tenore tocius presentis instrumenti et effectualiter approbare ac ratifficare cum iuramento, de quibus approbacione et ratifficacione legiptime constet per publicum instrumentum. Quam quidem vendicionem, traddicionem iurium cessionem et omnia et singula supradicta prefatus Raphael, dictis nominibus, promisit sepedictis magnifico domino .. duci, consilio et michi notario et cancellario, stipulantibus et recipientibus nominibus quibus supra, habere perpetuo et tenere ratam, gratam et firmam et rata, grata et firma et contra in aliquo nullo unquam tempore facere vel venire aliqua racione, causa vel ingenio, de iure vel de facto, sub pena dupli eius quod supradicta vendita, traddita et concessa nunc vallent vel pro tempore melius valluerint, cum restitucione dampnorum, interesse et expensarum que propterea fierent litis et extra stipulata solempniter et promisa, ratis manentibus omnibus et singulis supradictis, et sub ypotheca et obligacione omnium et singulorum bonorum dicti Raphaelis, dictis nominibus, seu dictorum dominorum Manuelis et Anthonii habitorum et habendorum, iurans dictus Raffael, dictis nominibus, ad sancta Dei evangelia, tactis corporaliter scripturis, predicta omnia et singula rata et firma perpetuo habere et tenere, actendere, complere et inviolabiliter observare. Tenor autem procuracionis dicti Raphaelis, de qua fit mencio in principio huius instrumenti, ad cautellam inferius est insertus in sua propria forma, videlicet:

In nomine Domini amen. Anno eiusdem M°CCC°LXXX°VI°, indicione VIIIIa, die VI° ottobris. Magnifici et potentes viri, domini Manuel et Anthonius de Carreto, marchiones Saone et Cravexane, omni modo, iure et forma quibus melius potuerunt, non propterea alios suos procuratores revocando, fecerunt, constituerunt, creaverunt et ordinaverunt egregium et potentem virum, dominum Raphaelem de Auria, absentem tanquam presentem, eorum actorem, factorem, negociorum gestorem ac verum nuncium et procuratorem specialem ad omnia eorum negocia tractanda, gerenda, ordinanda et administranda, res et quecunque eorum pectenda, exigenda, recuperanda, recipienda et habenda a quacunque persona seu personis et etiam a quocunque corpore, collegio et universitate ubicunque sint et ad faciendum nec non ad recipiendum finem, quitacionem, remisionem, transactionem et absolucionem, pro ipsis et ipsorum nomine, divisim et simul, et ad paciscendum, transigendum, unum procuratorem et plures substituendum et substitutos revocandum et illum sive illos quem sive quos substituerit ex nunc prout ex tunc dicti constituentes suum et suos veros nuncios et procuratores faciunt, constituunt, creant et ordinant et ad solucionem cuilibet creditori dictorum dominorum constituentium seu alterius eorum faciendum in bonis eorum. Item ad omnes lites, causas, questiones et controversias atque rancuras inceptas sive inchoandas que et quas dicti domini Manuel et Anthonius habent sive habebunt, faciunt sive facient vel movent seu facere, habere vel movere intendunt vel volunt contra aliquam personam vel personas, corpus, collegium vel universitatem seu aliqua persona vel comune, collegium seu universitas contra ipsos dominos constituentes tam in agendo quam in deffendendo, ac etiam in predictis et circha predicta prosecucionem faciendum, libellum et libelos dandum et datis respondendum, litem contestandum, de calompnia iurandum, dillaciones petendum, suspectos et confidentes dandum, sententiam et sententias audiendum ac omnia alia et singula faciendum que iuris causarum ordo postulat et requirit. Item ad laudum, arbitrium et compromisum faciendum et prosequendum et sententias exinde audiendum. Item ad empciones faciendum pro ipsis dominis constituentibus et ad vendendum, dandum et permutandum, traddendum et ceddendum omnibus et singulis personis, comuni, collegiis et universitatibus, maxime et exprese comuni seu universitati Ianue et civitatis eiusdem sive eorum syndicis, procuratoribus, factoribus, rectoribus, officialibus ac nunciis et consilio totam valem Arocie, castra, burga, fortalizia, villas et hominesque vasa/los eorundem cum omni iurisdicione reali et personali et omnimoda potestate et baylia cum mero et mixto imperio ac dominio utili et dirrecto vel misto eorundem et omnem sententiam vel sententias latas vel ferendas de omnibus supradictis execucioni postulandas. Item ad emendum a dicto comuni sive ab dictis officialibus, dominio, consilio, rectoribus et nunciis vel procuratoribus sive nunciis aut syndicis eorundem quartam partem vel alia quecunque valis Arocie predicte et castrorum, fortaliciorum, burgorum, villarum, terrarum, hominum et iurisdicionum cum mero et misto imperio, baylia et omnimoda potestate dicte valis et omnia et singula iura et raciones que et quas dictum comune Ianue sive alia persona pro ipsis acquisiverunt et emerunt ab egregio domino Iohane de Salucis quovis titulo, modo vel forma in dicta valle sive partem eorundem cum redditibus, fructibus spectantibus et pertinentibus ad predicta. Item ad donandum, vendendum, traddendum et ceddendum omnia et singula castra, terras, burga et villas atque homines eorundem cum omni dominio et iurisdicione, baylia sive potestate ultra iugum, que et quas dicti domini constituentes habent, tenent et possident. Item ad infeudandum ipsos dominos constituentes versus dictum comune de dicta valle Arocie et de quibuslibet terris, castris, villis, burghis, hominibus et iurisdic(ionibus) eorundem et sacramentum fidelitatis de ipsis et qualibet sive quolibet ipsorum vel ipsarum, pro ipsis dominis constituentibus et eorum nominibus, in animam et super animam ipsorum faciendum dicto comuni, dominio, consilio, rectoribus sive eorum syndicis vel procuratoribus aut officialibus eiusdem que et quos sive quas dicti domini constituentes habent, tenent vel possident tam citra iugum quam ultra iugum et ipsa castra, terras, villas et burgha et hominesque, iurisdiciones cum mero et misto imperio in feudum a dicto comune Ianue sive dominio vel officialibus, consilio vel syndicis vel eorum nunciis et procuratoribus vel factoribus in feudum nobile et gentile recipiendum, nec non ad omnem contractum de supradictis faciendum quod et quale et prout et sicut videbitur et melius placuerit dicto eorum procuratori. Item instrumenta feudi et fidelitatis, vendicionis, donacionis, permutacionis, empcionis, quitacionis vel aliis titulis faciendum sub pactis, modis, formis, preciis, promisionibus, renunciacionibus, obligacionibus, penis, stipulacionibus neccessariis et opportunis in predictis et circha predicta et cum omnibus aliis et singulis solempnitatibus ac etiam cum omnibus dependentibus et emergentibus ab eisdem, ita et taliter quod dictus eius procurator agere, petere et pacisci et generaliter omnia et singula facere que dicto suo procuratori facere, exercere, pacisci et expedire videbitur et placuerit et que per quemlibet verum et legiptimum procuratorem sive nuncios vel per ipsosmet dominos constituentes fieri possent et que causarum negociorum merita exigunt et requirunt, dantes et concedentes dicti domini constituentes dicto suo procuratori et cuilibet substituto vel substituendo ab ipso plenam et largam bayliam cum generali potestate et administracione et mandato in omnibus et singulis supradictis, promictentes dicto suo procuratori nec non michi Georgio de Valle, notario infrascripto, officio publico stipulanti et recipienti pro ipso procuratore et eius nomine et omnium et singulorum quorum interest vel interesse poterit, sese de cetero rata, grata et firma habere et tenere omnia et singula que circha predicta et in pertinentibus eiusdem faciet vel fecerit, constituet vel constituerit, ordinet vel ordinaverit sub ypotheca et obligacione omnium bonorum suorum. Et volentes ipsum procuratorem ab omni onere satisdacionis rellevare, promiserunt michi iam dicto notario, recipienti ut supra et nominibus supradictis, de iudicio sisti et iudicato solvendo in omnibus suis clausulis principaliter fideiubendo, renunciantes nove constitucioni de fideiussoribus et omni alii iuri sub ypotheca iam dicta bonorum suorum. De quibus omnibus et singulis preceptum fuit michi notario fieri publicum instrumentum ad ditamen et consilium sapientis, ditandum, meliorandum, refficiendumque semel, bis et pluries, si fuerit opportunum, ad ditamen et consilium sapientis. Actum in Calizano et in castro, scilicet in camera prefati domini Manuelis, presentibus nobilibus viris, dominis Aleramo de Uncio, nato egregii domini Conradini de Unzio, Bartholomeo Cepulino, ex dominis Alti, et Guillelmo Scagninio, dicto Gorreto, de Finario et habitatore Calizani, testibus vocatis et rogatis. Et ego Georgius de Vale de Montevico, imperiali auctoritate notarius, hiis omnibus interfui, vocatus et rogatus hanc cartam scripsi et signum meum instrumentorum consuetum apposui in testimonium premissorum veritatis.

Actum Ianue, in palacio ducali, in salla capelle veteris, ubi nunc celebrantur consilia dicti comunis, anno dominice nativitatis M°CCCLXXXVI°, indicione nona secundum cursum Ianue, die XXV octobris, paulo post nonam, presente et consenciente venerabili viro, domino fratre Matheo, filio prefati domini Manuelis, et presentibus testibus vocatis et rogatis sapientibus viris, domino Iohane Cataneo, domino Bartholomeo de Iacopo, domino Benedicto de Viali et domino Emanuele Grillo, legum doctoribus, nec non Aldebrando de Corvaria et Conrado Mazurro, notariis et cancellariis comunis Ianue.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, suprascriptum presens instrumentum extrasi, transcripsi et exemplavi de foliacio instrumentorum compositorum et rogatorum per Petrum de Bargalio quondam Laurentii notarium et cancellarium, prout in eo vidi et legi, nichil addito vel diminuto quod muctet sensum vel variet intellectum nisi forte lictera, sillaba, titulo seu ponto abreviacionis vel extensionis causa, sententia tamen in aliquo non mutata, habens superinde auctoritatem, licentiam et potestatem michi ex iniuncto custodie privillegiorum dicti comunis officio attributam.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 807-818.

Sulla quietanza per la vendita del marchese di Clavesana

30 ottobre 1386

Gabriele Iudex, notaio e priore, è membro del Consiglio degli Anziani di Genova e presenzia come testimone a un atto del 30 ottobre 1386 rogato, fra gli altri, dal notaio e cancelliere del comune di Genova Massimo de Iudicibus.

227

1386, ottobre 30, Genova

Raffaele Doria, procuratore di Manuele ed Antonio del Carretto, rilascia quietanza a Brancaleone Grimaldi e Clemente de Prementorio, massari del comune di Genova, della somma di 60000 fiorini d’oro per l’acquisto di territori e beni nel marchesato di Clavesana, in Valle Arroscia, di cui al n. 225.

Quitacio facta comuni Ianue per .. procuratorem dictorum dominorum .. marchionum.

In nomine Domini amen. Raffael de Auria quondam Alexandri, civis Ianuensis, procurator et procuratoriis nominibus egregiorum dominorum Manuelis et Anthonii, marchionum de Carreto, cum pleno et sufficienti mandato et baylia ad infrascripta omnia et singula vigore publici instrumenti procurationis scripti in Calizano, manu Georgii de Valle de Montevico, notarii, hoc anno, die sexta octobris mensis instantis, et cuius quidem instrumenti tenor inferius est insertus, confessus fuit et etiam publice recognovit illustri et magnifico domino, domino Anthonioto Adurno, Dei gratia Ianuen- (sium) duci et populi deffensori, et eius consilio quindecim antianorum in sufficienti et legiptimo numero congregato et quorum antianorum qui interfuerunt nomina sunt hec: Gabriel Iudex, notarius, prior, Spagnolus Ferrandus, Symon Merega, Anthonius de Accurso, Thomas Barroya de Sancto Petro Arene, Bartholomeus de Vulturo, remolarius, // Bartholomeus de Begino de Sancto Martino de Irchis, Bartholomeus Pezonus, Bartholomeus Rubeus, speciarius, Iohannes de Morfino, Thomas Domesticus et Antonius Rex, et ad cautellam michi notario et cancellario infrascripto, tanquam publice persone officio publico stipulantibus et recipientibus nomine et vice comunis Ianue, se, dictis nominibus, ab ipsis magnifico domino duce et consilio seu a Branchaleone de Grimaldis et Clemente de Prementorio, massariis generalibus comunis Ianue, dantibus et solventibus de pecunia comunis, florenos sexaginta millia auri in modum infrascriptum: florenos viginti millia auri boni et iusti ponderis in pecunia numerata sibique, dictis nominibus, dictos florenos viginti millia auri integraliter tradditos, solutos et numeratos fuisse et esse in et super diversis banchis bancheriorum civitatis Ianue, de quibus et prout seriosius constat in cartulario dictorum massariorum anni presentis; item alios florenos viginti millia auri boni et iusti ponderis in pretio et valore locorum ducentorum comunis Ianue scriptorum super dictum Raffaelem, dictis nominibus, in compereta Venetorum, computatis dictis locis pro dictis florenis viginti millia auri ad rationem florenorum centum / pro quolibet loco; reliquos autem florenos viginti millia auri in banchis Anthonii Grilli et Batiste Lomelini, bancheriorum Ianue. Et sunt illi floreni sexaginta millia auri ad quos prefati magnificus dominus dux et consilium, nomine et vice dicti comunis Ianue, tenebantur et obligati erant dictis dominis Manueli et Anthonio et cuicumque legiptime persone pro ipsis pro pretio et nomine pretii et finito pretio vendictionis facte per ipsum Raffaelem, dictis nominibus, prefatis magnifico domino duci et consilio, recipientibus nomine et vice dicti comunis, de terris, castris, villis, locis, fortillitiis, possessionibus, territorio, hominibus, vassalis et iurisdictionibus vallis Arocie, marchionatus Clavexane, de qua quidem vendictione et etiam de contracarta post dictam vendictionem facta et recognita constant duo publica instrumenta scripta manu mei notarii et cancellarii infrascripti, hoc anno, die XXV octobris. Et de ipsis florenis sexaginta millibus se, dictis nominibus, ab ipsis magnifico domino duce et consilio, nomine dicti comunis stipulantibus, bene quietum et solutum vocavit et vocat, renuntians, dictis nominibus, exceptioni dictorum florenorum sexaginta millium auri pro pretio et valore dicte vendictionis ut supra non habitorum, non receptorum et non numeratorum, rei ut supra et infra sic non geste et sic non se habentis, doli mali, in factum actioni, condictioni sine causa et omni iuri, liberans, dictis nominibus dictorum dominorum Manuelis et Anthonii, et absolvens dictos magnificum dominum ducem et consilium et ad cautellam me dictum notarium et cancellarium infrascriptum, stipulantes et recipientes nomine et vice dicti comunis, et per nos dictum comune, subditos et eius bona a predictis florenis sexaginta millibus et qualibet parte ipsorum per acceptilacionem et acquilianam stipulationem verbis solepnibus introductas et faciens, dictis nominibus, eisdem magnifico domino duci et consilio et ad cautellam michi dicto notario et cancellario infrascripto, stipulantibus et recipientibus ut supra, de ipsis florenis sexaginta millibus et qualibet parte ipsorum finem, quietationem, liberationem, absolutionem omnimodam ac pactum de ulterius non pectendo, promisit et iuravit ad sancta Dei evangelia, tactis corporaliter sanctis scripturis, dictis nominibus, prefatis illustri domino duci et consilio et ad cautellam michi dicto notario et cancellario, stipulantibus et recipientibus ut supra, quod per ipsum, dictis nominibus, sive per dictos dominos Manuelem et Anthonium vel habentes seu habituros ab ipsis vel altero eorum causam nulla in perpetuum adversus dictos magnificum dominum ducem et consilium seu dictum comune vel singulares personas dicti comunis vel bona ipsorum fiet seu movebitur lis, actio, questio, petitio, requisitio in iudicio vel extra, sed quod presentem quietationem et omnia et singula supradicta prefati domini Manuel et Anthonius et uterque eorum in mensem unum proxime venturum ratifficabunt et approbabunt solepniter per publicum vel publica instrumenta cum confessionibus, solepnitatibus, renuntiationibus, promissionibus, clausulis et cautellis necessariis, debitis et opportunis ipsamque quietationem, ratifficationem et omnia et singula in ipsa contenta dicti domini Manuel et Anthonius et habentes et habituri ab ipsis et utroque eorum causam habebunt et tenebunt ratam, gratam et firmam, rata, grata et firma et contra in aliquo non facient vel venient aliqua ratione, causa vel ingenio, de iure vel de facto, sub pena dupli etc., ratis etc., sub ypotecha et obligatione bonorum ipsorum Manuelis et Anthonii habitorum et habendorum. Tenor autem instrumenti procurationis dicti Raffaelis, de quo supra fit mentio, ut infra subsequitur Actum Ianue, in palatio ducali, in salla capelle veteris, ubi nunc celebrantur consilia dicti comunis, anno dominice nativitatis MCCCLXXXVI°, indictione nona secundum cursum Ianuens(ium), die penultima octobris, post tertias et ante nonam, presente et consentiente venerabile viro, domino fratre Matheo, filio prefati domini Manuelis, et presentibus testibus vocatis et rogatis Conrado Mazurro et Maximo de Iudicibus, notariis et comunis Ianue cancellariis, Iohanne de Monteleone et Anthonio de Sancto Nazario, notariis, civibus Ianuensibus.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, suprascriptum presens instrumentum extractum, transumptum et exemplatum de foliacio instrumentorum compositorum et rogatorum per Petrum de Bargalio quondam Laurencii, notarium et cancellarium, vidi, legi, correxi et diligenter ascultavi cum auctentico originali scripto manu dicti Petri et utrumque concordare inveniens me subscripsi et publicavi cum signo et nomine meis in instrumentis apponi solitis in testimonium premisorum, habens superinde auctoritatem, licentiam et potestatem michi ex iniuncto custodie privillegiorum dicti comunis officio attributam.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 820-823.

Sul giuramento per un feudo dei del Carretto

28 novembre 1386

Gabriele Iudex è membro del Consiglio degli Anziani di Genova e testimonia al giuramento di fedeltà per un feudo dei del Carretto il 28 novembre 1386.

236

1386, novembre 28, Genova

Il comune di Genova concede in feudo a Lazzarino e Carlo del Carretto il castello di Alto e la villa di Capraùna, ricevendone il giuramento di fedeltà, fermo restando che Bartolomeo e Carlotto Cipollina, di Albenga, già feudatari di quei territori, prestino a loro volta giuramento ai suddetti Lazzarino e Carlo.

Feudum castri Alti et ville Clavaunne.

<I>n nomine Dei amen. Magnificus et potens dominus, dominus Antoniotus Adurnus, Dei gracia Ianuensium dux et populi deffensor, in presentia nec non cum consilio, voluntate et consensu sui consilii quindecim sapientum antianorum civitatis Ianue, et dictum consilium atque consiliarii ipsius consilii, in presentia et cum autoritate et decreto prefati domini, .. domini ducis, in quo quidem consilio interfuit legiptimus et sufficiens numerus ipsorum antianorum, quorum quidem antianorum qui interfuerunt omnibus et singulis infrascriptis nomina sunt hec: Symon Ioardus, prior, Spagnolus Ferrandus, Antonius de Acurso, Bartholomeus de Vulturo, remolarius, Gabriel Iudex, notarius, Bartholomeus Pezonus, Raffael Comunalis, Iohannes de Murfino, Tomas Domestichus et Antonius Rex, habentes noticiam et certam scientiam de quadam venditione facta prefatis magnifico domino .. duci et consilio, recipientibus nomine et vice comunis Ianue, per egregium dominum Iohannem de Saluciis de quarta parte tocius marchionatus Clavexane et de omnibus et singulis castris, locis, villis, iuribus atque pertinenciis spectantibus ad dictam quartam partem marchionatus predicti, habentes et insuper noticiam et certam scientiam de quodam contractu venditionis inito et celebrato inter comune Ianue, ex una parte, et egregios viros, dominos Manuelem et Antonium, ex marchionibus de Carreto, sive Raffaelem de Auria, procuratorem et procuratorio nomine dictorum Manuelis et Antonii, ex altera, de et super omnibus et singulis castris, locis, villis, iuribus, iurisditionibus et pertinenciis quibuscumque spectantibus et pertinentibus ad tres quartas partes dicti marchionatus Clavexane et de tribus quartis partibus marchionatus predicti, ut de predictis venditionibus constant duo publica instrumenta scripta manu mei Petri de Bargalio, notarii et comunis Ianue cancellarii, unum videlicet hoc anno, die III octobris et alterum eciam hoc anno, die XXV dicti mensis octobris, quarum quidem venditionum vigore omnia et singula iura dirrecta, utilia atque feudalia competencia in dictis locis et iuribus atque iurisditionibus prefatis dominis Iohanni, Manueli et Antonio penitus et omnino translata fuerunt in dictum comune Ianue, prout eciam apparet ex forma instrumentorum superius declaratorum, item scientes et certam noticiam habentes de quadam sententia arbitrali lata per magnificum et excelsum dominum, dominum .. ducem prelibatum tamquam privatam personam dicti domini .. ducis inter comune Ianue sive Conradum Mazurrum, notarium, sindicum et sindicario nomine comunis Ianue, ac nobiles et egregios viros, dominos Lazarinum et Karolum, marchiones de Carreto, suis propriis nominibus et nomine et vice Georgini, nepotis ipsorum atque filii quondam domini Enriceti, marchionis de Carreto, fratris ipsorum, ac nobiles et egregios viros, dominos Manuelem de Cravexana, marchionem, quondam domini Frederici et Iohannem de Saluciis, marchionem Clavexane, ex una parte, et nobiles et egregios viros, dominos Manuelem quondam domini Enrici et Antonium quondam domini Alerami, marchiones de Carreto, ex parte altera, nec non inter dictum Conradum Mazurrum, sindicario nomine dicti comunis Ianue, ex una parte, et dominos Lazarinum et Karolum, marchiones predictos, ex alia, atque dictos dominos Manuelem quondam domini Frederici et Iohannem de Saluciis, ex una alia parte, de qua quidem arbitrali sententia apparet in forma publica manu Antonii de Credencia, notarii, anno proxime preterito, die XXI marcii, cuius quidem sententie arbitralis sive cuiusdam declarationis super ea facte et scripte manu mei notarii et cancellarii infrascripti, dicto anno proxime preterito, die XVIII aprilis, vigore cavetur expresse quod licitum sit suprascripto domino duci infrascriptum castrum Alti retinere atque conservare pro comuni Ianue vel traddere et assignare alteri cuicumque persone ad libitum voluntatis dicti domini .. ducis, prout de predictis et aliis lacius et seriosius patet in dicta arbitrali sententia et ex forma instrumenti publici confecti et superius declarati, nec non scientes et certam noticiam habentes de quadam liga et unione, pactis et conventionibus initis et contrahatis inter prefatos magnificum dominum .. ducem et eius consilium, vice et nomine dicti comunis, ex una parte, et prefatos egregios dominos Lazarinum et Karolum, ex altera, scripta manu Antonii de Credencia, notarii et cançellarii, MCCCLXXXV, die XIII ianuarii, quorum quidem vigore pactorum cavetur expresse quod omnia et singulla castra, loca, fortilicia et territoria acquisita seu que acquiri contingeret occaxione guerre tunc temporis vigentis inter comune Ianue et dictos dominos Lazarinum et Carolum, ex una parte, et dominos Manuelem et Antonium, marchiones de Carreto, ex altera, traddi et concedi deberent in feudum dictis dominis Lazarino et Karolo et prout et sicut in dicto instrumento lighe lacius continetur, scientesque prefati magnificus dominus dux et consilium dictum castrum Alti captum fuisse, coadunantibus dictis dominis Lazarino, Karolo ac gentibus suis, idcirco in observatione contentorum in dicta liga, sponte et ex certa scientia et non per errorem et omni modo, via, iure et forma quibus melius potuerunt et possunt, nomine et vice comunis Ianue et pro ipso comuni, ex omni potestate et baylia eisdem magnifico domino duci et eius consilio quomodocumque et qualitercumque concessis et atributis et maxime ex forma dicti contractus venditionis et sententie arbitralis nec non lige superius declaratorum, dederunt et concesserunt, dant et concedunt nobilibus et egregiis viris, dominis Lazarino et Karolo, marchionibus de Carreto, presentibus, pro se ipsis, heredibus et successoribus ipsorum stipulantibus et recipientibus, in nobile et gentile feudum nec non ex causa et titulo feudi, modis tamen, pactis et reservationibus et conditionibus infrascriptis, castrum Alti, districtum et territorium ipsius castri Alti et villam Cravachune cum omnibus et singulis iuribus et pertinenciis suis et cum omni iurisditione, dominiis et segnoria dictorum castri Alti et ville et omnia et singula iura, rationes et actiones quas et que dictum comune Ianue habet in dictis castro Alti et villa Cravechune eiusque territorio et districtu seu eidem comuni competunt, maxime ex causis superius declaratis. Et ad cautellam atque confirmationem / omnium et singulorum predictorum eosdem egregios dominos Lazarinum et Karolum, presentes et recipientes ut supra, de dictis omnibus et singulis ipsi magnificus dominus dux et consilium, nomine et vice dicti comunis Ianue et pro ipso comuni Ianue, modis tamen, conditionibus et reservationibus infrascriptis solempniter et modo debito investiverunt cum anulo aureo quem idem magnificus dominus .. dux gestabat in digito et eosdem dominos Lazarinum et Karolum investisse confessi fuerunt ad habendum, gaudendum, tenendum, utendum et possidendum per se et heredes suos atque successores ipsorum et cuiusque ipsorum, hoc tamen acto et expresse convento inter partes predictas quod nobiles viri Carlotus et Bartolomeus Cepulini de Albingana, recognoscentes atque habentes et tenentes dictum castrum Alti et villam Cravechune cum iuribus et pertinenciis suis in feudum a comuni Ianue et maxime ex causa et vigore venditionum predictarum superius declaratarum, teneantur et debeant de cetero prefatis dominis Lazarino et Karolo prestare de dicto castro Alti et villa Cravechune fidelitatis debitum sacramentum, salva tamen et expresse reservata fidelitate ad quam dicti Carlotus et Bartholomeus tenentur dicto comuni Ianue ex quacumque alia quavis causa. Quibus quidem iuribus dicto comuni expectantibus per dictum iuramentum prestandum per prefatos Carlotum et Bartholomeum dictis dominis Lazarino et Carolo per presentem contractum vel aliquam partem ipsius non sit vel esse intelligatur aliqualiter derrogatum, ita tamen quod predicti domini Lazarinus et Karolus vel aliquis ipsorum vel heredes ipsorum seu alicuius ipsorum nom possint per se vel alia persona pro eis exigere a dictis Bartholomeo, Carloto et hominibus dictorum locorum Alti et Craveune aliquod iuramentum fidelitatis in quo non reservetur et exceptetur fidelitas et iura comunis declarat(a). Et versa vice prefati egregii viri, domini Lazarinus et Karolus, predictam dactionem in feudum cum et sub pactis, conventionibus et reservationibus supradictis gratanter aceptantes, genibus flexis, iuraverunt, tactis scripturis, fidelitatem omnimodam et sinceram dicto comuni Ianue de dictis castro et villa et quod de cetero erunt obedientes et fideles prefato magnifico domino .. duci, consilio et comuni Ianue et demum omnia et singula effectualiter adimplebunt que continentur in forma nova et veteri fidelitatis et quod quomodocumque et qualitercumque per ipsos magnificum dominum ducem et consilium seu comune Ianue fuerit requisitum de ipso castro atque ipsius territorio, villa Cravehune et districtu et hominibus eorumdem castri, ville, districtus et territorii pacem et guerram facient pro comuni Ianue contra omnes et singulos dominos, comunitates et personas ad voluntatem dicti comunis Ianue seu presidencium ipso comuni semper et quandocumque ut supra fuerit requisitum et dictos homines dicti castri Alti, ipsius territorii, ville Cravehune et districtus fidelitatem comuni Ianue iuramentum et iuramenta revocari facient quocienscumque a dicto comuni seu a presidentibus ipsius comunis, nomine et vice ipsius comunis, fuerit, ut supra, quomodolibet requisitum nec ab ipsis hominibus exigent vel exigi per alium facient ipsi heredes et successores ipsorum et cuiusque ipsorum in qua non reservetur fidelitas et iura comunis superius declarat(a). Que omnia et singula suprascripta prefati domini Lazarinus et Karolus, suis et dictis nominibus, iuraverunt, tactis scripturis, et promisserunt solempniter eisdem magnifico domino .. duci et consilio et ad cautelam michi dicto Petro de Bargalio, notario et cançellario infrascripto, tamquam publice persone officio publico stipulantibus et recipientibus nomine et vice dicti comunis, habere perpetuo et tenere rata, grata et firma, actendere, complere et observare et contra in aliquo non facere vel venire aliqua ratione, causa vel ingenio, de iure vel de facto, sub pena amissionis feudi et sub ypoteca et obligatione bonorum ipsorum dominorum Lazarini et Karoli habitorum et habendorum. Actum Ianue, in palatio ducali, in sala capelle veteris, in qua nunc celebrantur consilia dicti comunis, anno dominice nativitatis MCCCLXXXVI, indicione VIIII secundum cursum Ianue, die XXVIII mensis novembris, post terciam horam noctis, presentibus testibus vocatis et rogatis circumspectis viris, dominis Antonio de Cingulo, legum doctore, vicario ducali, domino Emanuele Grillo, legum doctore, Conrado Mazurro, notario et comunis Ianue cançellario, et Conrado de Auria quondam Petri, civibus Ianue.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/2, a cura di Michela Lorenzetti e Francesca Mambrini,
Genova 2007,
pagg. 863-867.

Sulla vendita di Vara, Monte Tanano, et al.

1° settembre 1386

Gabriele Iudex, notaio, è membro del Consiglio degli Anziani di Genova e testimone in un atto del 1° settembre 1386.

294

1386, settembre 1, Genova

Carlo, figlio del fu Giovanni Fieschi, a nome proprio, di Ludovico, cardinale, e di Antonio, figli del fu Nicolò Fieschi, e di Manfredo Fieschi, figlio di Antonio, vende al comune di Genova Vara, Monte Tanano, Panizzaro, Torricella, e le parti loro spettanti in Caranza, Castelnuovo e San Pietro Vara al prezzo di 31000 fiorini d’oro.

Empcio Varixii.

In nomine Domini amen. Nobilis et egregius vir, dominus Karolus quondam domini Iohanis de Flisco, suo proprio nomine et nomine et vice reverendissimi in Christo patris et domini, domini Ludovici, sacrosancte Romane Ecclesie dyaconi cardinalis, et egregii viri, domini Anthonii, militis, fratrum et filiorum quondam egregii viri, domini Nicolai de Flisco, et nomine et vice Manfredi de Flisco quondam Anthonii, sponte, ex certa scientia et non per errorem, ymo consulte, deliberate et liberalitate propria et omni modo, via, iure et forma quibus melius potuit vel de iure debebat, dedit, vendidit, traddidit, nec non titulo vere et legiptime vendicionis cessit, concessit et transtulit vel quasi magnifico et exceleso domino, domino Antonioto Adurno, Dei gratia Ianuensium duci et Ianuensis populi defensori, eiusque venerando consilio quindecim antianorum, quorum nomina qui interfuerunt et presentes fuerunt et exprese consensserunt ad omnia et singula infrascripta contrahenda, fienda et celebranda infra proxime per ordinem describuntur, videlicet d(ominus) Petrus de Campofregoso, prior, Spagnolus Ferrandus, Symon Ioardus, Symon Merega, Anthonius de Acurso, Bartholomeus de Volturo, remolarius, Gabriel Iudex, notarius, Raffael Comunalis, Iohanes de Murfino, Bartholomeus Rubeus, speciarius, et Thomas Domesticus, bancherius, atque michi notario infrascripto, tanquam personis publicis officio publico stipulantibus, ementibus et recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue et singularium omnium personarum tocius comunis Ianue, castra, loca, iura, iurisdiciones, possessiones, fructus, provectus atque pertinentia infrascripta, videlicet suo proprio nomine castrum, locum, fortelicium et burgum Varie, castrum sive fortelicium Montistanani, castrum sive fortelicium Panissalis, castrum sive fortelicium Torrexelle; item partes quas habet in dimidia territorii et ville Carancie, excepta turri in qua nil participat, et dimidia Castri Novi et territorii ipsius, que sunt novem carati, in unaquaque dimidia dictorum locorum ponendo unamquamque dimidiam in viginti quatuor karatis; item partes quas habet in fortilicio et burgo Sancti Petri et territorio ipsius, que sunt novem karati, ponendo totum fortelicium et burgum et territorium in viginti quatuor karatis, et nomine et vice prefatorum r(everendissimi) domini cardinalis et domini Anthonii castrum et fortelicium Carancie et dimidiam territorii ipsius spectant(es) ad eosdem ac etiam reliquam dimidiam dicti Castri Novi et territorii ipsius spectantem ad prefatos dominos .. cardinalem et Anthonium, si quod tamen ius dicti domini .. cardinalis Anthonius et Karolus habent in dicto Castro Novo, et nomine et vice dicti Manfredi partes spectantes ad ipsum que sunt reliqui quindecim karati in dicto fortilicio et burgo Sancti Petri et territorio ipsius; item partes spectantes ad eundem Manfredum in dicto territorio Carancie et dicto Castro Novo et eius territorio, que sunt quindecim karati uniuscuiusque dimidie dictorum locorum, ponendo quamlibet dimidiam in viginti IIIIor karatis ut supra, si quod tamen ius habet in dicto Castro Novo, cum omnibus vilis et territoriis spectantibus et pertinentibus ad dicta fortelicia vel aliquod ipsorum positis sive protendentibus in vale Varixii spectantibus ad dicta loca, nec non cum omni et totali iurisdicione atque segnoria qualibet hominum dictorum locorum et vel ibidem habitantium, mero et mixto imperio et cum omnimoda qualibet potestate, nec non cum omnibus et singulis iuribus realibus, personalibus et mixtis, iurisdicionibus, homagiis, fidelitatibus, fructibus, proventibus, pedagiis, possessionibus atque pertinentiis quibuscunque cum omnibus et singulis conexis, coherentibus et quomodocunque et qualitercunque dependentibus ab eisdem et quolibet ipsorum, nec non cum omnibus et singulis quomodocunque et qualitercunque spectantibus et pertinentibus ad prefatos r(everendissim) in Christo patrem et dominum et dictum cardinalem, dominum Karolum, dominum Anthonium et Manfredum, que quidem loca superius declarata posita sunt in vale Varisii infra hos confines, videlicet a tribus partibus vel circha territorium comunis Ianue, ab alia vero parte territorium comunis Placentie et ville Burgi Valistarii et Compiani et si qui alii sunt veriores confines, ad habendum, tenendum, utendum, fruendum nec non civiliter et naturaliter possidendum vel quasi possidendum et quidquid deinceps et im perpetuum prefatis magnifico domino .. duci et consilio presentibus et succes/soribus eorundem et comuni Ianue de predictis rebus, iuribus et iurisdicionibus ut supra venditis placuerit quomodolibet faciendum, liberas et expedictas ab omni onere et genere servitutis et exactionis. Quam quidem vendicionem nec non contractum vendicionis supradictus dominus Karolus fecit et etiam celebravit cum prefatis magnifico domino .. duce et eius consilio, recipientibus nominibus quibus supra, pro precio, nomine precii et finito precio florenorum triginta unius milium auri. Quod quidem precium et quantitatem supradictorum florenorum triginta unius milium auri supradictus dominus Karolus, venditor prelibatus, nominibus supradictis, sponte ex certa scientia et non per errorem confessus fuit se vere et effectualiter habuisse et recepisse in .. massariis comunis Ianue, presentibus, audientibus et recipientibus sepedictis magnifico domino .. duce et eius consilio ac me notario infrascripto, officio publico et personarum publicarum recipientibus vice et nomine dicti comunis, dictam spontaneam confesionem factam per dictum dominum Karolum, et si et in quantum plus in extimacione vel comuni valore valuissent sive valerent castrum, fortelicia, possessiones, res, bona, iurisdiciones, proventus, fructus, iura atque pertinentia et eisdem conexa et ab eisdem dependentia ut supra vendita precio supradicto dictorum florenorum triginta unius milium auri, sciens et clare cognoscens nulatenusque ignorans verum et comune precium dictorum locorum, possessionum, iurium, proventuum et aliorum ut supra venditorum, illud plus ultra precium prelibatum mera, pura, remunerabili et irrevocabili ex quacunque causa donacione inter vivos que ex causa ingratitudinis, ex quacunque alia causa vel quovis alio iure revocari non possit, donavit et titulo predicte donacionis dedit, transtulit et concessit ac etiam solempniter remisit prefatis magnifico domino .. duci eiusque consilio ac michi notario infrascripto, recipientibus nominibus supradictis, renuncians prefatus dominus Karolus, dictis nominibus, sponte, ex certa scientia, non per errorem predictis rebus atque iuribus ut supra venditis et titulo vendicionis tradditis et concessis nec non excepcioni dicti precii florenorum triginta unius milium auri non habiti, non recepti, dicte confessionis prefati recepti precii non facte, presentis contractus vendicionis et donacionis non celebrati, rei ut premictitur non sic geste et administrate inter partes predictas, precii supradicti in ipsius domini Karoli utilitatem et comodum non conversi, doli mali, in factum, sine causa condicioni et omni alii excepcioni, actioni et etiam iuri et maxime legi et disposicioni legali qua subvenitur deceptis ultra dimidiam iusti precii, restitucioni in integrum ex clausula generali vel speciali adversus predicta vel aliquod predictorum et omnibus aliis et singulis iuribus, privillegiis, favoribus et auxiliis sibi compectentibus et compectituris quocunque iure municipali vel comuni ex consuetudine vel usu et quocunque nomine censeantur et undecunque ortum habeant vel descendant, promictens insuper dictus dominus Karolus, nominibus antedictis, supradictis magnifico domino .. duci et eius consilio nec non michi notario infrascripto, recipientibus ut supra, predicta loca, villas, possessiones, districtus, iura et territoria et omnia et singula ut supra vendita de cetero libera ab omni obstaculo dimictere et eadem vel aliquod predictorum non impedire, turbare, subtrahere vel molestare, auferre nec etiam advocare ex quacunque causa vel aliquo quesito collore a dicto comuni Ianue, sed pocius predicta ut supra vendita et quodlibet ipsorum legiptime defendere, auctorizare et disbrigare ab omni persona ecclesiastica vel seculari, cuiuscunque status, dignitatis vel preheminentie existat, et contra quamcunque personam cuiuscunque status, condicionis vel dignitatis existentem, corpus, collegium et universitatem propriis expensis dicti domini Karoli et omni ipsius periculo, risico et fortuna contingentibus in iudicio vel extra, ex causa et occasione defensionis et disbrigacionis predictarum, excepto si Romanum Imperium in predictis aliquod ius haberet, remisa dicto comuni Ianue sive prefatis magnifico domino .. duci, eius consilio et michi notario infrascripto, recipientibus nomine et vice comunis predicti, neccesitate denunciandi dicto domino Karolo ac etiam appelandi et convocandi dictum dominum Karolum ad defenssiones predictas vel aliquam earum. Possessionem quoque vel quasi nec non dominium et proprietatem omnium et singulorum ut supra venditorum dictus dominus Karolus, suo et dictis nominibus, ex certa scientia et non per errorem confessus fuit et libere recognovit prefatis magnifico domino .. duci et consilio et michi notario infrascripto, ut publicis personis recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue, corporaliter atque naturaliter et quasi totaliter traddidisse, constituens insuper ad cautellam idem dominus Karolus, venditor prelibatus, dictis nominibus, se predicta omnia et singula ut supra vendita et titulo vendicionis concessa pro ipsis magnifico domino .. duce et consilio, recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue, precario nomine tenere et possidere vel quasi quamdiu possederit vel quasi et quousque de predictis superius venditis prefati magnificus dominus .. dux et consilium vel alia legiptima persona, vice et nomine dicti comunis, possessionem omnium et singulorum predictorum ut supra venditorum vel quasi aceperit seu acceperint corporalem. Quam quidem possessionem vel quasi capiendi, aprehendendi ac etiam retinendi auctoritate propria sine alicuius partis, iudicis vel magistratus licentia, auctoritate vel decreto prefatis magnifico domino .. duci et consilio nec non michi notario infrascripto, recipientibus vice et nomine dicti comunis, libere dedit, tribuit et concessit plenam bayliam et omnimodam atque liberam potestatem. Insuper ex causis et pretio superius declaratis prefatus dominus Karolus, venditor prelibatus, dictis nominibus dedit, cessit, concessit, mandavit, trans/tulit et transferri seu quasi omnimode passus fuit in prefatos magnificum dominum .. ducem et consilium nec non in me notarium infrascriptum, recipientes vice et nomine dicti comunis Ianue, omnia et singula iura, raciones et actiones reales et personales, mixtas, universales ac etiam generales, rei persecutorias et penales, civiles et criminales, utiles et dirrectas nec non quascunque alias acciones, excepciones et replicaciones undecunque descendentes cum omnibus et singulis conexis, coniunctis, coherentibus et dependentibus ab eisdem et quolibet ipsorum. Que et quas prefatus reverendissimus in Christo pater et dominus cardinalis, dominus Karolus, dominus Anthonius et Manfredus habent et habuerunt usque in hodiernam diem seu in futurum habere sperant atque possent in supradictis possessionibus, locis, rebus, iuribus et quolibet ipsorum ut supra venditis et titulo vendicionis tradditis et concessis, ita quod de cetero dictis iuribus, racionibus, actionibus et excepcionibus prefati emptores, recipientes nominibus quibus supra, uti possint ac etiam experiri per se vel alios in iudicio vel extra, nec non agere, excipere, replicare, petere, defendere et se tueri, consequi, renunciare, transigere, quitare vel pacisci et demum omnia alia et singula facere et exercere de locis, possessionibus, rebus, et iuribus ut supra venditis que prefatus d(ominus) Karolus facere potuit de preterito, potest de presenti et posset etiam de futuro et que verus dominus et possesor alicuis loci, rei corporalis vel incorporalis super ipso loco, re et in ipso loco, re circha eundem locum et rem et occasione eiusdem loci et rei facere, gerere, exercere et administrare quomodocunque et qualitercunque posset, ita quod deinceps dictum comune Ianue dictorum locorum et iurium ut supra venditorum verus sit dominus et possessor et tanquam super re propria arbiter ac etiam moderator, constituens dictus dominus Karolus, suo et dictis nominibus, dictos magnificum dominum .. ducem et consilium, recipientes vice et nomine dicti comunis, in dictis iuribus procuratores et dominos ut in rem suam propriam atque ponens et constituens, dictis nominibus, ipsos emptores recipientes ut supra in locum et vicem ipsorum dominorum .. cardinalis, Karoli, Anthonii et Manfredi super omnibus et singulis locis, rebus et iuribus ut supra venditis ac etiam declaratis, hoc acto et specialiter convento inter dictas partes, dictis nominibus, quod in quantum prefati domini .. cardinalis et Anthonius presentem vendicionem infra duos menses vel dictus Manfrendus quandocunque ratam non haberent, quod prefate partes ad ipsos spectantes vendite esse non intelligantur et dicto casu contingente fiat diminucio dicti precii pro rata illius partis vel illarum partium que in dicta vendicione non venirent. Quam quidem vendicionem sive contractum vendicionis et donacionis et omnia et singula supradicta prefatus dominus Karolus, nominibus supradictis, venditor prelibatus, promisit et solempniter convenit dictis magnifico domino .. duci et consilio nec non michi notario infrascripto, stipulantibus et recipientibus vice et nomine dicti comunis Ianue, rata, grata et firma habere et tenere perpetuo et actendere, complere et observare per omnia ut superius dictum est et contra predicta vel aliquod predictorum non facere vel venire aliqua racione vel causa vel aliquo quesito collore, de iure vel de facto, per se vel alium, nec aufferenti, advocanti, impedienti, turbanti, molestanti vel inquietanti modo aliquo consentire vel consensum tacitum vel expresum prebere, sed pocius omnia et singula ut supra vendita defendere, auctorizare et disbrigare a quibuscunque predictis modis venientibus contra presentem contractum et in eo contenta nec non a quacumque alia persona ecclesiastica vel seculari ut superius est expresum, sub pena dupli valimenti et extimacionis rerum, possessionum et locorum atque iurium superius venditorum et eius de quo et occasione cuius contrafieret vel ut supra non observaretur, cum restitucione omnium et singulorum dampnorum, interesse et expensarum que propterea fierent litis et extra, ratis manentibus omnibus et singulis supradictis, et que pena tociens committatur et exigatur quociens in predictis vel aliquo predictorum quomodolibet de iure vel de facto fuerit contraventum sive contrafactum, sub ypotheca et obligacione expresis omnium et singulorum bonorum mobilium et immobilium presentium et futurorum dictorum domini .. cardinalis, domini Karoli, domini Anthonii et Manfredi. Et ad cautellam et maiorem roboris firmitatem dictus dominus Karolus, nominibus antedictis, volens et consenciens et ad peticionem supradictorum magnifici domini .. ducis et consilii, recipientium nomine et vice dicti comunis, iuravit ad sancta Dei evangelia, tactis corporaliter scripturis, predicta omnia et singula actendere et observare et in nullo contrafacere vel venire de iure vel de facto et in omnibus et per omnia prout superius est expressum, volentes et mandantes partes predicte et quelibet ipsarum, dictis nominibus, quod per me Petrum de Bargalio, notarium et comunis Ianue cancellarium, de omnibus et singulis predictis fieret atque fiat publicum instrumentum dictandum in laudem .. vicarii ducalis et sapientum comunis, sententia tamen in aliquo non mutata. Actum Ianue, in terracia palacii ducalis, in qua solitum erat celebrari consilia dicti comunis, milesimo trecentesimo octuagesimo sexto, indicione octava secundum cursum Ianue, die prima septembris, hora circha sonum campanarum que pulsantur in sero, presentibus testibus vocatis et rogatis d(omino) Anthonio de Cingulo, legum doctore, vicario ducali, d(omino) Damiano Cataneo, legum doctore, d(omino) Manuele Grillo, d(omino) Segurano de Nigro, d(omino) Andriolo de Nigro, legum doctoribus, Anthonio de Credentia et Masimo de Iudicibus, notariis et / comunis Ianue cancellariis, Iulliano de Castro et pluribus aliis.

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, suprascriptum presens instrumentum extrasi, sumpsi et exemplavi de foliatio instrumentorum compositorum et rogatorum per supradictum Petrum de Bargalio condam Laur(encii), notarium et cancellarium, prout in eo vidi et legi, nichil addito vel diminuto quod muctet sensum vel variet intellectum nisi forte lictera, sillaba, titulo sive puncto abreviacionis vel extensionis causa, sententia tamen in aliquo non mutata, habens superinde auctoritatem, licentiam et potestatem michi ex iniuncto custodie privillegiorum dicti comunis officio actributam.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/3, a cura di Francesca Mambrini,
Genova 2011,
pagg. 309-315.

Sul rilascio di una quietanza per una vendita di terre

26 ottobre 1386

Gabriele Iudex, notaio, è membro del Consiglio degli Anziani di Genova e testimone in un atto del 26 ottobre 1386.

296

1386, ottobre 26, Genova

Carlo Fieschi, conte di Lavagna e palatino, figlio del fu Giovanni, rilascia quietanza al comune di Genova della somma di 15500 fiorini a saldo dei 31000 dovutigli in seguito alla vendita di cui al n. 294.

Quitacio facta comuni de precio vendicionis Varixii.

In nomine Domini amen. Nobilis et egregius vir, dominus Karolus de Flisco, palatinus et Lavanie comes, filius recolende memorie egregii condam domini Iohannis, confessus fuit et publice recognovit illustri et magnifico domino, domino Antonioto Adurno, Dei gracia Ianuensium duci, et eius consilio antianorum, in sufficienti et legiptimo numero congregatorum et quorum qui interfuerunt nomina sunt hec: Gabriel Iudex, notarius, prior, Symon Ioardus, notarius, Symon Merega, Anthonius de Acurso, Thomas Barroya de Sancto Petro Arene, Bartholomeus de Vulturo, remolarius, Bartholomeus de Begino de Sancto Martino de Irchis, Bartholomeus Pezonus, Raffael Comunalis, Iohanes de Morfino, Bartholomeus Rubeus, speciarius, Thomas Domesticus et Anthonius Rex, et ad cautellam michi notario et cancellario infrascripto, tanquam publice persone officio publico stipulantibus et recipientibus nomine et vice comunis Ianue, se ab ipsis magnifico domino .. duce et consilio seu a Branchaleone de Grimaldis et Clemente de Prementorio, massariis comunis Ianue, dantibus, solventibus et numerantibus nomine et vice et de peccunia dicti comunis, florenos quindecim mil(ia) quingentos auri boni et iusti ponderis sibique dictam peccunie quantitatem integraliter tradditam et numeratam fuisse et de ipsis se bene quietum et solutum vocavit et vocat et sunt illi floreni quindecim milia quingenti quos dictus dominus Karolus habere et recipere debebat a prefatis magnifico domino .. duce et consilio, vice et nomine dicti comunis, ad complementum et pro complemento et solucione precii triginta unius millium florenorum auri computatis aliis florenis quindecim milibus quingentis quos dictus dominus Karolus habuit et habuisse confitetur certis ante diebus, in banco Batiste Lomelini, bancherii, de peccunia dicti comunis pro vendicione facta per ipsum dominum Karolum, suo nomine proprio et nominibus et vice reverendissimi in Christo patris et dominorum Ludovici, sacrosancte Romane Ecclesie cardinalis, et Anthonii, militis, filiorum et heredum condam egregii domini Nicolai de Flisco, nec non nomine et vice Manfredi de Flisco, filii condam Anthonii, de terris, castris, villis, locis, fortiliciis, territorio, hominibus et iurisdicionibus valis Varixii, de qua vendicione et etiam de contracarta post dictam vendicionem facta patet duobus publicis instrumentis scriptis manu mei Petri de Bargalio, notarii infrascripti, hoc anno, die *** diversis horis, et ad que instrumenta tam vendicionis quam contracarte se reffert eorumque tenores ad cautellam hic pro expressis de verbo ad verbum haberi vult, renuncians excepcioni dictorum triginta unius millium florenorum ut supra non habitorum, non receptorum et sibi non numeratorum, dicte confessionis non facte, rei ut supra et infra sic non geste vel sic se non habentis, doli mali, in factum actioni, condicioni sine causa et omni iuri, liberans et absolvens dictus dominus Karolus prefatos magnificum dominum .. ducem et consilium nec non me dictum notarium et per eos dictum comune Ianue a predictis florenis XV D et qualibet parte ipsorum per aceptilacionem et acquilianam stipulacionem verbis solempnibus interpositas et faciens de ipsis florenis triginta uno millibus dictis magnifico domino .. duci et consilio nec non michi dicto notario, stipulantibus et recipientibus ut supra, finem, remissionem, quietacionem, liberacionem, absolucionem omnimodam et pactum de ulterius non petendo. Promisit dictus dominus Karolus dictis magnifico domino .. duci et consilio nec non michi dicto notario, quo supra nomine stipulantibus, quod per ipsum dominum Karolum, heredes suos vel habentes seu habituros ab eo vel eis causam adversus eosdem magnificum dominum .. ducem et consilium seu comune Ianue nulla in perpetuum fiet lis, actio, questio, requisicio vel controversia movebitur in iudicio vel extra occasione dictorum florenorum XXXI, sed quod presentem quitacionem, liberacionem et absolucionem et omnia et singula supradicta ipse dominus Karolus habebit perpetuo et tenebit ratam, gratam et firmam et rata, grata et firma et contra in aliquo non faciet vel veniet aliqua racione, causa vel ingenio, de iure vel de facto, sub pena dupli dicte quantitatis et eius de quo et quanto contrafieret vel ut supra non observaretur, cum restitucione dannorum, interesse et expensarum que propterea essent seu fierent litis et extra stipulata solempniter et promisa, ratis semper manentibus supradictis, iurans etiam ad cautellam ad sancta Dei evangellia, manu tactis scripturis, predicta omnia actendere et inviolabiliter observare, volens et mandans dictus dominus Karolus per me dictum Petrum, notarium et cancellarium infrascriptum, cassari debere et cassum esse perpetuo instrumentum recognicionis et contracarte facte per ipsos magnificum dominum .. ducem et consilium, nomine comunis, ipsi domino Karolo et scriptum manu mei notarii et cancellarii, hoc anno, die ***. Actum Ianue, in palacio ducali, in salla capelle veteris, ubi nunc celebrantur consilia dicti comunis, anno dominice nativitatis M°CCC°LXXXVI°, indicione nona secundum cursum Ianue, die XXVIa octobris, circha nonam, presentibus testibus dominis Manuele Grillo, legum doctore, Conrado Mazurro, notario et cancellario, Branchaleone de Grimaldis et Batista Lomelino, filio Neapol(ioni).

(S.T.) Ego Anthonius de Credentia quondam Conradi, publicus imperiali auctoritate notarius et comunis Ianue cancellarius, suprascriptum presens instrumentum extraxi, sumpsi et exemplavi de foliacio instrumentorum compositorum et rogatorum per Petrum de Bargalio, notarium et cancellarium, prout in eo vidi et legi, nichil addito vel diminuto quod muctet sensum vel variet intellectum nisi forte lictera, sillaba, titulo seu puncto abreviacionis vel extensionis causa, sententia tamen in aliquo non mutata, habens superinde auctoritatem, licentiam et potestatem michi ex iniuncto custodie privillegiorum dicti comunis officio actributam.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol II/3, a cura di Francesca Mambrini,
Genova 2011,
pagg. 320-315.

Sull'elenco delle merci sottoposte al drictus

3 febbraio 1392

Nell'archivio «Antico Comune» di Genova, è presente un testo datato 3 febbraio 1392 e diviso in due parti. La prima contiene, nave per nave, l'elenco delle merci sottoposte al drictus, uscite o entrate nel porto durante l'anno di gestione. La seconda comprende la contabilità, in forma di mastro, delle entrate e delle uscite del collettore, un certo Gabriele Iudice. Al termine del libro vi sono le copie di una supplica del console dei Catalani a Genova al doge, della risposta e di una disposizione dogale.

788

73. Catalanorum introytus.
A c. I di cc. 216:
MCCCLXXXXII die iii februarii. Manuale introytus Catalanorum quod coligitur in dugana Ianue a Catalanis, existente collectore dicti introytus Gabriele Iudice notario.

Valeria Polonio,
«L'amministrazione della Res Publica Genovese fra Tre e Quattrocento»,
«L'archivio «Antico Comune»»,
Atti della Società Ligure di Storia Patria, Nuova Serie, Vol. XVII (XCI), Fasc. I,
Genova, 1977,
pag. 320.