Data di nascita

?

Periodo di riferimento

8 settembre 1222

Data della morte

?

Cosa si sa

Guglielmo Iudex è fra i cittadini notabili di Ventimiglia che giurano di rispettare le leggi della città di Genova. Di lui non sappiamo altro.

Non conosciamo il luogo e la data della morte.

Documenti

Qui di seguito è riportata una serie di documenti riguardanti il personaggio in oggetto.

Clicca qui a sinistrasopra sulle singole voci per vederne il contenuto.
1222 ESulla giurisdizione di Genova su Ventimiglia8 settembre 1222

Sulla giurisdizione di Genova su Ventimiglia

8 settembre 1222

Il conte Guglielmo, le famiglie nobili e tutto il popolo ventimigliese pongono il contado e tutto il distretto di Ventimiglia sotto la giurisdizione di Genova, giurando di osservare le leggi di quella città. Il giuramento è firmato l'8 settembre 1222 da 59 notabili della città e, tra questi, Guglielmo, Oberto, Gerardo ed Ottone de' Giudici.

440✓

1222, settembre 8, Ventimiglia

Guglielmo, conte e podestà, ed i consiglieri di Ventimiglia consegnano a Spino di Soresina, podestà di Genova, la città di Ventimiglia con le sue fortificazioni, concedendo la facoltà di costruirne altre, anche attraverso la demolizione di edifici preesistenti, e impegnandosi a sostenere gli stessi impegni finanziari dei Genovesi e ad attenersi alle disposizioni impartite dal comune dì Genova.

De civitate Vintimilii tradita et concessa in potestate et bailia domini Spini de Surexina, potestatis Ian(ue), recipienti<s> pro comuni Ianue.

In nomine Domini amen. Nos Willelmus, comes Vintimilii et potestas eiusdem civitatis, pro comuni Vintimilii et nomine ipsius comunis et voluntate et consensu et in presentia consilii eiusdem civitatis ad hoc specialiter coadunati et celebrati, et consiliatores eiusdem civitatis vobis domino Spino de Surexina, potestati Ian(ue), pro comuni Ianue et nomine ipsius comunis, damus, cedimus et concedimus, tradimus et remittimus et in potestatem et virtutem vestram ponimus civitatem Vintimilii et districtum eiusdem et dominium et omnem iurisdictionemb et merum imperium civitatis Vintimilii et districtus et introitus et proventus pertinentes ad comune Vintimilii et castrum Penne et ipsam Pennam cum omni suo iure et districtu et Appium et damus et concedimus vobis facultatem et potestatem construendi et habendi et tenendi castrum vel castra infra civitatem Vintimilii et extra tam facta quam facienda. Et si infra civitatem castrum vel castra feceritis, habeatis facultatem destruendi vel habendi seu accipiendi de domibus quas volueritis pro constructione ipsorum, ipsis emptis a vobis sub arbitrio bonorum virorum et facultatem et potestatem destruendi Apium et muros factos extra civitatem, promittentes vobis ipsos muros vel Appium de cetero non reedificare vel aliquid ibi construere sine licentia et voluntate comunis Ianue. Item promittimus vobis dare et solvere in collectis maris et terre et expensis civitatis Ianue tanquam alii cives de ipsa civitate secundum facultates et possessiones mobiles et immobiles cuiuslibet civis Vintimilii et facere in omnibus sicut cives Ianue deintus civitatem Ianue. Item promittimus et iuramus pro comuni Vintimilii et nomine ipsius comunis de cetero attendere et observare mandata et ordinationes comunis Ianued sine fraude. Preterea vero omnia et singula fecerunt, iuraverunt et promiserunt iam dicta potestas Vintimilii et infrascripti consiliatores eiusdem civitatis per se et suos successores in perpetuum et quod ita ab ipso comuni Vintimilii de cetero per omnia complebitur et observabitur. Iam dictus vero Willelmus, potestas Vintimilii, in contione publica hominum Vintimilii ad hoc specialiter convocatorum, consensu totius populi convocati et coadunati et eius presentia, lecta publice conventione prescripta, eam firmavit et comprobavit et ipse populus presens promisit et confirmavit predicta et approbavit, iurante Saxo, cintraco Vintimilii, in anima ipsius populi quod ita observabitur ut supra, licet ipse populus manu propria iam iurasset per nobiles viros Willelmum Lercarium et Nicolaum de Nigro qui apud Vintimilium fuerant propterea a comuni Ianue destinati. Nomina vero consiliatorum qui iurarunt hec sunt, videlicet Willelmus Rusticus, Fulco Belaver, Ugo Enricus, Willelmus Valloria, Milotus, Fulco Bulferius, Beleem, Raimundus Valoria, Rainaldus quondam Capitis Malei, Vivianus Balbengus, Rainaldus Aldebertus, Iohannes Prior, Ugo lessus, Petrus Ugo, Ugo Curlus, Raimundus Macarius, Ugo Dulbeccus, Otto de Ponte, Raimundus Cunradus, Fulco Turcatus, Leo Mantega, Obertus Taconus, Bonifacius Curlus, Obertus Gener, Otto Gensana, Raimundus Curlus, Fulco Curlus, Iofredus Prior, Raimundus Saxus, Raimundus Dancigia, Ottobonus de Sancto Romulo, Isembardus, Otto Dancigia, Petrus Prior, Willelmus Gençana, Willelmus Iudex, Willelmus Intraversatus, Obertus Balbus, Otto Bonebella, Raimundus Prior, Willelmus de Castronovo, Maurus, Petrus Curlus, Panis Calidus, Ugo Cafana, Petrus Alvernatius, Otto Speronus, Obertus Bonifacius, Otto Ruspaldus, Fulco Martellus, Otto Saonensis, Bertramis Curlus, Willelmus Curlus, Willelmus Ultra, Petrus Valloria, Petrus Brancaolla, Fulco Capellus et Balduinus Marosus. Insuper ego prefatus Willelmus, comes Vintimilii, facio finem et omnimodam remissionem et pactum de non petendo vobis domino Spino de Sorexina, Ian(uensium) potestati, pro comuni Ianue et nomine comunis Ianue recipienti, de toto eo quod habeo in civitate Vintimilii et eius pertinentiis vel districtu, dans vobis et cedens et tradens pro ipso comuni omnia iura, rationes et actiones reales et personales, utiles et directas que et quas habeo vel habere possem vel que michi competunt seu competere possunt modo aliquo in predictis ut ex ipsis comune Ianue uti possit et experiri utiliter et directe, realiter et personaliter sicut et ego possem, salvo eo quod mihi datum est et concessum a comuni Ianue in redditibus Vintimilii et quibusdam possessionibus et in castro Cogoli et Lamelonis, sicut continetur in instrumento inde facto per manum Marchisii scribe, pro quibus hec fecisse confiteor. Actum in civitate Vintimilii, in ecclesia Sancte Marie. Testes Conradus de Castro, Lanfrancus Rubeus, Otto de Insulis, Manuel Aurie, Willelmus Lercarius, Obertus Ususmaris, Bonusvassallus Sardena, Lanfrancus de Turcha, Iacobus de Guisulfo, Obertus Iudex, Girardus frater eius, Otto Iudex, Iacobus de Tenda, Ugo Marchisius, Otto Marchisius, Willelmus de Tenda et Obertus Sardena. Anno dominice nativitatis millesimo ducentesimo vigesimo secundo, indictione nona, octavo die septembris, circa terciam.

(S.T.) Ego Marchisius quondam Oberti de Domo, notarius sacri Imperii et iudex ordinarius, rogatus scripsi.
(S.T.) Ego Lantelmus, notarius sacri palatii, hoc exemplum ab autentico et originali instrumento manu Marchisii quondam Oberti de Domo notarii scripto, duobus cereis sigillis sigillato, unum quorum videbatur esse sigillum comunis Ianue, cuius circumscriptiones multum bene discerni non poterant, in altero vero videbatur esse forma cuiusdam leonis, cuius similiter legi non poterant littere5 multum bene, sicut in eo vidi et legi transcripsi et per omnia exemplavi, nichil addito vel diminuto preter litteram vel sillabam, titulum seu punctum et hoc absque ulla mutatione, corruptione seu diminutione dictionum vel sensus, ad quod corroborandum, iussu domini Pegoloti Ugueçonis de Girardo, propria manu subscripsi. Erat quoque in eo medium alfabetum per quod videbatur ab alio instrumento divisum, licet in eo nulla mentio fiat de alio instrumento, forma cuius alfabeti talis est.

Società Ligure di Storia Patria,
«I Libri Iurium della Repubblica di Genova»,
Vol I/2, a cura di Dino Puncuh,
Genova 1996,
pagg. 460-453.